キケロ『ティマイオス』(テキスト)

ツイート

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

TIMAEUS M. TULLI CICERONIS

キケロ『ティマイオス』(前45年、61歳)

()の数字はプラトンのステファヌス版にほぼ対応するページ番号である。

I. [1] Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta(書く) contra physicos et saepe cum P. Nigidio(ニギディウス) Carneadeo more et modo(カルネアデスの方法で) disputata. Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum rerum quae a natura involutae(神秘の) videntur; denique sic judico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina(学派) extincta(消えた) est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia Siciliaque viguisset, hunc extitisse(現れた) qui illam(学派) renovaret.

[2] Qui cum me in Ciliciam proficiscentem Ephesi exspectavisset Romam ex legatione ipse decedens(帰国), venissetque eodem Mytilenis(>Mytilenae) mei salutandi et visendi causa Cratippus(クラティッポス) Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo judicio facile princeps(第一人者), perlibenter et Nigidium vidi et cognovi(知り合いになる) Cratippum. Ac primum quidem tempus salutationis(挨拶) in percunctatione(質問) consumpsimus ...

II. (プラトンのV)
[3] Quid est, quod semper sit(常に存在) neque ullum habeat ortum(生まれ), et quod gignatur nec umquam sit(決して存在しない)?

Quorum alterum intellegentia et ratione comprehenditur, quod unum atque idem semper est;

alterum, quod affert opinio(意見) et sensus rationis expers(理性を欠いた), quod totum opinabile(意見に基づく) est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest.

Omne autem, quod gignitur, ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota(取り去る) reperiri origo(始まり) potest.

[4] Quocirca si is, qui aliquod munus(創造物) efficere molitur, eam speciem, quae semper eadem est, intuebitur atque id sibi proponet exemplar(手本), praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur(〜を手本にしたら), numquam illam, quam expetet, pulchritudinem consequetur(未).

Omne igitur caelum(天界) sive mundus(宇宙) sive quo alio vocabulo gaudet(彼が気に入る), hoc a nobis nuncupatus(呼ぶ) sit.

[5] De quo(←それについて) id primum consideremus, quod principio(最初に) est in omni quaestione(問題) considerandum,

semperne fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit ab aliquo temporis principatu(始まり).

Ortus est(それは生まれたもの), quandoquidem(〜だから) cernitur et tangitur et est undique corporatus(物質的); (28b)

omnia autem talia sensum movent, sensusque(属) moventia quae sunt, eadem in opinatione(表象) considunt(落ち着く): quae ortum habere gignique diximus, nihil autem gigni posse sine causis. (28c)

[6] Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile, et cum iam invenerit, indicare in vulgus nefas(不正).

Rursus(さらに) igitur videndum, ille fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne, quod semper unum idem et sui simile, (29a)

an id, quod generantum ortumque dicimus. Atqui si pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati imitari maluit; sin secus(さもなければ), quod ne dictu quidem fas est(言うも憚れる), generatum(生まれてきたもの) exemplum est pro aeterno secutus.

[7] Non igitur dubium quin(明らかに) aeternitatem maluerit exsequi, quandoquidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore(創造者) praestantius.

Sic ergo generatus(そのようにして生まれた宇宙は) ad id est effectus, quod ratione sapientiaque comprehenditur atque aeternitate immutabili continetur. Ex quo efficitur, ut sit necesse hunc, quem cernimus, mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni.

Difficillimum autem est in omni conquisitione(探すこと) rationis exordium(始まり); de iis igitur, quae diximus, haec sit prima distinctio(違い).(29b)

III.
[8]Omni orationi cum iis rebus, de quibus explicat(説明する), videtur esse cognatio(類似).

Itaque cum de re stabili et inmutabili disputat oratio talis fit qualis illa, quae neque redargui(反駁する) neque convinci(論駁する) potest;

cum autem ingressa(関わる) est imitata et efficta simulacra(似姿), bene agi putat si similitudinem veri consequatur: quantum enim ad id, quod ortum est(関係), aeternitas valet, tantum ad fidem veritas(真実と信仰の関係と等しい).

Quocirca si forte de deorum natura ortuque mundi disserentes(説明しようとして) minus id, quod avemus(熱望) animo, consequimur(思うような結果が得られなくても), ut tota dilucide(明らかに) et plane exornata(整合性のある) oratio sibi constet(首尾一貫している) et ex omni parte secum ipsa consentiat(調和する), haut sane erit mirum, contentique(満足) esse debebitis, si probabilia(もっともらしい) dicentur; aequum est enim meminisse et me, qui disseram, hominem esse et vos, qui judicetis(私もあなたも人間だ), ut, si probabilia dicentur, ne quid ultra requiratis(それ以上は要求しない).(29d)

[9] Quaeramus igitur causam, quae impulerit(促す) eum, qui haec machinatus(創造した) sit, ut originem(始まり) rerum et molitionem(建設) novam quaereret(求める)(29e).

Probitate(誠実さ) videlicet praestabat(すぐれている), probus(正直な) autem invidet nemini; itaque omnia sui similia generavit(生む). Haec nimirum gignendi mundi causa(宇宙の原理) justissima(30a).

Nam cum constituisset(接過去完、決める) deus bonis omnibus explere mundum, mali nihil admiscere, quoad natura pateretur,

quicquid erat, quod in cernendi sensum caderet, id sibi adsumpsit(完), non tranquillum et quietum, sed immoderate agitatum et fluitans, idque ex inordinato in ordinem adduxit(完); hoc enim judicabat esse praestantius(その方が良い);

[10] Fas enim nec est nec umquam fuit quicquam nisi pulcherrimum facere(美以外を作ることは許されない) ei, qui esset optumus(最善の者にとって). Cum rationem igitur habuisset(接過去完), reperiebat nihil esse eorum, quae natura cernerentur, inintellegens(知力を欠いた) intellegente(知力を備えたものより) in toto genere(全体的に) praestantius(より優れている). (30b)

Quocirca (最善の者は)intellegentiam in animo, animum inclusit(含める) in corpore: sic ratus(考えた) est opus illud effectum esse pulcherrimum. Quam ob causam non est cunctandum profiteri(認める) - si modo investigari(探求する) aliquid coniectura(憶測) potest - hunc mundum animal(魂がある) esse idque intellegens(知性がある) et divina providentia constitutum(作られた).(30c)

IV(プラトンのVI)
[11] Hoc posito quod sequitur(次の問題) videndum est, cuiusnam animantium(生き物) deus in fingendo mundo similitudinem(手本) secutus sit. Nullius(animantis) profecto id quidem, quae sunt nobis nota animantia(我々の知る限りそんなものはない): sunt enim omnia in quaedam genera partita aut inchoata(やりかけで不完全), nulla ex parte(どの点でも) perfecta;

Imperfecto autem nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest.

Cuius ergo omne animal quasi particula(全ての生き物がそのものの部分であるようなもの) quaedam est, sive in singulis(個々についても) sive in universo genere(種類についても) cernatur, eius similem mundum esse dicamus.

Omnes igitur, qui animo cernuntur et ratione intelleguntur, animantes complexu(含むことによって) rationis et intellegentiae, sicut homines hoc mundo et pecudes et omnia, quae sub aspectum cadunt, comprehenduntur(知覚される). (30d)

[12] Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi potest et quod ex omni parte absolutissimum est, cum deus similem(それと似ている) mundum efficere vellet, animal unum aspectabile(一つの生き物として), in quo omnia animalia continerentur(全ての生き物を含んでいる生き物), efficit. (31a)

Rectene igitur unum mundum diximus, an fuit plures aut innumerabiles dictu melius et verius(複数だという方が正しいのか)? Unus profecto, siquidem factum est ad exemplum. Quod enim omnes animantes eos qui ratione intelleguntur, complectitur, id non potest esse cum altero(もう一つのものとともにある): rursus(さらに) enim alius animans(もう一つの生き物), qui eum contineat, sit necesse est, cuius(=alii animantis) partes sint animantes superiores(上記の), caelumque hoc simulacrum illius ultimi(最後の) sit, non proximi(その前の).(31b)

Quorum ne quid accideret atque ut hic mundus esset animanti absoluto(完全な) simillimus, hoc ipso, quod solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc mundum atque unigenam(唯一の) procreavit.

[13] Corporeum autem et aspectabile idemque tractabile omne necesse est esse, quod natum est. Nihil porro igni(火) vacuum(欠いた) aspici ac videri potest, nec vero tangi, quod careat solido(固体の), solidum autem nihil, quod terrae(土) sit expers(欠いた). Quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque jungebat. Omnia autem duo ad cohaerendum(自、くっつく) tertium aliquid anquirunt(必要とする) et quasi nodum vinculumque desiderant.(31c)

Sed vinculorum id est aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de iis, quae stringit(つなぐ), quam maxime unum efficit. Id optime adsequitur(達する) quae Graece ἀναλογία, Latine ( audendum[敢えて〜する] est enim, quoniam haec primum a nobis novantur[考案]) comparatio proportiove(比例) dici potest.(32a)

V(プラトンのVII)
[14] Quando enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorumcumque generum contigit(何であれ3つのものについては次の事が当てはまる), ut,

quod medium sit, ut ei primum proportione, ita id postremo comparetur(結合), vicissimque(逆に),

ut extremum cum medio, sic medium cum primo conferatur(結合),

id, quod medium est, tum primum fit, tum postremum,

postrema autem et prima media fiunt:

ita necessitas cogit ut eadem sint ea, quae dijuncta(別々の) fuerint;

eadem autem cum facta(同じになる) sint, efficitur, ut omnia sint unum.

Quod si universi corpus(もし宇宙が) planum(平面の) et aequabile(平らだったら) explicaretur(広がる), neque in eo quicquam esset crassitudinis(厚さ) esset requisitum(必要としない); (32b)

unum enim interjectum(間にある) medium et se ipsum et ea, quibus esset interpositum, colligaret(結び付ける).

[15] Sed cum soliditas(立体) mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur(接、二つのもので結合される必要), ita contigit, ut inter ignem atque terram aquam deus animamque(水と風) poneret(未完接) eaque inter se(相互に) compararet(未完接) et proportione conjungeret, ut

quemadmodum ignis animae, sic anima aquae,

quodque(⇒id) anima aquae, id(目) aqua(主) terrae proportione redderet;

Qua ex conjunctione(結合) caelum ita aptum(作られた) est, ut sub aspectum(視覚) et tactum(触覚) cadat.(32c)

Itaque et ob eam causam et ex iis rebus numero quattuor mundi est corpus(宇宙) effectum, ea constrictum(結合) comparatione(比例), qua dixi: ex quo ipse se concordi(形、仲の良い) quadam amicitia(友情) et caritate complectitur atque ita apte(ピッタリと) cohaeret(くっつく) ut dissolvi nullo modo queat nisi ab eodem, a quo est colligatus.

[16] Earum autem quattuor rerum, quas supra dixi, sic in omni mundo partes omnes collocatae sunt,(32d)

ut nulla pars huiusce generis excederet extra atque ut in hoc universo inessent genera illa universa; id ob eas causas:

primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, (33a)

deinde ut unus esset, nulla parte, unde alter gigneretur, relicta,

postremo ne qui morbus eum posset aut senectus attingere:

[17] Omnis enim coagmentatio(結合) corporis vel caloris(熱) vi vel frigoris(寒さ) vel aliqua impulsione(打撃) vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque compellitur. Hanc igitur habuit rationem effector(創造主) mundi et molitor(建設者) deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus totis atque perfectis absolveret(完成する), quod omni morbo et senio vacaret.(33b)

VI(プラトンのVII)
Formam autem ei maxime cognatam et decoram dedit. A quo enim animanti omnes reliquos contineri vellet animantes, hunc(animantem) ea forma figuravit qua una omnes formae reliquae concluduntur: et globosum(丸い) est fabricatus(形作る), quod σφαιροειδές Graeci vocat, cuius omnis extremitas(外周) paribus a medio radiis(半径) attingitur(達する); idque ita tornavit(丸くする), ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis(でこぼこ) ut haberet, nihil offensionis(でばり), nihil incisum(へこみ) angulis(隅), nihil anfractibus(ゆがみ), nihil eminens(突出), nihil lacunosum(穴), omnesque partes essent simillimae omnium, quod eius judicio praestabat dissimilitudini similitudo. (33c)

[18] Omni autem totam figuram(=formam) mundi levitate(滑らかさ) circumdedit. Nec enim oculis(目) egebat, quia nihil extra quod cerni posset relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima(空気) circumfusa(取り囲む) extrema mundi, ut respirationem(呼吸) requireret(求める); nec vero desiderabat aut alimenta(栄養) corporis aut detractionem(排泄) confecti(消化した) et consumpti cibi(食物): neque enim ulla decessio(減少) fieri poterat neque accessio(増加), nec vero erat unde; itaque se ipse consumptione et senio(衰頽) alebat sui,(33d)
cum ipse per se et a se(自分で) et pateretur(耐える、受ける) et faceret omnia; sic enim ratus est ille, qui ista junxit et condidit, ipsum se contentum(自己充足) esse mundum(主) neque egere altero.

[19] Itaque ei nec manus(手) affixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum(撃退する), nec pedes aut aliqua membra quibus ingressum(歩み) corporis sustineret. (34a)

Motum enim dedit caelo eum qui figurae eius esset aptissumus, qui unus ex septem motibus(七つの動きのうち) mentem atque intellegentiam cieret(未完接、刺激する) maxime; itaque una conversione(回転) atque eadem ipse circum se torquetur(回転する) et vertitur; sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu(歩み) non egeret, ingrediendi(歩く) membra non dedit. (34b)

[20] Haec deus, is qui erat, de aliquando futuro deo cogitans, levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis.

Animum autem ut in eo medio collocavit(置く) ita per totum tetendit(広げる); deinde eum circumdedit(囲む) corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago(単独の) volubili(回転する) et in orbem(回転) incitato(刺激された) complexus est(囲む), quod secum ipsum(単独でいられる) propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum, satis sibi ipsum notum(知りあい) et familiare(親密).

[21] Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreavit.

Sed animum haud ita, ut modo locuti sumus, tum denique, cum corpus ei effecisset(接過去完), inchoavit(肉体が出来ると魂に取り掛かったわけではない): (34c)

neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere(偶然) dicimus.

VII(プラトンのIX)
Deus autem et ortu et virtute(価値) antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori; idque molitus tali quodam est modo. (35a)

Ex ea materia, quae individua(分割できない) est et quae semper unius modi suique similis,

et ex ea, quae ex corporibus dividua gignitur,

tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit(完、混ぜ合わせる), quod esset eiusdem naturae et quod alterius; idque interiecit inter individuum atque id, quod dividuum esset in corpore;

[22] Ea cum tria sumpsisset, in unam speciem temperavit(結合、混ぜ合わせる), naturamque illam, quam alterius diximus(名付ける), vi cum eadem conjunxit, fugientem et eius copulationis alienam(嫌っている); (35b)

quae permiscens cum(〜と) materia cum(時) ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea, quae decuit(適当な), membra partitus est(分割した). Jam partes singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit.

Fuit autem talis illa partitio(分割).

Unam principio(最初に) partem detraxit(分離) ex toto,

secundam(2番目) autem primae partis duplam(最初の2倍),

deinde tertiam(3番目), quae esset secundae sesquialtera(2番目の3/2), primae tripla(最初の3倍), (35c)

deinde quartam(4番目), quae secundae dupla(2番目の2倍) esset,

quintam(5番目) inde quae tertiae tripla(3番目の3倍),

tum sextam(6番目) octuplam(8倍) primae,

postremo(最後に) septimam(7番目), quae septem et viginti partibus(27倍) antecederet primae. (36a)

[23] Deinde instituit dupla(2倍) et tripla(3倍) intervalla(間隔) explere, partes rursus(さらに) ex toto desecans; quas(その部分を) in intervallis ita locabat(満たす), ut in singulis(それぞれに) essent bina(2つの) media ( vix enim audeo dicere medietates(中間項), quas Graeci μεσότητες appellant, sed quasi ita dixerim intellegatur(その言葉で理解してほしい); erit enim planius(分かりやすい),

earum(medietatum) alteram(2つの中間項のうちの一方) eadem parte(同じ割合で) praestantem(まさる) extremis(両外側の項に) eademque(parte) superatam(まさる),

alteram(もう一つの中間項) pari numero(同じ数) praestantem extremis parique(numero) superatam. (36b)

Sesquialteris(3/2) autem intervallis et sesquitertiis(4/3) et sesquioctavis(9/8) sumptis ex his colligationibus(結合) in primis intervallis sesquioctavi(9/8) intervallo sesquitertia(3/2) omnia explebat, cum particulam(小部分) singulorum(それぞれの) relinqueret(余る);

[24] Eius autem particulae intervallo relicto(この小部分の余りの間隔) habebat numerus ad numerum(その余りの間隔の数対数は) eandem proportionem(比率) comparationemque in extremis, quam habent ducenta quinquaginta sex(256が) cum ducentis quadraginta tribus(243に対してもつ比率と同じ).

Atque ita permixtum illud(先程の混合物), ex quo haec(上記の部分) secuit(切る), iam omne consumpserat(過去完).

Hanc igitur omnem conjunctionem(合成物) duplicem(二重の) in longitudinem(縦に) diffidit(完、裂く) mediamque(真ん中を) accommodans(合わせる) mediae(真ん中に) quasi decussavit(X字形にする), (36c)

deinde in orbem(円) intorsit(曲げる),

ut et ipsae(2つの円) secum et inter se ex commissura(接合部), qua e regione(正反対) essent, jungerentur,

eoque motu, cuius orbis(回転) semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus(回転する動きで統合した).

[25] Atque ita cum alterum esset exteriorem(外周), alterum interiorem(内周) amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius notavit(呼ぶ).

Eamque, quae erat eiusdem, detorsit(曲げる) a latere(横) in dexteram(右) partem(方向),

hanc autem citimam(最も近い) a mediana linea direxit(向ける) ad laevam. (36d)

Sed principatum(第一位) dedit superiori(先の), quam solam individuam(不可分) reliquit;

Interiorem autem cum in sex partes caeli divisisset, septem orbes(円) dispares duplo et triplo intervallo moveri jussit contrariis inter se(互いに逆向きに) cursibus.

Eorum autem trium fecit pares celeritates(速さ), sed quattuor et inter se(互いに) dispares et dissimiles(celeritates) trium reliquorum(残りの三つとも違う).

VIII(プラトンのIX)
[26] Animum igitur cum ille procreator mundi deus ex suae mente et voluntate genuisset, (36e)

tum denique omne, quod erat concretum atque corporeum, substernebat(従属させる) animo interiusque faciebat atque ita medio medium accommodans copulabat.

Sic animus a medio profectus extremitatem(外周) caeli a suprema regione rotundo ambitu(軌道) circumiecit(取り囲む) seseque ipse versans divinum sempiternae sapientisque(知性のある) vitae induxit exordium(始まり).

[27] Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est; animus autem oculorum effugit obtutum(見られること). (37a)

Est autem unus ex omnibus rationis concentionisque(調和), quae ἁρμονία Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium compos et particeps. Quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum.

Quippe qui ex eadem junctus alteraque natura, adjuncta materia, temperatione(混合) trium partium proportione compacta(組み立てた), se ipsa conversans(回転), cum materiam mutabilem arripuit(捉える) et cum rusus individuam atque simplicem,

per se omnis movetur (37b)

discernitque(区別する),

quid sit eiusdem generis, quid alterius,

et cetera dijudicat(識別),

quid cuique rei sit maxime aptum,

quid quoque loco aut modo aut tempore contingat(関わる),

quaeque distinctio sit inter ea, quae gignantur, et ea, quae sint semper eadem.

[28] Ratio autem vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem, et in iis, quae mutantur,

cum in eodem et in altero movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, cum eandem partem attingit, qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius immutatus et rectus omnia animo mentique denuntiat, tum opiniones assensionesque firmae veraeque gignuntur; (37c)

cum autem in illis rebus vertitur, quae, manentes semper eadem, non sensu, sed intellegentia continentur ...

(Platon 37c3-38c3欠)

IX(プラトンのXI)
[29] …ratione igitur et mente divina ad originem temporis curriculum(時を生み出すために太陽と月の走行) inventum est solis et lunae ...(37c)

(Platon 38c5-38d1欠)

... alterius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime(最も近く) ambiret(未完接、巡回), (38d)

eique supra terram proxima(次の) Solis circumvectio(運行) esset. Lucifer(金星) deinde et sancta Mercuri stella(火星) cursum habent Solis celeritati parem, sed vim quandam contrariam, eaque inter se concursationes(一緒に走る) habent Lucifer Mercurius Sol, aliique alios vincunt vicissimque(交互に) vincuntur(抜きつ抜かれつ).

[30] Reliquorum siderum quae causa collocandi(配置) fuerit quaeque eorum sit collocatio,(38e)

in sermonem alium differendum(延期する) est, ne in eo, quod attingendum fuit, quam in eo, cuius causa id attingimus(触れた), longior ponatur oratio(説明).

Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum(適当なコース) est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus(保証), colligatisque corporibus vinculis animalibus cum animantia(生き物) orta sunt eaque imperio parere didicerunt(完、学ぶ), tunc ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia(ぶつかる) in eaque haerentia(止まる) atque impedita(邪魔された), (39a)

cum alia maiorem lustrarent(回る) orbem,

alia minorem(orbem),

tardius, quae maiorem(大きい方は遅く), celerius, quae minorem(小さい方は速い), motu unius eiusdemque naturae quae velocissume movebantur, et ea celeritate vinci a tardioribus et cum superabant, superari videbantur.

[31] Omnes enim orbes eorum quasi helicae(渦巻き) inflexione(ねじれ) vertebat, qua bifariam(二重に) contrariae simul procedentia efficiebant,(39b)

ut, quod esset tardissimum, id proximum fieri videretur celerrimo. Atque ut esset mensura(基準) quaedam evidens(明確な), quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet(示す), deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum(軌道), ut quam maxime caelum omnibus colluceret(四方に輝く) animantesque, quibus jus esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent(数の知識を得る). (39c)

[32] Nox igitur et dies(夜と昼が生まれた) ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum(回転) orbis efficit sapientissimum atque optimum,

mensis(主、月) autem quando luna lustrato(照らされて) suo cursu solem consecuta est(追いつく),

annus ubi sol suum totum confecit et peragravit(遍歴する) orbem.

[33] Ceterorum autem siderum ambitus(複対、軌道) ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen appellant neque inter se numero commetiuntur;(39d)

itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos(持って). Ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tunc compleri denique cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos permensus(計る) est idem et semper sui similis orbis.

[34] Has igitur ob causas nata astra sunt quae per caelum penetrantia(行き) solstitiali(夏至) se et brumali(冬至) revocatione(戻り) converterent,(39e)

ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum.

X(プラトンのXII)
Et cetera quidem usque ad temporis ortum(時間の誕生するまで) impressa ab illis, quae imitabatur(モデル), effinxerat(模倣する); sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat(過去完), ex ea parte(この点で) deficiebat(似ていない) ad propositum exemplar(モデル) imaginis similitudo(類似性). Quot igitur et quales animalium formas mens(精神) in speciem(種類) rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere(形作る).

[35] Erant autem animantium genera quattuor, quorum (40a)

unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum(羽がある) et aerium, tertium aquatile(水棲), pedestre(徒歩の) et terrestre(陸上の) quartum.

Divinae animationis(生き物) maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus(光る) esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem(回転) rotundavit(完、丸くする) comitemque(従う) eum sapientiae(英知) quam(できるだけ) optimae mentis(最高の知性) effecit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate(様々に) distinctum(飾られた) bene Graeci(主) κόσμον, nos lucentem(照らす) mundum(装飾) nominaremus(未完接).

[36] Dedit autem divinis(神聖なもの) duo genera motus, (40b)

unum, quod semper esset in eodem quodque et idem isdem de rebus atque uno modo cogitaret,

alterum, quod in anticam(前方の) partem a conversione(回転) eiusdem et similis pelleretur.

Quinque autem reliquis motibus(5つの動き) orbum(〜がない) eum voluit esse et expertem(欠いた), immobilem(不動) et stantem(留まる).

Ex quo genere ea sunt sidera, quae infixa(固定した) caelo non moventur loco, quae sunt animantia eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo(永久に) manent. Quae autem vaga(さまよう) et mutabili erratione labuntur(流れる), ita generata sunt, ut supra diximus. (40c)

[37] Jam vero terram, altricem(育ての母) nostram, quae trajecto(貫く) axe sustinetur, diei noctisque effectricem(もたらすもの) eandemque custodem(保護者), antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui intra caelum gignerentur.

Lusiones(遊戯) autem deorum et inter ipsos deos concursiones(衝突),

quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones(先行) eveniant,

cumque inter se paene contingant(接、接触), eos, qui prope copulentur(接、結びつく) contrariaque regione, et pone(副、後ろ) quos aut ante labantur(接、流れる),

quibusque temporibus(どのタイミングで) a nostro aspectu(目線) oblitescant(接、隠れる) rursusque(また) emersi(現れて) terrorem(恐れ) incutiant(接、吹き込む) rationis expertibus(欠いた), (40d)

si verbis(言葉だけで) explicare(説明) conemur nullo posito ob oculos(眼前に) simulacro(似姿) earum rerum, frustra(無駄に) suscipiatur(接、引き受ける) labor.

Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum(, qui cernuntur(見分ける) quique sunt orti,) natura(神々の本性について) praefati sumus(前に言つた), habeant hunc terminum(終わり).

XI(プラトンのXIII)
[38] Reliquorum autem, quos Graeci δαίμονας appellant, nostri, ut opinor, Lares(複対、家庭の守護神), si modo hoc recte conversum(翻訳) videri potest, et nosse(確認) et nuntiare(伝える) ortum(生まれ) eorum maius est quam ut profiteri nos scire(知っていると公言する) audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem(子孫) deorum esse dicebant itaque eorum vocabula(名前) nobis prodiderunt(完、伝える). Nosse autem generatores(親) suos optime poterant, ac difficile factu(実際) est a deis ortis(神の子供たち) fidem non habere: quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio(話) confirmatur(証明), sed quia de suis nobis rebus videntur loqui, veteri legi(おきて) morique(古い伝承) parendum est.

[39] Sic igitur, ut ab his est traditum, horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum(オケアヌス) Salaciamque(テティス) Caeli satu(生まれ) Terraeque conceptu generatos editosque(天と地から生まれた) memoremus(接),(41a)

ex his Saturnum(クロノス) et Opem(レア), deinceps Jovem atque Junonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque(妹) usurpari(呼ぶ) atque appellari videmus, et eorum, ut utamur veteri verbo, prosapiam(子孫、末裔).

[40] Quando igitur omnes et qui moventur(周回する) palamque se ostendunt(目に見えている) et qui eatenus(その限りでは⇒qua) nobis clarantur(見えるようになる), qua ipsi volunt, creati sunt, tum ad eos is deus, qui omnia genuit, fatur(話す) haec:

"Vos, qui deorum satu(種) orti estis, attendite. Quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta(解けない) me invito(不本意な):(41b)

quamquam omne colligatum(結合した) solvi potest, sed haudquaquam(決して〜ない) boni(良き人のすることではない) est ratione vinctum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, immortales vos quidem esse et indissolubiles(解けない) non potestis, neutiquam(決して〜ない) tamen dissolvemini(解かれる), neque vos ulla mortis fata(主) periment(殺す) nec fraus(不正) valentior(有効) quam consilium meum, quod maius est vinculum(絆) ad perpetuitatem vestram quam illa(絆), quibus estis tum, cum gignebamini(生まれた), colligati.

[41] Quid sentiam(接) igitur, cognoscite! (41c)

Tria genera nobis reliqua(まだ作られていない) sunt eaque mortalia, quibus praetermissis(それなしでは) caeli absolutio(完成) perfecta non erit. Omnia enim genera animalium complexu non tenebit, teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae a me ipso si effecta sint, deorum vitam possint adaequare; ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite(引き受ける), ut illa gignatis(生み出す) imiteminique(真似る) vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis! In quibus qui tales creantur, ut deorum immortalium quasi gentiles(同類の) esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantium principatum vobisque jure et lege volentes pareant(従う). (41d)

Quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id, quod erit immortale, partem attexitote(付け加える) mortalem; ita orientur animantes, quos et vivos alatis(接、養う) et consumptos(滅んだ) sinu(懐) recipiatis!"

[42] Haec ille dixit; deinde ad temperationem(混合容器) superiorem revertit(戻る), in qua omnem animum universae naturae temperans(混合) permiscebat superiorisque permixtionis(混合物) reliquias(残り) fundens(注ぐ) aequabat(均等にした) eodem modo ferme(しっかり), nisi quod non ita incorrupta(純粋), ut ea, quae semper idem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium(二番と三番).

XII(プラトンのXIV)
[43] Toto igitur omni constituto(41e) XII(プラトンのXIV) sideribus parem numerum(星と同じ数) distribuit animorum et singulos(animos) adjunxit ad singula(sidera) atque ita quasi in currum(馬車) universitatis imposuit(据える) commonstravitque(示す) leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum(生まれ) unum fore omnibus(42a) XII(プラトンのXIV) eumque moderatum atque constantem nec ab ullo imminutum(弱める); satis autem et quasi sparsis animis fore, uti certis temporum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum deorum aptissimum.

[44] Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat, ut praestantius genus esset eorum, qui essent futuri viri.

Cum autem animos corporibus necessitate insevisset(種を蒔く) cumque ad corpora tum accessio(増加) fieret tum abscessio(減少), principio necesse erat sensum(意識) exsistere unum communemque omnium vehementiore motu(激情) excitatum conjunctumque naturae, deinde voluptate(喜び) et molestia(苦しみ) mixtum amorem(欲望),(42b)

post(その後) iram et metum et reliquos motus animi comites(共にある) superiorum et his etiam contrarios(反対の) dissidentesque(対立する). Quos qui ratione rexerit(未来完、導く), juste vixerit(未来完), qui autem iis se dederit(溺れる), injuste.

[45] Atque ille, qui recte atque honeste curriculum vivendi(人生行路) a natura datum confecerit(終えた), ad illud astrum, quocum aptus(本来の) fuerit, revertetur(戻る); qui autem immoderate et intemperate(節度なく) vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem(女の形) transferet,(42c)

et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet(悪業をやめなければ), gravius etiam jactabitur(苦しめる) et in suis moribus simillimas figuras pecudum(家畜) et ferarum(野獣) transferetur neque terminum malorum prius(⇒quam) aspiciet(見つける), quam illam sequi coeperit conversionem(変身), quam habebit in se ipse eiusdem et similis(属) innatam(生まれつき) et insitam(種を撒かれた): (42d)

quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni anima(空気) aqua terra turbulenta(混乱した) et rationis expertia(非理性) insederint(入り込んだ), ratione depulerit(未来完) et ad primam atque optimam affectionem(状態) animi pervenerit(到達する).

XIII(プラトンのXIV)
[46] Quae cum ita designasset(過去完接、指示) seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset(責任から逃れる),

alios in terram, alios in lunam, alios in reliquas mundi partes, quae sunt spatiorum temporis signa(星座) et notae(しるし) constitutae, spargens(撒く) quasi serebat.

Post autem eam sationem(種まき) dis, ut ita dicam, junioribus(若い) permisit(任せる), ut corpora mortalia effingerent, (42e)

quantumque esset reliquum ex humano animo, quod deberet accedere(加わる), id omne, et quae consequentia(結果) essent, perpolirent(未完接、磨く) et absolverent(未完接、完成), deinde ut huic animanti principes(指導者) se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime(最善に) regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae(悪) quaereret(手に入れる).

[47] Atque is quidem qui cuncta composuit(配置), constanter(ゆっくり) in suo manebat statu(場所); qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent immortale principium(原理) mortalis animantis(生き物), imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae(43a)

et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur(借りる) easque inter se copulabant(結合), haud isdem vinclis, quibus ipsi erant colligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem(小さい), crebris quasi cuneolis(ピン) inliquefactis(溶けた) unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente(流れ込む) atque affluente(豊富な) animi divini ambitus(軌道) illigabant(結び付ける).

[48] Itaque illi(ambitus) in flumen immersi(投げ込まれた) neque tenebant(流れを) neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant tum ferebantur(動く). (43b)

Ita totum animal movebantur illud quidem, sed immoderate et fortuito, ut sex motibus(6つの動き) veheretur(進む): nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum(上方) et deorsum(下方), modo huc, modo illuc ...

(Platon 43b-46a 2)

XIV(プラトンのXV)(46b)
[49] ... cum unus de his in levitate(滑らかな) et splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum immutata(変化) redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os(顔) effusus, se confudit(混ざる) et contulit.

Dextra autem videntur, quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes attingunt.

Respondent autem dextra dexteris, laeva laevis conversione(方向転換) luminum,(46c)

cum ea inter se non cohaerescunt(結合): id fit, cum speculorum(鏡) levitas(滑らかさ) hinc illincque altitudinem adsumpsit(高くなる) et ita dextera(右側を) detrusit(追い出す) in laevam partem oculorum laevaque in dexteram.

Supina(表) etiam ora(面) cernuntur(見られる) depulsione(押しのける) luminum(光の反射), quae convertens inferiora reddit, quae sunt superiora(上にあるのを下に).

[50] Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adjuvant(補助) causas, quibus utitur ministeriis(助力) deus, cum optimi speciem(観念), quoad fieri potest, efficit.

Sed existimant plerique(主) non haec adjuvantia causarum(補助的な原因),(46d)

sed has ipsas esse omnium causas(全ての原因), quae vim habeant refrigerandi(冷やす) calefaciendi(熱する) concrescendi(凝固) liquendi(液化), careant autem omni(奪) intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla(奪) alia in natura reperiantur; animus autem sensum(感覚) omnem effugit(逃れる) oculorum(視覚), at ignis aqua terra anima(空気) corpora(物体) sunt eaque cernuntur.

[51] Illum autem, qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur, necesse est intellegentis sapientisque naturae primas(第一に) causas conquirere(追求する), (46e)

dein secundas(第二に) earum rerum, quae necessario movent alias(causas), cum ipsae(causae) ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum, ut de utroque(両方の) nos quidem dicamus genere causarum(二種類の原因), separatim autem de iis, quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum, et de iis, quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt.

[52] Ac de oculorum quidem causis, ut habeant eam vim, quam nunc habent, satis ferme(しっかり) esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. (47a)

Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi attulerunt. Nam haec, quae est habita de universitate oratio(議論) a nobis, haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis(奪) cognitae, tum(その結果) mensium annorumque conversiones(対、循環) et numerum machinatae sunt(考案した)(47b)

et spatium temporis dimensae(測定する), et ad quaestionem totius naturae impulerunt(促す);

Quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius(望ましい), nullum praestantius neque datum est mortalium generi(人類) deorum concessu(許可、同意) atque munere(贈り物) neque dabitur.(47b)

これはネットにあるテキストをKarl Bayerのテキストによって修正したものである。

(c)Tomokazu Hanafusa 2018.2.22
メール
ホーム

inserted by FC2 system