キケロ『弁論家について』

ツイート
DE ORATORE AD QVINTVM FRATREM

LIBER PRIMVSM. TVLLI CICERONIS


[I] [1] Cogitanti mihi saepe numero(何度も) et memoria vetera repetenti(思い出す) perbeati(非常に幸福な) fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum(業績) gloria florerent, eum vitae cursum tenere(進路を守る) potuerunt, ut vel in negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent; ac fuit cum(~する時がある) mihi quoque initium requiescendi(休む) atque animum ad utriusque nostrum praeclara(素敵な) studia referendi(気持ちを向ける) fore justum(当然与えられるべき) et prope(殆ど) ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus forensium rerum labor et ambitionis(選挙運動) occupatio decursu(完了) honorum, etiam aetatis(人生) flexu(転換点) constitisset(<consisto 止まる).

I1  弟のクイントスよ、僕は昔のことを思い出すたびに、共和国の最盛期に暮らした人達はとんでもない幸せ者たちだったとつくづく思う。彼らは高貴な役職に就いて業績をあげて名声を手にすることができたし、国事に携わっても自分の身に危険が及ぶことなく、引退してからも優雅な余生を過ごせたのだから。僕にも人生の転換期がやってきて法廷の果てしない仕事が終わり選挙に出ることもなくなり官職の任期が終わったときには、僕も当然引退して僕達2人の大好きな学問に向う時が来るものと考えていた。

[2] Quam spem cogitationum(計画) et consiliorum(意図) meorum cum graves communium temporum(国家の情勢) tum varii nostri casus(不運) fefellerunt(裏切る); nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae moles molestiarum(トラブル) et turbulentissimae tempestates(混乱) exstiterunt; neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus(楽しみ) oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas(繰り返す) inter nosque recolendas(再開する).

2 しかし、国家の深刻な情勢と僕自信に降りかかった不運のせいで、そんな計画も希望も崩れ去ってしまった。休息とやすらぎの場になると思っていたものが、大混乱とトラブルの場となってしまい、僕の望みはむなしく、余生の楽しみが与えられることもなく、僕達が子供の頃から打ち込んできた学問をお前とともに再開することも叶わなくなってしまった。

[3] Nam prima aetate incidimus(時に当たる) in ipsam perturbationem disciplinae(秩序) veteris, et consulatu devenimus(行き当たる) in medium rerum omnium certamen atque discrimen(危機), et hoc tempus omne post consulatum objecimus(危険などにさらす) eis fluctibus(大波), qui per nos a communi peste(国家の崩壊) depulsi(食い止める) in nosmet ipsos redundarent(あふれる). Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis(困難) temporis obsequar(専心する) studiis nostris et quantum mihi vel fraus(害) inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet(与える) oti, ad scribendum potissimum conferam;

3 というのは、僕の青春時代は国家の古い秩序が崩壊する時期にだったし、僕の執政官時代は闘争と危機のまっただ中に当たり、僕が執政官を退任した後の時代はこの国の存立を脅かす激動の嵐のただなかにあったからだ。国家の崩壊は私の手で食い止めたものの、大波の余波は私自身の身に及んだ。しかし、この困難な情勢の中で限られた時間を、僕は自分の学問に振り向けようと思う。そして、敵の迫害をかわし、友人の弁護と国家に対する責務を果たし、それでも猶余った時間を、僕は出来るだけ執筆に使いたいと思うのだ。

[4] tibi vero, frater, neque hortanti deero(なおざりにする) neque roganti, nam neque auctoritate(影響) quisquam apud me plus valere te(従格) potest neque voluntate(希望).

4 そうして、弟よ、お前の期待と励ましに応えたいと思う。お前の願い、お前の期待は、僕にとっては何よりも価値あるものだから。

[II] Ac mihi repetenda(思い出す) est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata recordatio(回想), sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi.

II そこで、昔の出来事を思い出してお前のために語ることにしたい。この思い出は最早おぼろげなものではあるが、それは最も雄弁かつ高名な人達が弁論術に関する知識を身につけたいというお前の欲求に応えるものとなるだろう。

 [5] Vis enim, ut mihi saepe dixisti, (quoniam, quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac rudia exciderunt(結果となる), vix sunt hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas diximus, tot tantisque consecuti(獲得した) sumus), aliquid eisdem de rebus politius a nobis perfectiusque proferri(発表する); solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus(学問) eloquentiam contineri statuam(判断する), tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam(分離する) putes et in quodam ingeni atque exercitationis(熟練) genere ponendam.

5 というのは、お前は(僕が若い頃に簡単な書物に書いたものはまだ未熟で不充分なものだったし、いまの僕の年齢にも豊富な法廷の経験にも相応しいものではないから)、同じ問題に関してもっと詳しくて完璧なものを公表すべきだと常々言っているからである。お前はいつも弁論術についての議論では僕と意見を異にしている。僕は弁論術とは最も教養豊かな人の学問と見なすべきだと考えているのに対して、お前は弁論術とは学問とは切り離して考えるべきもので、それぞれの人の才能に応じた訓練によって身に付けるものだと考えるからである。

[6] Ac mihi quidem saepe numero in summos homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent; nam quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentis in quoque genere videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum.

6 ただ最も才能に恵まれた優秀な人たちを見て僕がいつも疑問に思うのは、他のあらゆる分野と比べて弁論の分野では優れた人の輩出する事が少ないのはどうしてかということだ。どこに目を向けても、あらゆる分野に優れた人は山ほどいる。それも取るに足らぬ仕事ではなく極めて高度な仕事の分野でそうなのだ。

[7] Quis enim est qui, si clarorum hominum scientiam rerum gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non anteponat oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin belli duces ex hac una civitate praestantissimos paene innumerabilis, in dicendo autem excellentis vix paucos proferre possimus?

7 有名な人達の業績を規模と貢献度で比べたら、弁論家よりも将軍の方を優れていると誰もが言うだろう。ところが、この国だけを見ても優れた将軍の名前は無数にあげられるのに対して、優れた弁論家は殆どいないことは誰もが認めるところだろう。

[8] Jam vero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum memoria atque etiam majorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur. Ac ne qui(=quis) forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum(学問) versentur(関わる), magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia(知恵) comparandam putet, convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque(よく見回すべきだ), qui in eis floruerint quamque multi sint; sic facillime, quanta oratorum sit et semper fuerit paucitas,judicabit.

8 思慮分別によって国家を率いることのできた人は、僕達が知っているだけでも沢山いるし、父の代の記録にはもっと多いし、老人たちの記憶ならさらに多く なるのに、弁論家となると優秀な人は長きにわたって一人もいないし、並の人でも各世代に一人いるかどうかなのだ。さらに将軍の名声や政治家の思慮分別と比 べるのではなく、もっと難しい学問の様々な分野を弁論術と比べるなら、学問分野全体に目を向けて見渡してみても、成功している人がどれほど大勢いるかが分 かる。それと比べて、弁論家が今も昔も常に如何に少ないかは容易に分かる。

[III] [9] Neque enim te fugit omnium laudatarum artium procreatricem quandam et quasi parentem eam, quam philosophian Graeci vocant, ab hominibus doctissimis judicari; in qua difficile est enumerare quot viri quanta scientia(=Descriptive Ablative) quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderint.

9 さらに、最も高い学識のある人たちからあらゆる高級な学問の創造者であり学問の親とも言われる哲学のことも忘れるわけにはいかない。その哲学でも広い 範囲をカバーする豊かな学識を備えた学者は数えられないほどいる。彼らは単に何かの点で詳しいというのではなく、知識の探求と議論の積み重ねによって、す べての分野に詳しいのである。

 [10] Quis ignorat, ei, qui mathematici vocantur, quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte et multiplici subtilique versentur? Quo tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus sit. Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod profitentur ei, qui grammatici vocantur, penitus se dedit, quin omnem illarum artium paene infinitam vim et materiem scientia et cognitione comprehenderit?

10 数学者と呼ばれる人たちはどうだろう。彼らが物事の深奥を極め、複雑微妙で難解な方法に詳しいのはよく知られている。しかしそんな分野でも完璧な学 者はあまりにも沢山いるので、この学問は熱心に勉強すれば誰でも自分の目標を達成できるのではと思えるほどだ。作家が活躍する文学の分野や、音楽の分野に 打ち込んでいる人も、その分野のほぼ無限の技術と材料を自分のものにしている人がどれほど多いことだろうか。

[11] Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum et oratorum egregiorum exstitisse: atque in hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores quam poetae boni reperientur.

11 しかし、次のことを言っても良いだろう。それはこれらの自由科目や学問に携わる人達のうちでも、優れた詩人と弁論家の数は非常に少ないというであ る。それらの分野で優れた人は非常に少ないが、さらに、その両者のローマ人の例とギリシア人の例を仔細に比べると、優れた詩人よりも弁論家の方がはるかに 少ないことがわかるはずだ。

[12] Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur, ut in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia sensuque disjunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.

12 ところで、他の分野の技術の訓練は難解なことや深遠なことから成り立っているが、話し方は誰にも目に付く日常社会の慣習や人の会話から成り立ってい るので、他の分野では未熟な人の知識や感覚から遠く離れていることが最も優れている事なのに、話し方の場合は一般大衆の話し方や社会の習慣から離れている のは悪いことなのである。このことを考えると、優れた弁論家の数が少ないことは益々不思議なことに思えくる。

[IV] [13] Ac ne illud quidem vere dici potest aut pluris(対複)ceteris inservire aut majore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri. Atque ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse voluit, atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta, in hac ipsa civitate profecto nulla umquam vehementius quam eloquentiae studia viguerunt.

I∨ 13 だからと言って、弁論以外の分野を志望する人の方がずっと多いとはいえないし、他の分野の勉強の方が楽しくて期待が持てて、大きな報酬をあて にできるとも言えない。さらに、弁論の中心地であるギリシアと、あらゆる学問の発祥地で演説の最高の力が見出されて完成されたアテナイなら当然だが、この 国でも弁論の勉強が何よりも流行っているのだ。

[14] Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit; ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur; post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam nostri homines discendi studio flagraverunt.

14 世界に対する支配が確立して戦争のない期間が長期化して平和が確立されたあとでは、野心のある若者は誰もが弁論術の習得に全力を傾けてるべきだと思 うようになっている。初めのうちは我が国の人たちは弁論の理論をまるで知らず、訓練の方法があることも知らずに、才能と洞察力によって、弁論の力を身に着 けようとしてきた。後には、ギリシアの弁論家の話を聞いたり、その文献を読んだり学者を呼んだりして、我が国の人たちは信じられないほどに弁論術の勉強に 打込むようになった。

[15] Excitabat eos magnitudo, varietas multitudoque in omni genere causarum, ut ad eam doctrinam, quam suo quisque studio consecutus esset, adjungeretur usus frequens, qui omnium magistrorum praecepta superaret; erant autem huic studio maxima, quae nunc quoque sunt, exposita praemia vel ad gratiam vel ad opes vel ad dignitatem; ingenia vero, ut multis rebus possumus judicare, nostrorum hominum multum ceteris hominibus omnium gentium praestiterunt.

15 さらに、大量の訴訟が多種多様のあらゆる分野で起こされたことで、ローマ人は勉強で学んだ知識を実地経験に結びつけることも出来るようになった。経 験はあらゆる教師の教えを越える効果があるからである。この努力に対して名声と高収入と権威という最高の報酬が今も昔も保証されている。多くのことから判 断できるように、我が国民の才能は他のあらゆる国民よりも優れている。

[16] Quibus de causis quis non jure miretur ex omni memoria aetatum, temporum, civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri? Sed enim majus est hoc(=弁論術) quiddam quam homines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque collectum.

16 このようなことを考えあわせると、我が国の弁論家の数が全時代を通じて非常に少ないことは不思議なことだと考えるのは当然である。やはり、弁論術は人々が思う以上にすごい物であり、人々が思う以上に多くの技術と努力が必要なのである。

[V] Quid enim quis aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis esse causae putet, nisi rei quandam incredibilem magnitudinem ac difficultatem?

∨ 弁論術を学ぶ人の多さと、教師の多さと、ローマ人の高い才能と、訴訟の多さと、報酬の高さを考えれば、弁論家の少ないことの原因がこの仕事の信じられない大変さ難しさにあると考える以外にはないのである。

[17] Est enim et scientia comprehendenda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque irridenda est, et ipsa oratio conformanda non solum electione, sed etiam constructione verborum, et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est; accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate conjuncta;

17 というのは、弁論家には最高の知識が要求されるのである。知識がなければ、どれほど口が回っても無意味だし馬鹿げたものになる。弁論家は弁論自体を 言葉を選んで組み立てる必要があるし、人間が生まれ持っている心の動きもよく知っていなければいけない。なぜなら、あらゆる弁論の力と原則が活躍するのは 聞き手の心をなだめたり煽ったりすることだからである。その上に、ユーモアと機知と自由人に相応しい教養が必要だし、瞬時に反駁したり挑発したりする機敏 さが必要である。そこに、さらに緻密で魅力のある優雅な表現力が加味されねばならない。

[18] tenenda praeterea est omnis antiquitas exemplorumque vis, neque legum ac juris civilis scientia neglegenda est. Nam quid ego de actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione ac varietate moderanda est; quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars et scaena declarat; in qua cum omnes in oris et vocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria? Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.

18 その上に、歴史的事実や多くの前例のことを知っていなければいけないし、憲法や民法の知識も無視できない。演説することについては、これ以上何を言 う必要があるだろうか。それは体の動き、身振り、顔の表情、声の抑揚と変化によって表現される。それがどのようなものであるかは、芝居の中の役者の軽妙な 身振りを見れば分かる。劇場では役者の誰もが顔と声と体の動かし方で苦労しているが、昔も今も優れた我々が見るに耐えるような役者が少ない事は誰でも知っ ている。事実の宝庫である記憶について僕は何を言うべきだろうか。もし思いついたり考えたりした内容と言葉が頭から逃げないように見張っている記憶力を利 用しないと、どんなに素晴らしい弁論も全て消えてしまうことを僕たちはよく知っている。

[19] Quam ob rem mirari desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, cum ex eis rebus universis eloquentia constet, in quibus singulis elaborare permagnum est, hortemurque potius liberos nostros ceterosque, quorum gloria nobis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur neque eis aut praeceptis aut magistris aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam se id quod expetunt, consequi posse confidant.

19 だから、僕たちはなぜ弁論家の数が少ないことを不思議に思うことはないのだ。弁論術はあらゆることから成り立っていて、その一つ一つに対して必要と なる努力がものすごいのである。だから、僕たちは自分の子供たちや成功して欲しいと思う人に対しては、事の重大さをしっかり認識して、誰もが頼る練習方法 や教科書や教師はなくで別の方法によれば自分たちの目標を達成できると思うように促すべきだ。

[VI] [20] Ac mea quidem sententia nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus: etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio. Quae, nisi res est ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet elocutionem et paene puerilem.

∨I 20 僕の考えでは、あらゆる美点を備えた完璧な弁論家になるには、あらゆる重要なテーマを熟知して弁論の技術を身に付ける必要がある。弁論は物事 に対する溢れるほどの知識から出発しなければならない。事実の知識がなければ、いくら口が上手くてもそんな弁論は意味が無いし子供じみたものになってしま うからである。

[21] Neque vero ego hoc tantum oneris imponam nostris praesertim oratoribus in hac tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut eis putem licere nescire, quamquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.

21 しかし、僕は都会生活と仕事が忙しい我が国の弁論家たちに対して、知らないことは何もないようにすべきだと、そんな大きな負担を課するつもりはな い。もっとも、弁論家や雄弁家という名前からしても、弁論家はどんな問題を課されても優雅に滔々と話が出来るようにしておくべきなのは言うまでもない。

[22] Sed quia non dubito quin hoc plerisque immensum infinitumque videatur, et quod Graecos homines non solum ingenio et doctrina, sed etiam otio studioque abundantis partitionem jam quandam artium fecisse video neque in universo genere singulos elaborasse, sed seposuisse a ceteris dictionibus eam partem dicendi, quae in forensibus disceptationibus judiciorum aut deliberationum versaretur, et id unum genus oratori reliquisse; non complectar in his libris amplius, quam quod huic generi re quaesita et multum disputata summorum hominum prope consensu est tributum;

22 しかし、こうしたことは大抵の人には限りなく途轍もないことに思えるに違いない。才能と知識だけでなく時間と熱意に溢れているギリシア人は、この弁 論の技術に区分けを行なって、全ジャンルを弁論家が全部やるのではなく、裁判と国会審議の討論に関する弁論のジャンルをそれ以外の演説から切り離して、こ のジャンルだけを弁論家に残したと思われる。そこで、僕はこの本の中は最高の弁論家たちによる議論の結果このジャンルのものとされた事柄だけを扱うことに する。

[23] repetamque non ab incunabulis nostrae veteris puerilisque doctrinae quendam ordinem praeceptorum, sed ea, quae quondam accepi in nostrorum hominum eloquentissimorum et omni dignitate principum disputatione esse versata; non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.

23 また、この本ではの僕が昔子供の頃に学んだ教訓を初めから順に繰り返すことはせず、我が国の最も雄弁で有名な第一級の人物たちが議論したと言われる 内容を紹介して行こう。僕はギリシアの学者や弁論家が書いたことを軽視するつもりはない。それらはもう誰でもよく知っていることである。また、ギリシア人 が書いたことは僕が翻訳しても、彼らより上手く説明することは出来ないし、分かりやすく表現することも出来ない。そこで、僕はギリシアの弁論家よりも、我 が国の最も尊敬されている弁論家を手本にすることにしたのである。

[VII] [24] Cum igitur vehementius inveheretur in causam principum consul Philippus Drusique tribunatus pro senatus auctoritate susceptus infringi jam debilitarique videretur, dici mihi memini ludorum Romanorum diebus L. Crassum quasi colligendi sui causa se in Tusculanum contulisse; venisse eodem, socer eius qui fuerat, Q. Mucius dicebatur et M. Antonius, homo et consiliorum in re publica socius et summa cum Crasso familiaritate conjunctus.

∨II24 その議論が行われたのは(=91年)、執政官フィリップス(ルキウス・マルキウス、91年執政官、143~87年)が元老院の権威を激しく攻 撃し、護民官ドゥルスス(91年護民官、124~91年)による元老院擁護の運動が勢いを失って最早風前の灯となっていた頃のことである。ルキウス・リキ ニウス・クラッスス(95年執政官、140~91年)はローマ祭の期間を利用して静養のためにトゥスクルムに来ていた。そこにはまた彼の義父クイントス・ ムキウス・スカエウォラ(神祗官117年執政官、170~87年)とマルクス・アントニウス(有名なアントニウスの祖父、99年執政官、143~87年) も来ていた。アントニウスはクラッススと親友であり国政における仲間だった。

[25] Exierant autem cum ipso Crasso adulescentes et Drusi maxime familiares et in quibus magnam tum spem majores natu dignitatis suae collocarent, C. Cotta, qui [tum] tribunatum plebis petebat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum petiturus putabatur.

25 クラッススは若者たちを連れて来ていた。それはドゥルススの親友で当時元老たちが自分たちの勢力維持のために大いに期待を寄せていたガイウス・コッ タ(91年護民官落選、75年執政官、124~73年)とプブリウス・スルピキウス(88年護民官124~88年)だった。コッタもスルピキウスも護民官 職を目指すと思われていた。

[26] Hi primo die de temporibus(危機) deque universa re publica, quam ob causam venerant, multum inter se usque ad extremum tempus diei collocuti sunt; quo quidem sermone multa divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vidissent.

26 一日目にこの五人は当時の危機的な政治状況について日が暮れるまで話し合った。実際、そのために彼らは集まったのである。コッタの報告では、三人の 執政官経験者はその話し合いの中で当時の嘆かわしい状況について大いに語り合ったのであり、以前に彼らがローマに迫っていると予想した災難がすべてが現実 のものとなったということである。

[27] Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine jucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani;

27 その話し合いが終わると、クラッススは客をとても丁寧にもてなした。全員入浴した後に食卓につくと、彼はさっきの議論の憂鬱な雰囲気をきれいに忘れ て、にこやかにユーモアたっぷりな話をした。こうして、昼間の議論が元老院に相応しいものだったとすると、夜の食事会はまさにトゥスクルムに相応しいもの となったのである。

[28] postero autem die, cum illi majores natu satis quiessent et in ambulationem ventum esset, [dicebat] tum Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse "cur non imitamur, Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis? Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa], quae philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id(=quod ille fecit) meis pedibus certe concedi est aequius."

28 次の日、充分休養した年長者たちは散歩に出かけたが、二三回往復したところでスカエウォラが言った。「クラッスス、僕達はプラトンの『パイドロス』 のなかのソクラテスの真似をしてみないかね。ソクラテスが日陰を求めたプラタナスは、まさに枝を広げてここに日陰を作っているこのプラタナスみたいじゃな いかと思うんだ。(あのプラタナスはあそこに描かれている小川の水よりもプラトンの筆の力によって大きくなったようなものだが)それからソクラテスは草の 中に横になってあの有名な話を始めたんだが、そのソクラテスが自分のあの頑健この上ない足に与えた休息を、僕が自分の足に与えてもいいんじゃないかな。」

[29] Tum Crassum "immo vero commodius etiam"; pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, quae erant sub platano, consedisse dicebat.

29 するとクラッススは「いやそう言わずに、もっと楽にしてほしい」と言って、座布団をもってこさせて、プラタナスの下の椅子に腰を下ろしたということである。

[VIII] Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse.

∨III コッタがよく言う話では、そこでクラッススは昨日の話の緊張感から全員の気持ちを解きほぐそうとして弁論術の訓練の話を始めた。

[30] Qui cum ita esset exorsus: non sibi(⇒videri) cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrumque collaudandum videri, quod tantam jam essent facultatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur, sed cum majoribus natu compararentur; "neque vero mihi quicquam" inquit "praestabilius videtur, quam posse dicendo tenere hominum [coetus] mentis, allicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit deducere: haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.

30 クラッススは次のように話し始めた。「スルピキウス君とコッタ君には私からは何も言うことはない。むしろ褒めてやるぐらいのことだ。彼らが身につけ た技能は彼らの同年輩に優っているだけでなく、年長者たちともいい勝負だからだ。弁論家にとって一番大切なことは人の心を捕まえられる能力である。つまり 人の気持ちを説得して、思う方向に導いたり、反対に引き離したりすることなのである。この弁論術だけが平和な国の自由な国民の間ではいつも盛んであり人々 を支配している。

[31] Quid enim est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus vel cum perpaucis facere possit? Aut tam jucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut tam potens tamque magnificum, quam populi motus, judicum religiones, senatus gravitatem unius oratione converti?

31 「なぜなら、大勢の中からただ一人現われて、喋るという誰にでも生まれつき持っていることをただ一人だけ実行できることほど素晴らしいことはないか らであり、あるいは、賢明な考えと高尚な言葉をもつ洗練された演説ほど聞いていて愉快なものはないからであり、あるいは、国民の感情や陪審員の思い込みや 元老院の威厳をたった一人の演説によって覆すことほどすごいことはないからである。

[32] Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis vel provocare integer vel te ulcisci lacessitus? Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut jucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus.

32 「さらに言えば、頼ってくる人を助けて、困っている人を励まして、逃げ場所を提供して、危険から解放してやり、人々の市民権を守ってやることほど格 好いいことがあるだろうか。また、自分を守ったり挑戦したり復讐したりすることの出来るように武装しておくことほど大切なことがあるだろか。フォーラム、 法廷、演壇、議事堂のことは考えなくても、余暇に未熟なところのない巧みな話し方ができることほど快く人間らしいものがあるだろうか。なぜなら、互いに会 話をして自分の考えを表現できることこそ、我々が野獣より明らかに最も優れていることだからである。

[33] Quam ob rem quis hoc non jure miretur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat? Vt vero jam ad illa summa veniamus, quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere aut jam constitutis civitatibus leges judicia jura describere?

33 「だからこそ、この話し方を誰もが正に崇拝するのであり、人間が動物に唯一優っているこの技術によって人間社会の中で秀でるために頑張ろうと誰もが 思うのである。さらに、単なる会話から弁論術に話を移すと、他のどんな力が、バラバラに暮らしていた人達を一箇所に集めて、野生の野蛮な暮らしからこの人 間的な暮らしと社会生活に人間を引き移し、今や国家を設立して法と裁判と正義を形作っただろうか。

[34] Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter, comprehendam brevi: sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis."

34 「これ以上は切りがないからやめておこう。短くまとめると、完璧な弁論家の支配と知恵には、弁論家本人の名声がかかっているだけでなく、多くの個人 と国全体の安全がかかっていると私は思っている。だからこそ、若者たちは、今やっているように突き進んで、今の努力を続けてほしい。そうすると君たちは自 分にとっては名誉ある存在となり友人たちにとって役立つ存在になり国家には有益な存在となることが出来るのである。」

[IX] [35] Tum Scaevola comiter, ut solebat, "cetera" inquit "assentior Crasso, ne aut de C. Laeli soceri mei aut de huius generi aut arte aut gloria detraham; sed illa duo, Crasse, vereor ut tibi possim concedere: unum, quod ab oratoribus civitates et initio constitutas et saepe conservatas esse dixisti, alterum, quod remoto foro, contione, judiciis, senatu statuisti oratorem in omni genere sermonis et humanitatis esse perfectum.

35 するとスカエウォラはいつものように愛想よく言った、「私の考えは大方の点ではクラッスス君と同じだ。私は義父の弁論家ガイウス・ラエリウス殿や婿 のクラッスス君の技量や名声についてケチを付けるつもりは毛頭ない。ただねえ、クラッスス君、次の二つのことは君に譲歩するのは躊躇する。その一つは弁論 家によって国家が建設されて維持されていると君は言ったことと、もう一つ、フォーラムと議会と裁判所の元老院以外でも、弁論家はどんな会話でも教養でも完 璧だと言ったことだ。

[36] Quis enim tibi hoc concesserit aut initio genus hominum in montibus ac silvis dissipatum non prudentium consiliis compulsum potius quam disertorum oratione delenitum se oppidis moenibusque saepsisse? aut vero reliquas utilitates aut in constituendis aut in conservandis civitatibus non a sapientibus et fortibus viris, sed a disertis ornateque dicentibus esse constitutas?

36 「最初に山や森に散らばって住んでいた人類が賢者の知恵で集まってきたのではなく、弁論家の言葉に誘われて町や城壁の中に集まってきたなどという君 の意見を誰が認めるだろう。あるいは、国を作って守ることで得られる便宜が賢者や勇者によってではなく弁論家の巧みな言葉によってもたらされたなどという 意見を。

[37] An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia conjunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari? Quid? In Numa Pompilio, quid? In Servio Tullio, quid? In ceteris regibus, quorum multa sunt eximia ad constituendam rem publicam, num eloquentiae vestigium apparet? Quid? Exactis regibus, tametsi ipsam exactionem mente, non lingua perfectam L. Bruti esse cernimus, sed deinceps omnia nonne plena consiliorum, inania verborum videmus?

37 「あのロムルスが羊飼いや流民たちを集めてサビニー人との結婚を取り結び近隣諸族の攻撃を食い止めたのは弁論の力だったと君は思うのかね。やはり彼 の並外れた思慮分別のおかげではないのかね。例えば、ヌマ・ポンピリウスはどうだ。セルヴィウス・トゥッリウスはどうだ。他の王たちの場合もどうだ。彼ら はこの国を作るにあたって並外れたものを沢山持っていたが、雄弁だったという証拠はあるのかね。王が追放されてからも、もちろんあの追放自体もルキウス・ ブルートスの言葉ではなく知性の賜物だったが、その後の政治の全ては知恵に満ちていたのであって、言葉は必要なかったとは思わないかい。

[38] Ego vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam adjumenta, per homines eloquentissimos importata; sed ut reliqua praetermittam, omnium mihi videor, exceptis, Crasse, vobis duobus, eloquentissimos audisse Ti. et C. Sempronios, quorum pater, homo prudens et gravis, haudquaquam eloquens, et saepe alias et maxime censor saluti reipublicae fuit: atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, jam diu nullam haberemus. At vero eius filii diserti et omnibus vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum parati, cum civitatem vel paterno consilio vel avitis armis florentissimam accepissent, ista praeclara gubernatrice, ut ais, civitatum eloquentia rem publicam dissipaverunt.

38 「それどころか、我が国や他の国を例を使うなら、口先のうまいに人間によって引き起こされたことでは、国家にとって害になることの方が益になること よりたくさん列挙することが出来る。他のことはいいとしても、クラッスス君、君たち二人を除けば、あの(=国家を混乱に陥れた)グラックス兄弟は誰よりも 雄弁だったと思う。彼らの父親は思慮深い人だったがまったく弁は立たなかったにも関わらず、他の仕事についていた時だけでなく監察官の時は特に国家の安全 保障に役立ったのである。また彼はよく準備された弁論ではなく一言命令しただけで解放奴隷たちを都市部に移したのである。もしそれをしていなかったら、い ま維持が難しいこの国はとっくの昔に失われていたはずだ。ところが彼の口のうまい息子たちは、自分の素質と知識を弁論のために全てを用意して、父祖たちの 武力と父の世代の知恵によって非常に栄えていたこの国を受け取って、君のいう弁論術というすばらしい国家の導き手によって、この国を崩壊の危機に追い込ん だのだ。

[X] [39] Quid? Leges veteres moresque majorum; quid? Auspicia, quibus ego et tu, Crasse, cum magna rei publicae salute praesumus; quid? Religiones et caerimoniae; quid? Haec jura civilia, quae jam pridem in nostra familia sine ulla eloquentiae laude versantur, num aut inventa sunt aut cognita aut omnino ab oratorum genere tractata?

39 「例えば、昔の父祖たちの作った法や慣習はどうだ。例えば、クラッスス君、国家の重大な安全保障を主道する時に私も君も利用する占いはどうだ。例え ば、宗教儀式はどうだ。例えば、民法。これに我が家は雄弁術の名声などまるでなしに従事してきたが、この民法典が弁論家たちによって考案されたり調査され たりそもそも扱われてきただろうか。

[40] Equidem et Ser. Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in majorum institutis, rudem in jure civili; et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum jus a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, juris ignara est.

40 それに対して、私はよく覚えているが、弁論術の天才だったセルヴィウス・ガルバにしても、アエミリウス・ポルキナにしても、君が若い頃にやっつけた ガイウス・カルボにしても、みんな法律に無知で、祖先の慣習には詳しくないし、民法のことはよく知らなかったものだ。クラッスス君、君の世代の人達は、君 は弁論家の仕事のお陰というより自分の努力で私達から法律のことを学んでいるので当てはまらないが、総じて法律には無知で、しばしば恥ずかしいことになっ ている。

[41] Quod vero in extrema oratione quasi tuo jure sumpsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissime versari posse, id, nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent aut te ex jure manum consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam temere irruisses.

41 「弁論家はどんな会話の討論でも滔々と話すことができると、まるで正しいことのように君は先程言っていたが、ここが君の王国にいるのでないかぎり、 私はそんなことは認められないし、君は他人の領地に無断で踏み込んできたのだから、私は領地保全のために君と戦ったり、領地確定のための訴訟に君を呼び出 すだろう多くの人達の先頭に立つつもりだ。

[42] Agerent enim tecum lege primum Pythagorei omnes atque Democritii ceterique in jure sua physici vindicarent [ornati homines in dicendo et graves], quibuscum tibi justo sacramento contendere non liceret; urgerent praeterea philosophorum greges jam ab illo fonte et capite Socrate nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, nihil scire convincerent; et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent;

42 「というのは、まずピュタゴラス派の哲学者が次にデモクリトス派や他の自然学者達が自分の権利を要求するだろう。君は彼らと正規の訴訟で争うことは 許されないのだ。さらに哲学の根源で筆頭のソクラテス以来の哲学者たちの群れが黙っていまい。君は人生の善悪も心の動きも人の慣習も人生の原理についても 何も研究していないし何も知らないことを証明してしまうだろう。そして彼らが一斉に君に対して攻撃している間に、個々の家族が君に訴訟を起こすだろう。

[43] instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te ipsum negare cogeret; Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te irretitum tenerent; Peripatetici autem etiam haec ipsa, quae propria oratorum putas esse adjumenta atque ornamenta dicendi, a se peti vincerent oportere, ac non solum meliora, sed etiam multo plura Aristotelem Theophrastumque de istis rebus, quam omnis dicendi magistros scripsisse ostenderent.

43 「アカデメイア派(=懐疑派)が迫ってきて、君が何を言っても全部否定するように要求するだろう。一方、我々ストア派は君を討論と問答の罠に取り込 んでしまうだろう。逍遥派は弁論家の所有物だと君が言う弁論の力と飾りだというものは自分たちに聞いてもらわないと困ると言うだろう。さらにそのことにつ いては弁論家の教師たちよりもアリストテレスとテオフラストスがもっと良いものをもっと沢山書いていると言うだろう。

[44] Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem societate conjungitur. Quam ob rem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo; satis id est magnum, quod potes praestare, ut in judiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed Crassus sua quadam propria, non communi oratorum facultate posse.".

44 「数学者と幾何学者と文学者と音楽家のようにその技術が君たちの弁論術の能力とは何の繋がりがないことは言及することもあるまい。だから、クラッス ス君、そんなに沢山のことができると言わないほうがいい。君は自分がうまくできることで充分だ。裁判で君が喋ると訴訟が上手くいくし称賛されるものとなる し、演壇で考えを述べるときに君の演説は誰よりも説得力があるし、賢い人には流暢に愚かな人には真実を言っていると見えるのだから。それ以上のことを君が 出来るとしてもそれは弁論家の能力ではないと思う。それはむしろ弁論家が誰でももっている能力によってではなく、クラッスス君は自分だけの能力で出来るの だと思う。」

[XI] [45] Tum ille "non sum" inquit "nescius, Scaevola, ista inter Graecos dici et disceptari solere; audivi enim summos homines, cum quaestor ex Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus et Aeschines obtinebant; erat etiam Metrodorus, qui cum illis una ipsum illum Carneadem diligentius audierat, hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et copiosissimum; vigebatque auditor Panaeti illius tui Mnesarchus et Peripatetici Critolai Diodorus;

XI45 するとクラッススは言った、「スカエウォラさん、そういうことがギリシア人たちの間でもよく言われて議論されていることは私も知らないわけでは ない。私が財務官がマケドニアからアテナイに行った時、偉い人たちから聞いた。当時のアカデメイア派は、カルマダスとクレイトマコスとアイスキネスが支配 していた時で、とても流行していた。当時この3人と一緒にそのカルネアデスの話を熱心に聞いていたメトロドーロスは、誰よりもしゃべりで流暢で舌鋒鋭いと 言われいた。また当時は君のパナイティオスの弟子のムネサルコスと逍遥学派のクリトラオスの弟子のディオドロスも活躍していた。

[46] multi erant praeterea clari in philosophia et nobiles, a quibus omnibus una paene voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrina rerumque majorum scientia ac tantum in judicia et contiunculas tamquam in aliquod pistrinum detrudi et compingi videbam;

46 「さらに当時は有名な哲学者が沢山いた。彼らはこぞって弁論家を国政の支配権から排除して、あらゆる学問や重要な研究から閉めだして、まるで粉挽き部屋に追いやって閉じ込めるように、ただひたすら集会や裁判にだけ携わらせようとしているのを私は知っていた。

[47] sed ego neque illis assentiebar neque harum disputationum inventori et principi longe omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cuius tum Athenis cum Charmada diligentius legi Gorgiam; quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi [in] oratoribus irridendis ipse esse orator summus videbatur. Verbi enim controversia(=主語) jam diu torquet Graeculos homines contentionis cupidiores quam veritatis.

47 「でも私は彼らの同意出来なかった。討論の創設者で誰よりもはるかに話し方が流暢で高尚だったプラトンにも同意できなかった。もっとも、当時私は彼 の『ゴルギアス』をアテナイでカルマダスと一緒に読んだが、その本のプラトンは本当に素晴らしかった。真実よりも論争を好んだギリシャ人は当時から口論ば かりしていたため、プラトンは弁論家を笑いものにしたが、その彼こそは最高の弁論家だと思われたのだ。

[48] Nam si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in jure aut in judiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est; neque enim sine multa pertractatione(詳細な吟味) omnium rerum publicarum neque sine legum, morum, juris scientia neque natura hominum incognita ac moribus in his ipsis rebus satis callide versari et perite(巧みに) potest; qui autem haec cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia? Sin oratoris nihil vis esse nisi composite, ornate, copiose loqui, quaero, id ipsum qui possit assequi sine ea scientia, quam ei non conceditis? Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicet, ea, quae dicet, percepta sunt, exstare non potest.

48 「とはいえ、法廷や裁判や民会や元老院だけで雄弁に話すことが出来る人を弁論家であるとする人がいるとしても、この人には沢山の能力があることはど うしても認めなければならない。なぜなら、国に関する全ての事実を詳細に吟味することなしに、また法律と慣習と裁判の知識なしに、人間の本性と習慣につい ての知識なしに、これらの限られた場面で充分に抜け目なく巧みにこなすことは出来ない。訴訟を最低限正しく担当するために欠かせないこれらの知識をもって いるなら、その人にとって最も大切な知識の何が欠けていると言えるだろうか。逆に弁論家に対して整然と伸びやかに朗々と話せることしか求めないなら、あな たが弁論家には認めないという知識なしに、どうすればそんな風に話す能力を手に入れられるだろうか。もし話をする人が自分の話す内容について知識をもって いなければ、話をすることの価値は存在できないのである。

[49] Quam ob rem, si ornate locutus est, sicut et fertur et mihi videtur, physicus ille Democritus,materies illa fuit physici, de qua dixit, ornatus vero ipse verborum oratoris putandus est; et, si Plato de rebus ab civilibus controversiis remotissimis divinitus est locutus, quod ego concedo; si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus eis, de quibus disputaverunt, eloquentes et in dicendo suaves atque ornati fuerunt, sint eae res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis, oratio quidem ipsa propria est huius unius rationis, de qua loquimur et quaerimus.

49 「したがって、一般にそう言われているし私もそう思うが、自然学者のデモクリトスがもし上手に喋るとしたら、彼が喋る内容は自然学者のものである が、言葉の美しさは弁論家のものだと考えるべきだ。また、市民生活に関する議論とはかけ離れたことを実に見事に論じてみせるとしたら、実際そうだと私は思 いますが、同様にアリストテレス、テオフラストス、カルネアデスが自分たちの論じていることを雄弁に耳に快くまた美しく喋ったとしたら、彼らが論じる内容 は一つの別の研究に属するし、弁論それ自体は私達がここで議論して探求しているのとまったく同じ原理にのっとっているのだ。

[50] Etenim videmus eisdem de rebus jejune quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum ferunt, Chrysippum, disputavisse neque ob eam rem philosophiae non satis fecisse, quod non habuerit hanc dicendi ex arte aliena facultatem.

50 「というのも、同じ事を誰か、例えば才気煥発で評判のクリュシッポスのように、無味乾燥でつまらなく、議論しても、もっと別の(うまい)やり方で話す能力を彼が持たないからといって、哲学については不充分であるわけではないのを私達は知っている。

[XII] Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur? Unum erit profecto, quod ei, qui bene dicunt, afferunt proprium, compositam orationem et ornatam et artificio quodam et expolitione distinctam; haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium irrisione ludatur.

XII 「だから、さっき言った人達の喋りの美しさ豊かさと、多種多様さとか優雅さとかを使わない人達の無味乾燥さは何が違うのかであり、あなたはどう やって区別するかだ。一つ確かなことは、うまく喋る人は、ちゃんとした話し方、組み立てられたうまい話し方、芸術的な技術と洗練さと飾られた話し方をする ということだろう。この話し方というものは、内容が難解でなく弁論家によって知られているものなら、必然的に何でもないか、みんなの嘲笑のまとになるもの である。

[51] Quid est enim tam furiosum, quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subjecta sententia nec scientia? Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.

51 「最も優れた言葉でも最も美しい言葉でも内容のない音、何の意味も知識も付け加わることがないことより馬鹿げたことがあるだろうか。だから、何であ れどんなやり方であれどの分野であれ、弁論家は、まるで庇護民の事件を学んだかのように、その製作者や発見者よりも巧みにうまく話すのである。

[52] Nam si quis erit qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias atque causas et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam, fatebor equidem in his magis assidue versari hanc nostram dictionem, sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae ipsi magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec tenent.

52 「というのは、弁論家に特有の意見やテーマ、他の問題についても公共の演説の枠内に限定された知識というものがあると、もし誰か言う人がいるなら、 私のこの会話は常にこの事に関わっていることを私は認めるだろう。しかし、まさにこの事の中には修辞学者と呼ばれる教師たちが知らないし教えないことは非 常に多いのである。

[53] Quis enim nescit maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium aut ad dolorem incitandis vel ab hisce eisdem permotionibus ad lenitatem misericordiamque revocandis? Quae nisi qui naturas hominum vimque omnem humanitatis causasque eas, quibus mentes aut incitantur aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo quod volet perficere non poterit.

53 「人々の心を怒りや憎しみや悲しみにかきたてたり、これらの激しい感情から寛容さや同情心へ宥めたりすることに対する弁論家の力の大きさを誰が知ら ないだろう。弁論家の能力がもし何とかして人間の本性や人間性のあらゆる能力や心をかきたてたり宥めたりする原因について徹底的に極めていなかったら、達 成したいことを弁論で達成できないだろう。

[54] Atque totus hic locus philosophorum proprius videtur, neque orator me auctore umquam repugnabit; sed, cum illis cognitionem rerum concesserit, quod in ea solum illi voluerint elaborare, tractationem orationis, quae sine illa scientia est nulla, sibi assumet; hoc enim est proprium oratoris, quod saepe jam dixi, oratio gravis et ornata et hominum sensibus ac mentibus accommodata.

54 「これらの問題は全部哲学者に相応しいものであると思えるし、私の考えでは弁論家はそれに反対しないだろう。しかし、哲学者はそのことだけに頑張っ ているから、弁論家は事実の認識については哲学者に譲るとしても、しかし、話し方の考察は弁論についての知識がなければ無意味なので自分の仕事だと言うだ ろう。なぜなら、私がここで何度も言ったように、立派で美しい話し方は人の感情と心に合わせたものであるということ、これは弁論家に特有の知識だからであ る。

[XIII] [55] Quibus de rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor; sed vide ne hoc, Scaevola, totum sit a me: nam ego, quae sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis, isti quae de his rebus disputant, oratorum esse concedunt, itaque ceteros libros artis suae nomine, hos rhetoricos et inscribunt et appellant.

XIII55 「これらのことについては(哲学者である)アリストテレスとテオフラストスが書いていることを私は認める。しかしスカエウォラさん、多分こ れは私にとって不都合なことではない。というのは、弁論家と哲学者たちとがたまたま両方とも同じ事を言っているが、私は哲学者から借りてきて言っているの ではないからだ。この問題を論じるこの二人もそれが元々弁論家の知識だということは認めている。だから彼らは他の本には自分たちの学問(哲学)の名前をつ けたが、話し方の本は弁論術と題してそう呼んでいるのである。

[56] Etenim cum illi in dicendo inciderint loci(N.plテーマ), quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium jure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere;

55 「実際、それらの本で、よくあるように、彼らは不死の神について、敬虔について、調和について、友情について、市民社会の法について、人間の正義に ついて、人類の法について、公平について、中庸について、寛容について、美徳の全種類について論じるべきだとするテーマが語られる時、哲学者の全ての学園 や学校は自分たちに特有のもので弁論家にはまったく関係がないと彼らは明言するだろうと思う。

[57] quibus ego, ut de his rebus in angulis consumendi oti causa disserant, cum concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni jucunditate et gravitate explicet. Haec ego cum ipsis philosophis [tum] Athenis disserebam; cogebat enim me M. 9 hic noster, qui [nunc aedilis curulis est et] profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset; ac jam tum erat adulescentulus his studiis mirifice deditus.

57 「私はこれらのことについて哲学者が人から隠れて暇つぶしのために議論することは認めるとしても、これを私は弁論家に委せて、哲学者がつまらない元 気の無い会話で議論しているのと同じテーマを彼らが楽しんで真剣に扱うことを私は認めようと思う。このことはアテナイで私も哲学者たちと話したことであ る。それは我が国のマルクス・マルケッルス〔現在の造営官(91年)〕が僕に勧めたことだ。彼は見世物をやっていなかったら(=造営官の仕事)、我々のこ の会話に参加していたはずだ。当時まだ若かったのにこの研究に驚くほど没頭していたからである。

[58] Jam vero de legibus constituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de jure civium generatim in ordines aetatesque discriptorum dicant vel Graeci, si volunt, Lycurgum aut Solonem - quamquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos - scisse melius quam Hyperidem aut Demosthenem, perfectos jam homines in dicendo et perpolitos, vel nostri decem viros, qui XII tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentis, anteponant in hoc genere et Ser. Galbae et socero tuo C. Laelio, quos constat dicendi gloria praestitisse.

58 「しかし、人々が、もしよければ、ギリシア人が言うには、法律の制定や戦争や平和や同盟者や税金や市民権について一般的に順番に、ーー彼らを弁論家 の中に含めるべきだと思うにも関わらずーーリュクルゴスとソロンは弁論で完璧な人達であるヒュペリデスやデモステネスよりもよく知っていた。我が国の人達 は、十二表法を書いた10人の人達を、必然的に懸命な人達だが、このジャンルの人で弁論では定評のあるセルヴィウス・ガルバやガイウス・ラエリウスよりも 上に置いている。

[59] Numquam enim negabo esse quasdam partis proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt, sed oratorem plenum atque perfectum esse eum, qui de omnibus rebus possit copiose varieque dicere.

59 「これらの知識は研究に全力を注いでいる人達にはそれ特有の役割があることを私は決して否定しない。しかし、弁論家として完成した一人前になるには、あらゆる事について上手に面白く語ることができる人であることも否定出来ない。

[XIV] Etenim saepe in eis causis, quas omnes proprias esse oratorum confitentur,est aliquid, quod non ex usu forensi, quem solum oratoribus conceditis, sed ex obscuriore aliqua scientia sit promendum atque sumendum.

XI∨ 「実際、弁論家に特有だと言われているテーマの中には公の演説に役立たないことがある。公の演説だけが弁論家の仕事だとあなた達はいうが、もっと人目に立たない知識によって話をすべきことがある。

[60] Quaero enim num possit aut contra imperatorem aut pro imperatore dici sine rei militaris usu aut saepe etiam sine regionum terrestrium aut maritimarum scientia; num apud populum de legibus jubendis aut vetandis, num in senatu de omni rei publicae genere dici sine summa rerum civilium cognitione et prudentia; num admoveri possit oratio ad sensus animorum atque motus vel inflammandos vel etiam exstinguendos, quod unum in oratore dominatur, sine diligentissima pervestigatione earum omnium rationum, quae de naturis humani generis ac moribus a philosophis explicantur.

60 「軍隊の経験もないし海と陸の地域のことも知らないのに司令官について批判したり弁護したりできるかどうか考えてみよう。また、命令したり禁止し対 する法律について国民の間で論じることができるかどうか。元老院で国家に関する最高の知識も知恵もなしに国家のあらゆる問題について論じることができるか どうか。人間の本性や習慣について哲学者たちが説明しているあらゆる理論を熱心に調査することなしに、精神の感覚と情緒を燃え立たせたり鎮めたりするとい う弁論家にとって最も大切なことのために弁論が利用できるかどうか考えてみよう。

[61] Atque haud scio an minus vobis hoc sim probaturus; equidem non dubitabo, quod sentio, dicere: physica ista ipsa et mathematica et quae paulo ante ceterarum artium propria posuisti, scientiae sunt eorum, qui illa profitentur, inlustrari autem oratione si quis istas ipsas artis velit, ad oratoris ei confugiendum est facultatem.

[62] Neque enim si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus armamentarium fecit, constat perdiserte populo rationem operis sui reddidisse, existimandum est architecti potius artificio disertum quam oratoris fuisse; nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque dixisset; neque vero Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.

[63] Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse eloquentis; illud verius, neque quemquam in eo disertum esse posse, quod nesciat, neque, si optime sciat ignarusque sit faciundae ac poliendae orationis, diserte id ipsum, de quo sciat, posse dicere.

[XV] [64] Quam ob rem, si quis universam et propriam oratoris vim definire complectique vult, is orator erit mea sententia hoc tam gravi dignus nomine, qui, quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate.

[65] Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quaecumque de re," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum.

[66] Ita si de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret a C. Mario affini nostro et, cum acceperit, ita pronuntiabit, ut ipsi C. Mario paene hic melius quam ipse illa scire videatur; sin de jure civili, tecum communicabit, te hominem prudentissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te didicerit, dicendi arte superabit.

[67] Sin quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit visum, - etsi haec quidem nosse debet orator -, cum Sex. Pompeio, erudito homine in philosophia, communicarit; hoc profecto efficiet ut, quamcumque rem a quoquo cognoverit, de ea multo dicat ornatius quam ille ipse, unde cognorit.

[68] Sed si me audiet, quoniam philosophia in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi subtilitatem, in vitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur inertiae nostrae; tertium vero, quod semper oratoris fuit, nisi tenebimus, nihil oratori, in quo magnus esse possit, relinquemus.

[69] Qua re hic locus de vita et moribus totus est oratori perdiscendus; cetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus erit, ornare dicendo, si modo ad eum erunt delata et ei tradita.

[XVI] Etenim si constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque dixisse; si de rebus rusticis hominem ab agro remotissimum Nicandrum Colophonium poetica quadam facultate, non rustica, scripsisse praeclare, quid est cur non orator de rebus eis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tempusque cognorit?

[70] Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat jus suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate et copia vagari qua velit.

[71] Nam quod illud, Scaevola, negasti te fuisse laturum, nisi in meo regno esses, quod in omni genere sermonis, in omni parte humanitatis dixerim oratorem perfectum esse debere: numquam me hercule hoc dicerem, si eum, quem fingo, me ipsum esse arbitrarer.

[72] Sed, ut solebat C. Lucilius saepe dicere, homo tibi subiratus, mihi propter eam ipsam causam minus quam volebat familiaris, sed tamen et doctus et perurbanus, sic sentio neminem esse in oratorum numero habendum, qui non sit omnibus eis artibus, quae sunt libero dignae, perpolitus; quibus ipsis si in dicendo non utimur, tamen apparet atque exstat, utrum simus earum rudes an didicerimus:

[73] ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est; sic in orationibus hisce ipsis judiciorum, contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit."

[XVII] [74] Tum ridens Scaevola "non luctabor tecum," inquit "Crasse, amplius; id enim ipsum, quod contra me locutus es, artificio quodam es consecutus, ut et mihi, quae ego vellem non esse oratoris, concederes et ea ipsa nescio quo modo rursus detorqueres atque oratori propria traderes.

[75] Quae, cum ego praetor Rhodum venissem et cum summo doctore istius disciplinae Apollonio ea, quae a Panaetio acceperam, contulissem, irrisit ille quidem, ut solebat, philosophiam atque contempsit multaque non tam graviter dixit quam facete; tua autem fuit oratio eius modi, non ut ullam artem doctrinamve contemneres, sed ut omnis comites ac ministratrices oratoris esse diceres.

[76] Quas ego si quis sit unus complexus omnis, idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae orationis adjunxerit, non possum dicere eum non egregium quendam hominem atque admirandum fore; sed is, si quis esset aut si etiam umquam fuisset aut vero si esse posset, tu esses unus profecto, qui et meo judicio et omnium vix ullam ceteris oratoribus - pace horum dixerim laudem reliquisti.

[77] Verum si tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus civilibusque versatur, quin scias, neque eam tamen scientiam, quam adjungis oratori, complexus es, videamus ne plus ei tribuamus quam res et veritas ipsa concedat."

[78] Hic Crassus "memento" inquit "me non de mea, sed de oratoris facultate dixisse; quid enim nos aut didicimus aut scire potuimus, qui ante ad agendum quam ad cognoscendum venimus; quos in foro, quos in ambitione, quos in re publica, quos in amicorum negotiis res ipsa ante confecit quam possemus aliquid de rebus tantis suspicari?

[79] Quod si tibi tantum in nobis videtur esse, quibus etiam si ingenium, ut tu putas, non maxime defuit, doctrina certe et otium et hercule etiam studium illud discendi acerrimum defuit, quid censes, si ad alicuius ingenium vel majus illa, quae ego non attingi, accesserint, qualem illum et quantum oratorem futurum?"

[XVIII] [80] Tum Antonius "probas mihi" inquit "ista, Crasse, quae dicis, nec dubito quin multo locupletior in dicendo futurus sit, si quis omnium rerum atque artium rationem naturamque comprehenderit;

[81] sed primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus; deinde illud etiam verendum est ne abstrahamur ab hac exercitatione et consuetudine dicendi populari et forensi. Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi ornate et graviter aut de natura rerum aut de humanis rebus loquantur: nitidum quoddam genus est verborum et laetum, et palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae ac fori.

[82] Namque egomet, qui sero ac leviter Graecas litteras attigissem, tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens venissem Athenas, compluris tum ibi dies sum propter navigandi difficultatem commoratus; sed, cum cotidie mecum haberem homines doctissimos, eos fere ipsos, qui abs te modo sunt nominati, cum hoc nescio quo modo apud eos increbruisset, me in causis majoribus sicuti te solere versari, pro se quisque ut poterat de officio et de ratione oratoris disputabat.

[83] Horum alii, sicuti iste ipse Mnesarchus, hos, quos nos oratores vocaremus, nihil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata; oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem, atque ipsam eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constaret, unam quandam esse virtutem, et qui unam virtutem haberet, omnis habere easque esse inter se aequalis et paris; ita, qui esset eloquens, eum virtutes omnis habere atque esse sapientem. Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longaque a nostris sensibus abhorrebat.

[84] Charmadas vero multo uberius eisdem de rebus loquebatur, non quo aperiret sententiam suam; hic enim mos erat patrius Academiae adversari semper omnibus in disputando; sed cum maxime tamen hoc significabat, eos, qui rhetores nominarentur et qui dicendi praecepta traderent, nihil plane tenere neque posse quemquam facultatem assequi dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset.

[XIX] [85] Disputabant contra diserti homines Athenienses et in re publica causisque versati, in quis erat etiam is, qui nuper Romae fuit, Menedemus, hospes meus; qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia: omnis enim partis illius ipsius prudentiae petendas esse a philosophia docebat neque ea, quae statuerentur in re publica de dis immortalibus, de disciplina iuventutis, de justitia, de patientia, de temperantia, de modo rerum omnium, ceteraque, sine quibus civitates aut esse aut bene moratae esse non possent, usquam in eorum inveniri libellis;

[86] quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de justitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.

[87] Ipsa vero praecepta sic inludere solebat, ut ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse: caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, videretur; id fieri vitae dignitate, de qua nihil rhetorici isti doctores in praeceptis suis reliquissent; et uti ei qui audirent sic afficerentur animis, ut eos affici vellet orator; quod item fieri nullo modo posse, nisi cognosset is, qui diceret, quot modis hominum mentes et quibus et quo genere orationis in quamque partem moverentur; haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent.

[88] Ea Menedemus exemplis magis quam argumentis conabatur refellere; memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis vel judicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse.

[XX] [89] Huic respondebat non se negare Demosthenem summam prudentiam summamque vim habuisse dicendi, sed sive ille hoc ingenio potuisset sive, id quod constaret, Platonis studiosus audiendi fuisset, non quid ille potuisset, sed quid isti docerent esse quaerendum.

[90] Saepe etiam in eam partem ferebatur oratione, ut omnino disputaret nullam artem esse dicendi: idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri eis subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas; et quod consuetudo exercitatioque intellegendi prudentiam acueret atque eloquendi celeritatem incitaret; tum etiam exemplorum copia nitebatur.

[91] Nam primum quasi dedita opera neminem scriptorem artis ne mediocriter quidem disertum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace nescio quo et Tisia, quos artis illius inventores et principes fuisse constaret; eloquentissimos autem homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire curassent, is innumerabilis quosdam nominabat; in quibus etiam, sive ille irridens sive quod ita putaret atque ita audisset, me in illo numero, qui illa non didicissem et tamen, ut ipse dicebat, possem aliquid in dicendo, proferebat; quorum ego alterum illi facile assentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar.

[92] Artem vero negabat esse ullam, nisi quae cognitis penitusque perspectis et in unum exitum spectantibus et numquam fallentibus rebus contineretur; haec autem omnia, quae tractarentur ab oratoribus, dubia esse et incerta; quoniam et dicerentur ab eis, qui omnia ea non plane tenerent, et audirentur ab eis, quibus non scientia esset tradenda, sed exigui temporis aut falsa aut certe obscura opinio.

[93] Quid multa? Sic mihi tum persuadere videbatur neque artificium ullum esse dicendi neque quemquam posse, nisi qui illa, quae a doctissimis hominibus in philosophia dicerentur, cognosset, aut callide aut copiose dicere; in quibus Charmadas solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari: me sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in disputando esse visum.

[XXI] [94] Itaque ego hac eadem opinione adductus scripsi etiam illud quodam in libello, qui me imprudente et invito excidit et pervenit in manus hominum, disertos cognosse me non nullos, eloquentem adhuc neminem, quod eum statuebam disertum, qui posset satis acute atque dilucide apud mediocris homines ex communi quadam opinione hominum dicere, eloquentem vero, qui mirabilius et magnificentius augere posset atque ornare quae vellet, omnisque omnium rerum, quae ad dicendum pertinerent, fontis animo ac memoria contineret. Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura:

[95] ego enim, quantum auguror conjectura quantaque ingenia in nostris hominibus esse video, non despero fore aliquem aliquando, qui et studio acriore quam nos sumus atque fuimus et otio ac facultate discendi majore ac maturiore et labore atque industria superiore, cum se ad audiendum legendum scribendumque dederit, exsistat talis orator, qualem quaerimus, qui jure non solum disertus, sed etiam eloquens dici possit; qui tamen mea sententia aut hic est jam Crassus aut, si quis pari fuerit ingenio pluraque quam hic et audierit et lectitarit et scripserit, paulum huic aliquid poterit addere."

[96] Hoc loco Sulpicius "insperanti" inquit "mihi et Cottae, sed valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum sermonem, Crasse, delaberemini; nobis enim huc venientibus satis jucundum fore videbatur, si, cum vos de rebus aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex sermone vestro memoria dignum excipere possemus; ut vero penitus in eam ipsam totius huius vel studi vel artifici vel facultatis disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis videbatur.

[97] Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem et per Drusum saepe temptassem; quo in genere tu, Antoni, vere loquar - numquam mihi percontanti aut quaerenti aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo observare, docuisti.

[98] Nunc, quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini; quod quidem si erit a vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae et Tusculano tuo gratiam et longe Academiae illi ac Lycio tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam."

[XXII] [99] Tum ille "immo vero," inquit "Sulpici, rogemus Antonium, qui et potest facere, quod requiris, et consuevit, ut te audio dicere: nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, [ut] tute paulo ante dixisti; quod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur? inscitia."

[100] Tum Cotta "quoniam [id,] quod difficillimum nobis videbatur, ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, assecuti sumus, de reliquo jam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, explicaris, dimiserimus."

[101] "De eis, credo, rebus," inquit Crassus "ut in cretionibus scribi solet: QVIBVS SCIAM POTEROQVE." Tum ille "nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est qui se scire aut posse postulet?" "Jam vero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod nesciam, licet" inquit Crassus "vestro arbitratu percontemini."

[102] "Atqui" inquit [Sulpicius] "hoc ex te, de quo modo Antonius euit, quid sentias, quaerimus, existimesne artem aliquam esse dicendi?" "Quid? mihi vos nunc" inquit Crassus "tamquam alicui Graeculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito quaestiunculam, de qua meo arbitratu loquar, ponitis? Quando enim me ista curasse aut cogitasse arbitramini et non semper irrisisse potius eorum hominum impudentiam, qui cum in schola assedissent, ex magna hominum frequentia dicere juberent, si quis quid quaereret?

[103] Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret; postea vero vulgo hoc facere coeperunt hodieque faciunt, ut nulla sit res neque tanta neque tam improvisa neque tam nova, de qua se non omnia, quae dici possint, profiteantur esse dicturos.

[104] Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret; quod ne nunc quidem difficile factu est: est enim apud M. Pisonem adulescentem [jam] huic studio deditum, summo homo ingenio nostrique cupidissimus, Peripateticus Staseas, homo nobis sane familiaris et, ut inter homines peritos constare video, in illo suo genere omnium princeps."

[XXIII] [105] "Quem tu mihi" inquit Mucius "Staseam, quem Peripateticum narras? Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquacitatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur.

[106] Equidem te cum in dicendo semper putavi deum, tum vero tibi numquam eloquentiae majorem tribui laudem quam humanitatis; qua nunc te uti vel maxime decet neque defugere eam disputationem, ad quam te duo excellentes ingeniis adulescentes cupiunt accedere."

[107] "Ego vero" inquit "istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere. Ac primum illud - quoniam auctoritatem tuam neglegere, Scaevola, fas mihi non esse puto - respondeo, mihi dicendi aut nullam artem aut pertenuem videri, sed omnem esse contentionem inter homines doctos in verbi controversia positam.

[108] Nam si ars ita definitur, ut paulo ante euit Antonius, ex rebus penitus perspectis planeque cognitis atque ab opinionis arbitrio sejunctis scientiaque comprehensis, non mihi videtur ars oratoris esse ulla; sunt enim varia et ad vulgarem popularemque sensum accommodata omnia genera huius forensis nostrae dictionis.

[109] Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri -, non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur. Sed sive est ars sive artis quaedam similitudo, non est ea quidem neglegenda; verum intellegendum est alia quaedam ad consequendam eloquentiam esse majora."

[XXIV] [110] Tum Antonius vehementer se assentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret. "Sed existimo" inquit "gratum te his, Crasse, facturum, si ista eueris quae putas ad dicendum plus quam ipsam artem posse prodesse."

[111] "Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis," inquit "ne has meas ineptias efferatis; quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse.

[112] Equidem cum peterem magistratum, solebam in prensando dimittere a me Scaevolam, cum ita ei dicerem, me velle esse ineptum, id erat, petere blandius, quod, nisi inepte fieret, bene non posset fieri; - hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit: nam quid est ineptius quam de dicendo dicere, cum ipsum dicere numquam sit non ineptum, nisi cum est necessarium?"

[113] "Perge vero," inquit "Crasse," Mucius; "istam enim culpam, quam vereris, ego praestabo."

[XXV] "Sic igitur" inquit "sentio," Crassus "naturam primum atque ingenium ad dicendum vim afferre maximam; neque vero istis, de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam, sed naturam defuisse; nam et animi atque ingeni celeres quidam motus esse debent, qui et ad excogitandum acuti et ad explicandum ornandumque sint uberes et ad memoriam firmi atque diuturni;

[114] et si quis est qui haec putet arte accipi posse, - quod falsum est; praeclare enim res se habeat, si haec accendi aut commoveri arte possint; inseri quidem et donari ab arte non possunt; omnia sunt enim illa dona naturae - quid de illis dicam, quae certe cum ipso homine nascuntur, linguae solutio, vocis sonus, latera, vires, conformatio quaedam et figura totius oris et corporis?

[115] Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit - neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse -, sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint; sunt autem quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae mulieribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur.

[116] Magnum quoddam est onus atque munus suscipere atque profiteri se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus magno in conventu hominum audiendum; adest enim fere nemo, quin acutius atque acrius vitia in dicente quam recta videat; ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae laudanda sunt, obruit.

[117] Neque haec in eam sententiam disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque assequi potuerat, in dicendo mediocritatem? Quis vestrum aequalem, Q. Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate gratiam consecutum?

[XXVI] [118] Sed quia de oratore quaerimus, fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose judicamus! Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti.

[119] Est igitur oratori diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus libere liceat judicare; ac, si quaeritis, plane quid sentiam enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper tacui et tacendum putavi: mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur, -

[120] tametsi id accidere non potest; ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis exspectationemque hominum pertimescit; - qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur; non enim pudendo, sed non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen effugere debemus;

[121] quem vero non pudet, - id quod in plerisque video hunc ego non reprehensione solum, sed etiam poena dignum puto. Equidem et in vobis animum advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus omnibus contremiscam; adulescentulus vero sic initio accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit, simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit."

[122] Hic omnes assensi significare inter sese et colloqui coeperunt; fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione prodesset.

[XXVII] Tum Antonius "saepe, ut dicis," inquit "animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores, quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in dicendi exordio permoveri;

[123] cuius quidem rei cum causam quaererem, quidnam esset cur, ut in quoque oratore plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas inveniebam duas: unam, quod intellegerent ei, quos usus ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non satis ex sententia eventum dicendi procedere; ita non injuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset accidere, ne illo ipso tempore accideret, timere;

[124] altera est haec, de qua queri saepe soleo; quod ceterarum homines artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur: "noluit" inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit"; oratoris peccatum, si quod est animadversum, stultitiae peccatum videtur;

[125] stultitia autem excusationem non habet, quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita maluerit, stultus fuisse; quo etiam gravius judicium in dicendo subimus: quotiens enim dicimus, totiens de nobis judicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet opinio tarditas.

[XXVIII] [126] Illud vero, quod a te dictum est, esse permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum a magistro adjuvaretur, valde tibi assentior inque eo vel maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos judicabat non posse oratores evaderet, operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari solebat.

[127] Satis est enim in ceteris artificiis percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse percipere animo et memoria custodire; non quaeritur mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea, quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus:

[128] in oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria juris consultorum, voX] tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus; quam ob rem nihil in hominum genere rarius perfecto oratore inveniri potest; quae enim, singularum rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt.

[129] Tum Crassus "atqui vide" inquit "in artificio perquam tenui et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re, is quam constat esse maximam: saepe enim soleo audire Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset viti, id ferre ipse non posset; nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid offenderis.

[130] Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita, ut deceat et uti omnis moveat atque delectet? Itaque hoc jam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci, ceteris ipse non ignosco; nam qui non potest, qui vitiose facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius jubebat, ad id, quod facere possit, detrudendum puto."

[XXIX] [131] "Num tu igitur" inquit Sulpicius "me aut hunc Cottam jus civile aut rem militarem jubes discere? Nam quis ad ista summa atque in omni genere perfecta potest pervenire?" Tum ille "ego vero," inquit "quod in vobis egregiam quandam ac praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec eui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi orationem meam; et quamquam in utroque vestrum summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec, quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi, quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt;

[132] ego enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt, tamen illud assequi possunt, ut eis, quae habent, modice et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime vitandum et de hoc uno minime est facile praecipere non mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor, sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput esse artis decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit.

[133] Sed, si placet, sermonem alio transferamus et nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur." "Minime vero," inquit Cotta; "nunc enim te jam exoremus necesse est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in dicendo potes; - neque enim sumus nimis avidi; ista tua mediocri eloquentia contenti sumus - idque ex te quaerimus, (ut ne plus nos assequamur, quam quantulum tu in dicendo assecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse assumendum putes?"

[XXX] [134] Tum Crassus adridens "quid censes," inquit "Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo umquam assequetur. Neque vero vos ad eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate.

[135] Sed profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud, quo eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Qua re quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facultate quaeritis, exponam vobis non quandam aut perreconditam aut valde difficilem aut magnificam aut gravem orationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti, cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat."

[136] Tum Sulpicius "o diem, Cotta, nobis" inquit "optatum! Quod enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando assequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut is dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos omniaque jam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros."

[XXXI] [137] Tum Crassus "atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum, nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum. Jam principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita praecepta didicisse:

[138] primum oratoris officium esse dicere ad persuadendum accommodate; deinde esse omnem orationem aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata;

[139] in utraque autem re quicquid in controversiam veniat, in eo quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut etiam quo nomine vocetur aut, quod non nulli addunt, rectene factum esse videatur;

[140] exsistere autem controversias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat; his autem omnibus partibus subta quajecedam esse argumenta propria.

[141] Sed causarum, quae sint a communi quaestione sejunctae, partim in judiciis versari, partim in deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudandis aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse locos, quibus in judiciis uteremur, in quibus aequitas quaereretur; alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem dirigerentur eorum quibus consilium daremus; alios item in laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur;

[142] cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque judicio dispensare atque componere; tum ea denique vestire atque ornare oratione; post memoria saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate.

[143] Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus, initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent; deinde rem demonstrandam; postea controversiam constituendam; tum id, quod nos intenderemus, confirmandum; post, quae contra dicerentur, refellenda; extrema autem oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda, quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda.

[XXXII] [144] Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur, in qua praecipitur primum, ut pure et Latine loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque rerum praecepta cognoram.

[145] Quin(それどころか) etiam, quae maxime propria essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram; nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego si nihil dicam adjuvare, mentiar; habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret.

[146] Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent. ea quosdam observasse atque collegisse; sic esse non eloquentiam ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum; quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum non inliberale.

[147] Et exercitatio quaedam suscipienda vobis est; quamquam vos quidem jam pridem estis in cursu: sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari."

[148] "Hanc ipsam" inquit Sulpicius "nosse volumus; ac tamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita; verum illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus."

[XXXIII] [149] "Equidem probo ista," Crassus inquit "quae vos facere soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum, quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad veritatem accommodate; sed plerique in hoc vocem modo, neque eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem incitant verborumque frequentia delectantur; in quo fallit eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere solere;

[150] vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere homines perverse dicendo facillime consequi. Quam ob rem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod, ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris, quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister; neque injuria; nam si subitam et fortuitam orationem commentatio et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto assidua ac diligens scriptura superabit.

[151] Omnes enim, sive artis sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt; omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant necesse est; tum ipsa collocatio conformatioque verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam oratorio numero et modo.

[152] Haec sunt, quae clamores et admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehementissime se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur; et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc affert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur;

[153] ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum, sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine et vi concitata.

[XXXIV] [154] In cotidianis autem commentationibus equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimicum solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem lectis, pronuntiarem; sed post animadverti hoc esse in hoc viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius, si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem mihi forte proposuissem: ita, si eisdem verbis uterer, nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consuescerem.

[155] Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem, quibus lectis hoc assequebar, ut, cum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent idonea.

[156] Jam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam is laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos imitemur, quorum similes velimus esse. Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.

[157] Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis; atque in ea exercitatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte traditur. Educenda deinde dictio est ex hae domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa conimentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est.

[158] Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vituperandi [refellendi]; disputandumque de omni re in contrarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum [atque dicendum];

[159] perdiscendum jus civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, jura sociorum, foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus est etiam ex omni genere, urbanitatis facetiarum quidam lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset."

[XXXV] [160] Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum, sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat propositum, dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse multo quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum Scaevola "quid est, Cotta?" inquit "quid tacetis? Nihilne vobis in mentem venit, quod praeterea ab Crasso requiratis?"

[161] "Id me hercule" inquit "ipsum attendo: tantus enim cursus verborum fuit et sic evolavit oratio, ut eius vim et incitationem aspexerim, vestigia ingressumque vix viderim, et tamquam in aliquam locupletem ac refertam domum venerim, non explicata veste neque proposito argento neque tabulis et signis propalam collocatis, sed his omnibus multis magnificisque rebus constructis ac reconditis; sic modo in oratione Crassi divitias atque ornamenta eius ingeni per quaedam involucra atque integumenta perspexi, sed ea contemplari cum cuperem, vix aspiciendi potestas fuit; itaque nec hoc possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque plane nosse atque vidisse."

[162] "Quin tu igitur facis idem," inquit Scaevola" quod faceres, si in aliquam domum plenam ornamentorum villamve venisses? Si ea seposita, ut dicis, essent, tu, qui valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri juberet, praesertim si esset familiaris: similiter nunc petes a Crasso, ut illam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, in lucem proferat et suo quidque in loco collocet."

[163] "Ego vero" inquit Cotta "a te peto, Scaevola: - me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere: - sed tu hanc nobis veniam, Scaevola, da, et perfice, ut Crassus haec, quae coartavit et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis atque explicet."

[164] "Ego me hercule" inquit Mucius "antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea; neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero, Crasse, mea quoque te jam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum jam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim totius negoti opinione meliorem majoremque video, quam vehementer probo."

[XXXVI] [165] "Enimvero" inquit Crassus" mirari satis non queo etiam te haec, Scaevola, desiderare, quae neque ego ita teneo, uti ei, qui docent, neque sunt eius generis, ut, si optime tenerem, digna essent ista sapientia ac tuis auribus." "Ain tu?" inquit ille: "si de istis communibus et pervagatis vix huic aetati audiendum putas, etiamne illa neglegere possumus, quae tu oratori cognoscenda esse dixisti, de naturis hominum, de moribus, de rationibus eis, quibus hominum mentes et incitarentur et reprimerentur, de historia, de antiquitate, de administratione rei publicae, denique de nostro ipso jure civili? Hanc enim ego omnem scientiam et copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse; in oratoris vero instrumento tam lautam supellectilem numquam videram."

[166] "Potes igitur, "inquit Crassus" ut alia omittam innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum jus civile veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit, cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scaevola, cum Hypsaeus maxima voce? plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere liceret, Cn. autem Octavius, homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet ac ne is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae judicio atque omni molestia stultitia adversarii liberaretur?"

[167] "Ego vero istos," inquit -"memini enim mihi narrare Mucium - non modo oratoris nomine sed ne foro quidem dignos vix putarim." "Atqui non defuit illis patronis" inquit Crassus "eloquentia neque dicendi ratio aut copia, sed juris civilis scientia: quod alter plus lege agendo petebat, quam quantum lex in XII tabulis permiserat, quod cum impetrasset, causa caderet; alter iniquum putabat plus secum agi, quam quod erat in actione; neque intellegebat, si ita esset actum, litem adversarium perditurum.

[XXXVII] [168] Quid? In his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur CVIVS PECVNIAE DIES FVISSET? Quod petitoris causa comparatum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset judici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur, QVOD EA RES IN IVDICIVM ANTE VENISSET.

[169] Quid ergo hoc fieri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, afflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis irridendus esse videatur?

[170] Equidem propinquum nostrum P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in jure civili satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam assumpsisset - quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est consecutus - neque se ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam jus civile didicisset.

[171] Quid vero ille [M.] Cato? Nonne et eloquentia tanta fuit, quantam illa tempora atque illa aetas in hac civitate ferre maximam potuit, et juris civilis omnium peritissimus? Verecundius hac de re jam dudum loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror; sed tamen idem hoc semper jus civile contempsit.

[172] Verum, quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse participes, nihil occultabo et, quoad potero, vobis exponam, quid de quaque re sentiam.

[XXXVIII] Antoni incredibilis quaedam et prope singularis et divina vis ingeni videtur, etiam si hac scientia juris nudata sit, posse se facile ceteris armis prudentiae tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis sit exceptus; ceteros vero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia mea, post etiam impudentiae;

[173] nam volitare in foro, haerere in jure ac praetorum tribunalibus, judicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac jure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum innumerabilium jura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.

[174] Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam majores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo decipiare adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur, ego tibi ullam causam majorem committendam putem? Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.

[175] Quid? Si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, in quibus certatur de jure civili, quod tandem os est eius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia juris audet accedere? Quae potuit igitur esse causa major, quam illius militis? De cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius. [Nempe] in ea causa quaesitum est de jure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim.

[XXXIX] [176] Quid? Qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumviri judicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis jure dicendum?

[177] Quid? Quod item in centumvirali judicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium venisset, cui Romae exsulare jus esset, si se ad aliquem quasi patronum applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa jus applicationis obscurum sane et ignotum patefactum in judicio atque inlustratum est a patrono?

[178] Quid? Nuper, cum ego C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium judicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in jure versata defensio est? Cum enim M. Marius Gratidianus aedis Oratae vendidisset neque servire quandam earum aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus, quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor scisset neque declarasset, praestare debere.

[179] Quo quidem in genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo judicio stultus et suo valde sapiens et ab juris studio non abhorrens, simili <in re> quodam modo nuper erravit: nam cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.

[180] Quid vero? Clarissima M'. Curi causa Marcique Coponi nuper apud centumviros quo concursu hominum, qua exspectatione defensa est? Cum Q. Scaevola, aequalis et collega meus, Homo omnium et disciplina juris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, juris peritorum eloquentissimus, eloquentium juris peritissimus, ex scripto testamentorum jura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M'. Curius esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio jure civili versari?

[XL] [181] Omitto jam plura exempla causarum amplissimarum, quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe potest accidere ut causae versentur in jure. Etenim si C. Mancinum, nobilissimum atque optimum virum atque consularem, cum eum propter invidiam Numantini foederis pater patratus ex s. c. Numantinis dedidisset eumque illi non recepissent posteaque Mancinus domum revenisset neque in senatum introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis, jussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic esset proditum, quem pater suus aut populus vendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse postliminium,

[182] quam possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque majorem quam de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis consularis, praesertim cum haec non in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in civili jure consisteret? Similique in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato seseque liberasset et postea domum revenisset, quaesitum est apud majores nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem.

[183] Quid? De libertate, quo judicium gravius esse nullum potest, nonne ex jure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid? Quod usu memoria patrum venit, ut paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset, mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si judicaretur certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in concubinae locum duceretur?

[184] Haec igitur et horum similia jura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?

[XLI] [185] Et quoniam de impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem hominum atque inertiam; nam si esset ista cognitio juris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere: sed, o di immortales, non dicerem hoc, audiente Scaevola, nisi ipse dicere soleret nullius artis sibi faciliorem cognitionem videri.

[186] Quod quidem certis de causis a plerisque aliter existimatur: primum, quia veteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt; deinde, postea quam est editum, expositis a Cn. Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa artificiose digesta generatim componerent; nihil est enim, quod ad artem redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem instituere vult, habet illam scientiam, ut ex eis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit.

[187] Hoc video, dum breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius; sed experiar et dicam, si potero, planius.

[XLII] Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt; ut in musicis numeri et voces et modi; in geometria lineamenta, formae, intervalla, magnitudines; in astrologia caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum; in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio, verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus; in hac denique ipsa ratione dicendi excogitare, ornare, disponere, meminisse, agere, ignota quondam omnibus et diffusa late videbantur.

[188] Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi assumunt, quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret. Sit ergo in jure civili finis hic: legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabilitatis conservatio.

[189] Tum sunt notanda genera et ad certum numerum paucitatemque revocanda. Genus autem id est, quod sui similis communione quadam, specie autem differentis, duas aut pluris complectitur partis; partes autem sunt, quae generibus eis, ex quibus manant, subiciuntur; omniaque, quae sunt vel generum vel partium nomina, definitionibus, quam vim habeant, est exprimendum; est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.

[190] Hisce ego rebus exempla adjungerem, nisi apud quos haec haberetur oratio cernerem; nunc complectar, quod proposui, brevi: si enim aut mihi facere licuerit, quod jam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne jus civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem juris civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram.

[191] Atque interea tamen, dum haec, quae dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem et colligentem undique repleri justa juris civilis scientia.

[XLIII] Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita tenere jus civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui peritissimi sunt, anteponatur?

[192] Omnia sunt enim posita ante oculos, collocata in usu cotidiano, in congressione hominum atque in foro; neque ita multis litteris aut voluminibus magnis continentur; eadem enim elata sunt primum a pluribus, deinde paucis verbis commutatis etiam ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius.

[193] Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique jus civile possit, quod minime plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio; nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni jure civili et in pontificum libris et in XII tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam majorum consuetudinem vitamque declarant; sive quem civilis scientia, quam Scaevola non putat oratoris esse propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam hanc descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus XII tabulis contineri videbit: sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui jure civili et legibus continentur:

[194] ex his enim et dignitatem maxime expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus, exsiliis, morte multantur; et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus abstinere.

[XLIV] [195] Fremant omnes licet, dicam quod sentio: bibliothecas me hercule omnium philosophorum unus mihi videtur XII tabularum libellus, si quis legum fontis et capita viderit, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate superare.

[196] Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum affixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperi, dignitatis? Cuius primum nobis mens, mos, disciplina nota esse debet, vel quia est patria parens omnium nostrum, vel quia tanta sapientia fuisse in jure constituendo putanda est quanta fuit in his tantis opibus imperi comparandis.

[197] Percipietis etiam illam ex cognitione juris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri majores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis; incredibile est enim, quam sit omne jus civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum; de quo multa soleo in sermonibus cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris omnibus et maxime Graecis antepono. His ego de causis dixeram, Scaevola, eis, qui perfecti oratores esse vellent, juris civilis esse cognitionem necessariam.

[XLV] [198] Jam vero ipsa per sese quantum afferat eis, qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque, ut apud Graecos infimi homines mercedula adducti ministros se praebent in judiciis oratoribus, ei, qui apud illos pragmatikoi vocantur, sic in nostra civitate contra amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc juris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus,multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore dignitatem peperissent, perfecerunt ut in respondendo jure auctoritate plus etiam quam ipso ingenio valerent.

[199] Senectuti vero celebrandae et ornandae quod honestius potest esse perfugium quam juris interpretatio? Equidem mihi hoc subsidium jam inde ab adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere jam tempus adventat, deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem. Quid est enim praeclarius quam honoribus et rei publicae muneribus perfunctum senem posse suo jure dicere idem, quod apud Ennium dicat ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et reges, at omnes sui cives consilium expetant,summarum rerum incerti: quos ego ope mea ex incertis certos compotesque consili dimitto, ut ne res temere tractent turbidas.

[200] Est enim sine dubio domus juris consulti totius oraculum civitatis; testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine affectaque jam aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore celebratur.

[XLVI] [201] Jam illa non longam orationem desiderant, quam ob rem existimem publica quoque jura, quae sunt propria civitatis atque imperi, tum monumenta rerum gestarum et vetustatis exempla oratori nota esse debere; nam ut in rerum privatarum causis atque judiciis depromenda saepe oratio est ex jure civili et idcirco, ut ante diximus, oratori juris scientia necessaria est, sic in causis publicis judiciorum, contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et publici juris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac scientia tamquam aliqua materies eis oratoribus, qui versantur in re publica, subjecta esse debet.

[202] Non enim causidicum nescio quem neque clamatorem aut rabulam hoc sermone nostro conquirimus, sed eum virum, qui primum sit eius artis antistes, cuius cum ipsa natura magnam homini facultatem daret, auctor tamen esse deus putatur, ut id ipsum, quod erat hominis proprium, non partum per nos, sed divinitus ad nos delatum videretur; deinde, qui possit non tam caduceo quam nomine oratoris ornatus incolumis vel inter hostium tela versari; tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque constringere; idemque ingeni praesidio innocentiam judiciorum poena liberare; idemque languentem labentemque populum aut ad decus excitare aut ab errore deducere aut inflammare in improbos aut incitatum in bonos mitigare; qui denique, quemcumque in animis hominum motum res et causa postulet, eum dicendo vel excitare possit vel sedare.

[203] Hanc vim si quis existimat aut ab eis, qui de dicendi ratione scripserunt, eitam esse aut a me posse exponi tam brevi, vehementer errat neque solum inscientiam meam sed ne rerum quidem magnitudinem perspicit: equidem vobis, quoniam ita voluistis, fontis, unde hauriretis, atque itinera ipsa ita putavi esse demonstranda, non ut ipse duX] essem, quod et infinitum est et non necessarium, sed ut commonstrarem tantum viam et, ut fieri solet, digitum ad fontis intenderem."

[XLVII] [204] "Mihi vero" inquit Mucius "satis superque abs te videtur istorum studiis, si modo sunt studiosi, esse factum; nam, Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent esse se, quam bonos viros, eis reliquam facilem esse doctrinam; sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu ianuaque patefacta."

[205] "Nobis vero" inquit Sulpicius "ista sunt pergrata perque jucunda; sed pauca etiam requirimus in primisque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didicisse confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem exspectationem diuturni desideri nostri; nam nunc, quibus studendum rebus esset accepimus, quod ipsum est tamen magnum; sed vias earum rerum rationemque cupimus cognoscere."

[206] "Quid si," inquit Crassus "quoniam ego, quo facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse jam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?" "Vt videtur," inquit Sulpicius; "nam Antonio dicente etiam quid tu intellegas, sentiemus."

[207] "Peto igitur" inquit Crassus "a te, quoniam id nobis, Antoni, hominibus id aetatis oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut exponas, quid eis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias."

[XLVIII] "Deprehensum equidem me" inquit Antonius "plane video atque sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum sum ignarus atque insolens, sed quia, quod in causis valde fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me nunc isti vitare non sinunt;

[208] verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse venturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur ornata oratio: neque enim sum de arte dicturus, quam numquam didici, sed de mea consuetudine; ipsaque illa, quae in commentarium meum rettuli, sunt eius modi, non aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque tractata; quae si vobis, hominibus eruditissimis, non probabuntur, vestram iniquitatem accusatote, qui ex me ea quaesieritis, quae ego nescirem; meam facilitatem laudatote, cum vobis non meo judicio, sed vestro studio inductus non gravate respondero."

[209] Tum Crassus "perge modo," inquit "Antoni; nullum est enim periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat ad hunc te sermonem impulisse.""Ego vero," inquit, "pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.

[210] Nam si forte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem principio, quis esset imperator; qui cum esset constitutus administrator quidam belli gerendi, tum adjungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de signorum collationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli administrandi; quarum qui essent animo et scientia compotes, eos esse imperatores dicerem, utererque exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam atque Hannibalem atque eius generis homines nominarem.

[211] Sin autem quaereremus quis esset is, qui ad rem publicam moderandam usum et scientiam et studium suum contulisset, definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei publicae pareretur augereturque, teneret eisque uteretur, hunc rei publicae rectorem et consili publici auctorem esse habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum et Ti. Gracchum patrem et Q. Metellum et P. Africanum et C. Laelium et innumerabilis alios cum ex nostra civitate tum ex ceteris.

[212] Sin autem quaereretur quisnam juris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex. Aelium, M'. Manilium, P. Mucium nominarem.

[XLIX] Atque, ut jam ad leviora artium studia veniam, si musicus, si grammaticus, si poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et quo non amplius ab quoque sit postulandum. Philosophi denique ipsius, qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur.

[213] Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, equidem non facio eundem quem Crassus, qui mihi visus est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno oratoris officio ac nomine; atque eum puto esse, qui et verbis ad audiendum jucundis et sententiis ad probandum accommodatis uti possit in causis forensibus atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque esse praeterea instructum voce et actione et lepore quodam volo.

[214] Crassus vero mihi noster visus est oratoris facultatem non illius artis terminis, sed ingeni sui finibus immensis paene describere; nam et civitatum regendarum oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum saepissime tibi senatus breviter impoliteque dicenti maximis sit de rebus assensus. M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, jam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat; qui quamquam est in dicendo minime contemnendus, prudentia tamen rerum magnarum magis quam dicendi arte nititur.

[215] Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus: multum inter se distant istae facultates longeque sunt diversae atque sejunctae neque eadem ratione ac via M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant. [L] Neque enim est interdictum aut a rerum natura aut a lege aliqua atque more, ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artis nosse liceat.

[216] Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P. Crassus idem fuit eloquens et juris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi juris civilis scientia.

[217] Nam si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam quoque artem sibi assumpserit, is perficiet ut, quod praeterea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim scriptis ludere proprium esse juris civilis, quoniam utrumque eorum P. Mucius optime fecerit; eademque ratione dicantur ei quos physikous Graeci nominant eidem poetae, quoniam Empedocles physicus egregium poema fecerit. At hoc ne philosophi quidem ipsi, qui omnia sicut propria sua esse atque a se possideri volunt, dicere audent, geometriam aut musicam philosophi esse, quia Platonem omnes in illis artibus praestantissimum fuisse fateantur.

[218] Ac si jam placet omnis artis oratori subjungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse jejuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum jucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse; fateor enim callidum quendam hunc et nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere.

[LI] [219] Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui <rerum omnium> naturam et mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda; quo in studio hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque totas aetates videmus esse contritas. Quorum ego copiam magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non contemno, sed etiam vehementer admiror; nobis tamen, qui in hoc populo foroque versamur, satis est ea de motibus animorum et scire et dicere quae non abhorrent ab hominum moribus.

[220] Quis enim umquam orator magnus et gravis, cum iratum adversario judicem facere vellet, haesitavit ob eam causam, quod nesciret, quid esset iracundia, fervorne mentis an cupiditas puniendi doloris? Quis, cum ceteros animorum motus aut judicibus aut populo dicendo miscere atque agitare vellet, ea dixit, quae a philosophis dici solent? Qui partim omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique eos in judicum mentibus concitent, scelus eos nefarium facere; partim, qui tolerabiliores volunt esse et ad veritatem vitae propius accedere, permediocris ac potius levis motus debere esse dicunt.

[221] Orator autem omnia haec, quae putantur in communi vitae consuetudine mala ac molesta et fugienda, multo majora et acerbiora verbis facit; itemque ea, quae vulgo expetenda atque optabilia videntur, dicendo amplificat atque ornat; neque vult ita sapiens inter stultos videri, ut ei, qui audiant, aut illum ineptum et Graeculum putent, aut, etiam si valde probent ingenium, oratoris sapientiam admirentur, se esse stultos moleste ferant;

[222] sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se jungi copularique possint; an vero, ut quibusdam visum, nihil certum sciri, nihil plane cognosci et percipi possit; quarum rerum fateor magnam multiplicemque esse disciplinam et multas copiosas variasque rationes.

[223] Sed aliud quiddam, longe aliud, Crasse, quaerimus: acuto homine nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent;

[LII] teneat oportet venas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et eorum, apud quos aliquid aget aut erit acturus, mentis sensusque degustet;

[224] philosophorum autem libros reservet sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit de justitia et fide, mutuetur a Platone; qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur, novam quandam finxit in libris civitatem; usque eo illa, quae dicenda de justitia putabat, a vitae consuetudine et a civitatum moribus abhorrebant.

[225] Quod si ea probarentur in populis atque in civitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset, clarissimo viro et amplissimo et principi civitatis, ut illa diceres in maxima contione tuorum civium, quae dixisti? "Eripite nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nisi nostro sanguine non potest expleri; nolite sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus." Omitto miserias, in quibus, ut illi aiunt, vir fortis esse non potest; omitto faucis, ex quibus te eripi vis, ne judicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse: servire vero non modo te, sed universum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es dicere?

[226] Potestne virtus, Crasse, servire istis auctoribus, quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris? Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum jus atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat. Quae vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus, tam enervatus, tam omnia ad voluptatem corporis doloremque referens probare posset, senatum servire populo, cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi quasdam habenas tradidisset?

[LIII] [227] Itaque haec cum a te divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo doctus et philosophiae deditus, non modo parum commode, sed etiam turpiter et flagitiose dicta esse dicebat; idemque Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio quaestionem in eum ferente, populi misericordiam concitasset, cum M. Cato, Galbae gravis atque acer inimicus, aspere apud populum Romanum et vehementer esset locutus, quam orationem in Originibus suis euit ipse.

[228] Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati. Itaque, cum et invidia et odio populi tum Galba premeretur, hisce eum tragoediis liberatum ferebat; quod item apud Catonem scriptum esse video, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas eum daturum fuisse. Haec Rutilius valde vituperabat et huic humilitati dicebat vel exsilium fuisse vel mortem anteponendam.

[229] Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et sensit et fecit: nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque illo nemo neque integrior esset in civitate neque sanctior, non modo supplex judicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat. Paulum huic Cottae tribuit partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio; dixit item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo, nullo apparatu, pure et dilucide.

[230] Quod si tu tunc, Crasse, dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo ante dicebas, et, si tibi pro P. Rutilio non philosophorum more, sed tuo licuisset dicere, quamvis scelerati illi fuissent, sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni, tamen omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evellisset vis orationis tuae. Nunc talis vir amissus est, dum causa ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis civitate res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit; quid multa? Pedem nemo in illo judicio supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur.

[LIV] [231] Imitatus est homo Romanus et consularis veterem illum Socratem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in judicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse judicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in judicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit; "sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant judices, damnarent an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;

[232] erat enim Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio; et sententia cum judicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.

[233] Cuius responso judices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum condemnarent; qui quidem si absolutus esset, quod me hercule, etiam si nihil ad nos pertinet, tamen propter eius ingeni magnitudinem vellem, quonam modo istos philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damnatus est nullam aliam ob culpam nisi propter dicendi inscientiam, tamen a se oportere dicunt peti praecepta dicendi? Quibuscum ego non pugno, utrum sit melius aut verius: tantum dico et aliud illud esse atque hoc et hoc sine illo summum esse posse.

[LV] [234] Nam quod jus civile, Crasse, tam vehementer amplexus es, video quid egeris; tum, cum dicebas, videbam; primum Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro eius eximia suavitate debemus; cuius artem cum indotatam esse et incomptam videres, verborum eam dote locupletasti et ornasti; deinde quod in ea tu plus operae laborisque consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses, ne operam perdidisses.

[235] Sed ego ne cum ista quidem arte pugno. Sit sane tanta quantam tu illam esse vis - etenim sine controversia et magna est et late patet et ad multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives ei studio etiam hodie praesunt - sed vide, Crasse, ne dum novo et alieno ornatu velis ornare juris civilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.

[236] Nam, si ita diceres, qui juris consultus esset, esse eum oratorem, itemque qui esset orator, juris eundem esse consultum, praeclaras duas artis constitueres atque inter se paris et eiusdem socias dignitatis. Nunc vero juris consultum sine hac eloquentia, de qua quaerimus, fateris esse posse, fuisseque plurimos; oratorem negas, nisi illam scientiam assumpserit, esse posse. Ita est tibi juris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum; sed quia saepe utitur orator subsidio juris in causis, idcirco istam juris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque adjunxisti.

[LVI] [237] Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea, quae maxima essent in jure civili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et prompta defensio. Nam neque illud est mirandum, qui, quibus verbis coemptio fiat, nesciat, eundem eius mulieris, quae coemptionem fecerit, causam posse defendere; nec, si parvi navigi et magni eadem est in gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere non possit.

[238] Nam, quod maximas centumviralis causas in jure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae ab homine eloquenti juris imperito non ornatissime potuerit dici? Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos homines summa de jure dissensio:

[239] quaero igitur, quid adjuverit oratorem in his causis juris scientia, cum hic juris consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo artificio, sed alieno, hoc est, non juris scientia, sed eloquentia, sustentatus. Equidem hoc saepe audivi: cum aedilitatem P. Crassus peteret eumque major natu et jam consularis Ser. Galba assectaretur, quod Crassi filiam Gaio filio suo despondisset, accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui cum Crassum seduxisset atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum tristem Galba vidit, nomine appellavit quaesivitque, qua de re ad Crassum rettulisset; ex quo ut audivit commotumque ut vidit hominem,

[240] "suspenso" inquit "animo et occupato Crassum tibi respondisse video," deinde ipsum Crassum manu prehendit et "heus tu," inquit "quid tibi in mentem venit ita respondere?" Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem habere, ut respondisset, nec dubium esse posse; Galba autem adludens varie et copiose multas similitudines afferre multaque pro aequitate contra jus dicere; atque illum, cum disserendo par esse non posset - quamquam fuit Crassus in numero disertorum, sed par Galbae nullo modo - ad auctores confugisse et id, quod ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Aeli commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri.

[LVII] [241] Ac tamen, quae causae sunt eius modi, ut de earum jure dubium esse non possit, omnino in judicium vocari non solent. Num quis eo testamento, quod paterfamilias ante fecit quam ei filius natus esset, hereditatem petit? Nemo; quia constat agnascendo rumpi testamentum; ergo in hoc genere juris judicia nulla sunt: licet igitur impune oratori omnem hanc partem juris non controversi ignorare, quae pars sine dubio multo maxima est;

[242] in eo autem jure, quod ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire; a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit. Nisi vero - bona venia huius optimi viri dixerim - Scaevolae tu libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum.

[243] Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque affui - multo majorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori; cumque multa colligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex vita ac sermone communi non modo acute sed etiam ridicule ac facete, ubi si verba, non rem sequeremur, confici nihil posset: itaque hilaritatis plenum judicium ac laetitiae fuit; in quo quid tibi juris civilis exercitatio profuerit, non intellego; dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate conjuncta, profuit.

[244] Ipse ille Mucius paterni juris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de jure civili depromptum videretur? Quam legem recitavit? Quid patefecit dicendo, quod fuisset imperitis occultius? Nempe eius omnis oratio versata est in eo, ut scriptum plurimum valere oportere defenderet, at in hoc genere pueri apud magistros exercentur omnes, cum in eius modi causis alias scriptum, alias aequitatem defendere docentur.

[245] Et, credo, in illa militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses, ad Hostilianas te actiones, non ad tuam vim et oratoriam facultatem contulisses: tu vero, vel si testamentum defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum jus in eo judicio positum videretur, vel si causam ageres militis, patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses; statuisses ante oculos; complexus esset filium flensque eum centum viris commendasset; lapides me hercule omnis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud VTI LINGVA NVNCVPASSIT non in XII tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.

[LVIII] [246] Nam quod inertiam accusas adulescentium, qui istam artem primum facillimam non ediscant, [quae] quam sit facilis, illi viderint, qui eius artis adrogantia, quasi difficillima sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse videris, qui eam artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem omnino non esse, sed aliquando, si quis aliam artem didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem futuram; deinde, quod sit plena delectationis; in quo tibi remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur; nec quisquam est eorum, qui, si jam sit ediscendum sibi aliquid, non Teucrum Pacuvi malit quam Manilianas Venalium vendendorum leges ediscere;

[247] tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum majorum inventa nosse debere, non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse aut novis legibus esse sublatas? Quod vero viros bonos jure civili fieri putas, quia legibus et praemia proposita sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi. Nam ipsum quidem illud etiam sine cognitione juris, quam sit bellum cavere malum, scire possumus.

[248] De me autem ipso, cui uni tu concedis, ut sine ulla juris scientia tamen causis satis facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me umquam jus civile didicisse neque tamen in eis causis, quas in jure possem defendere, umquam istam scientiam desiderasse; aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem.

[249] Cui nostrum licet fundos nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis invisere? Tamen nemo tam sine oculis, tam sine mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant omnino nesciat. Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid procuratori de agri cultum aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis sunt libri perdiscendi? An hac communi intellegentia contenti esse possumus? Cur ergo non eidem in jure civili, praesertim cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra patria peregrini atque advenae esse videamur?

[250] Ac si jam sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile, credo, sit, cum hoc Scaevola communicare; quamquam ipsi omnia, quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt. An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus; si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cognoscenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia juri civili minus studuerimus, non queamus cognoscere?

[LIX] Nihilne igitur prodest oratori juris civilis scientia? Non negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim, cuius eloquentia copia rerum debeat esse ornata; sed multa et magna et difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria, ut eius industriam in plura studia distrahere nolim.

[251] Quis neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci gestum et venustatem? Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu discendo histrionum more elaborare. Quid est oratori tam necessarium quam vox? Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo colligunt. Hoc nos si facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem aut hymnum recitarimus.

[252] Quod si in gestu, qui multum oratorem adjuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque assequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad juris civilis perdiscendi occupationem descendendum? Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox] et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, juris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.

[253] Itaque illi disertissimi homines ministros habent in causis juris peritos, cum ipsi sint imperitissimi, ei qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici vocantur; in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum auctoritate leges et jura tecta esse voluerunt. Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire in jure civili, non ei pragmaticum adjutorem dare.

[LX] [254] Nam quod dicis senectutem a solitudine vindicari juris civilis scientia, fortasse etiam pecuniae magnitudine; sed nos non quid nobis utile, verum quid oratori necessarium sit, quaerimus. Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et cantus remissiores esse facturum. Quod si ille astrictus certa quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non laxare modos, sed totos mutare possumus?

[255] Neque enim hoc te, Crasse, fallit, quam multa sint et quam varia genera dicendi, id quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui jam diu multo dicis remissius et lenius quam solebas; neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, quam illa summa vis et contentio probatur: multique oratores fuerunt, ut illum Scipionem audimus et Laelium, qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam, ut Ser. Galba, lateribus aut clamore contenderent. Quod si jam hoc facere non poteris aut noles, vereris ne tua domus talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non colatur, a ceteris deseratur? Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times, solitudinem. Subsidium enim bellissimum existimo esse senectuti otium.

[256] Reliqua vero etiam si adjuvant, historiam dico et prudentiam juris publici et antiquitatis memoriam et exemplorum copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo, quo minus, id quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque humanitate versentur; sed me hercule non ita multum spati mihi habere videntur, si modo ea facere et persequi volent, quae a te, Crasse, praecepta sunt; qui mihi prope jam nimis duras leges imponere visus es huic aetati, sed tamen ad id, quod cupiunt, adipiscendum prope necessarias.

[257] Nam et subitae ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti perfectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est; et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum.

[LXI] [258] Illud vero fuit horribile, quod me hercule vereor ne majorem vim ad deterrendum habuerit quam ad cohortandum: voluisti enim in suo genere unum quemque nostrum quasi quendam esse Roscium; dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae prava, fastidiis adhaerescere; quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto;

[259] itaque nos raucos saepe attentissime audiri video; tenet enim res ipsa atque causa; at Aesopum, si paulum inrauserit, explodi. A quibus enim nihil praeter voluptatem aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae teneant; quae si omnia summa non sunt et pleraque tamen magna sunt, necesse est ea ipsa, quae sunt, mirabilia videri.

[260] Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator nobis is, qui, ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum possit dicere; is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur; imiteturque illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;

[261] deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est assecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut memoriae proditum est, conjectis in os calculis, summa voce versus multos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo.

[262] Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuvenis vehementer assentior; cetera, quae collegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio atque munere sejuncta esse arbitror."

[LXII] Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere.

[263] Tum Crassus "operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi nemo umquam praestitit; cuius quidem ipsius facultatis exercitatio oratorum propria est, sed jam in philosophorum consuetudine versatur maximeque eorum, qui de omni re proposita in utramque partem solent copiosissime dicere.

[264] Verum ego non solum arbitrabar, his praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in subselliis neque quicquam amplius afferret, quam quod causarum necessitas postularet, sed majus quiddam videbam, cum censebam oratorem, praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere. Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed opinor secundum hunc diem; satis enim multa a nobis hodie dicta sunt.

[265] Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat; et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus operam." Placuit sic omnibus. Tum Scaevola "sane" inquit "vellem non constituissem <in Tusculanum> me hodie venturum esse L. Aelio; libenter audirem Antonium"; et, cum exsurgeret, simul adridens "neque enim" inquit "tam mihi molestus fuit, quod jus nostrum civile pervellit, quam jucundus, quod se id nescire confessus est."

M. TVLLI CICERONIS DE ORATORE AD QVINTVM FRATREM LIBER SECVNDVS

[I] [1] Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum fuisse; erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur. [2] Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo, quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, multa nobis de eius studio et doctrina saepe narravit; cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur. [3] De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum; nam jam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus, de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum esse visum. [4] Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem fore censebat suam, si omnino didicisse numquam putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere, alter ne nosse quidem Graecos videretur. [5] Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus; illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.

[II] Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius terminis saepta teneatur: omnia, quaecumque in hominum disceptationem cadere possunt bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum est. [6] Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia, quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis eximiis et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia fuisse fateor; talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam, quanta in illis fuit, non potuisse confirmo. [7] Quo etiam feci libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum, alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo assequi complectique potuissem; vel me hercule etiam ut laudem eorum jam prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione hominum atque a silentio vindicarem. [8] Nam si ex scriptis cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse putassem laborandum; sed cum alter non multum, quod quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc immortalem redderem, si possem. [9] Quod hoc etiam spe adgredior majore ad probandum, quia non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius memoria jam me refellente, sed edo haec eis cognoscenda, qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos summos viros eis, qui neutrum illorum viderint, eorum, quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium memoria teste commendemus.

[III] [10] Nec vero te, carissime frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestis putas, insequor ut erudiam; quid enim tua potest esse oratione aut subtilius aut ornatius? Sed sive judicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, jejunitatem bonarum artium possit inludi; [11] nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antoni sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci ac percipi potuisse arbitraretur, quod tu facillime poteris judicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum, usum autem per nos percipere voluisti. Sed quo citius hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus, omissa nostra adhortatione ad eorum, quos proposuimus, sermonem disputationemque veniamus.

[12] Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda, cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre venit; quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnesque admirati majorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati sunt. [13] Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat, amicissime consalutassent: "quid vos tandem?" Crassus "num quidnam" inquit "novi?" "Nihil sane," inquit Catulus "etenim vides esse ludos; sed - vel tu nos ineptos licet" inquit "vel molestos putes - cum ad me in Tusculanum" inquit "heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego totiens omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem, permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem disputasse: [14] ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem; etenim Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique nostrum; nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat."

[IV] [15] Tum Crassus "equidem, quaecumque vos causa huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi carissimos et amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis mallem fuisset, quam ista, quam dicis. Ego enim, ut, quem ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus quam hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla culpa mea contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune, quod transactis jam meis partibus ad Antonium audiendum venistis." [16] Tum Caesar "equidem," inquit "Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel hoc sim cotidiano tuo sermone contentus; itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias; sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam, ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse judices." [17] Tum ille "ego me hercule" inquit, "Caesar, ex omnibus Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi; quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur. [18] Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit major quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adulescentibus facere inviti et recusantes heri coacti sumus."

[V] [19] Tum Catulus "ne Graeci quidem," inquit "Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio sermones huius modi disputationesque fugiebant. [20] Ac si tibi videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum et Graecorum disputationum memoriam quodam modo commovent? Aut num importunum tempus in tanto otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est? Aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes ei sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus?" [21] "Omnia ista" inquit Crassus "ego alio modo interpretor, qui primum palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule, Graecos exercitationis et delectationis causa non disputationis invenisse arbitror; nam et saeculis multis ante gymnasia inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt, et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant, tamen eorum auditores discum audire quam philosophum malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt. [22] Otium autem quod dicis esse, assentior; verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio.

[VI] Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent. Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. [23] Sic enim res sese habet, ut, quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis suae causa effingere et construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant vacui cura ac labore. [24] Itaque illud ego, quod in causa Curiana Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam "si," inquam "Scaevola, nullum erit testamentum recte factum, nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur?" inquam "Quando ages negotium publicum? Quando amicorum? Quando tuum? Quando denique nihil ages?" Tum illud addidi "mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit." In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat. [25] Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos, qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret. Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium non curo legere," - hic fuit enim, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctissimus - "Laelium Decumum volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum, sed nihil ad Persium; sic ego, si jam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem meam quam reprehendi."

[VII] [26] Tum Caesar "equidem," inquit "Catule, jam mihi videor navasse operam, quod huc venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio quaedam fuit mihi quidem perjucunda. Sed cur impedimus Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia disserat, quemque jam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat?" [27] "Ego vero" inquit Crassus "neque Antonium verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis impetraro" - "Quidnam?" inquit Catulus. "Vt hic sitis hodie." Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat, "ego" inquit Iulius "pro utroque respondeo: sic faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me teneres." [28] Hic Catulus adrisit et simul, "praecisa" inquit "mihi quidem est dubitatio, quoniam neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus, sine mea sententia tam facile promisit."

Tum omnes oculos in Antonium conjecerunt, et ille "audite vero, audite," inquit "hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, "cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere. [29] Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse, docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni genere <dicendi> sentiam." [30] Hic postea quam adriserunt, "res mihi videtur esse" inquit "facultate praeclara, arte mediocris; ars enim earum rerum est, quae sciuntur; oratoris autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur; nam et apud eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus, quae nescimus ipsi; itaque et illi alias aliud eisdem de rebus et sentiunt et judicant et nos contrarias saepe causas dicimus, non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat, cum plus uno verum esse non possit. Vt igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis."

[VIII] [31] "Nos vero et valde quidem" Catulus inquit "putamus atque eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus; exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate, quam a nescio qua dignitate." [32] "Vt igitur de ipso genere sum confessus," inquit Antonius "artem esse non maximam, sic illud affirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii dicant, id possit notare: ergo id qui toto in genere fecerit, is si non plane artem, at quasi artem quandam inverterit. [33] Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem vobis exquirere! Sed de me videro; nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius; nam ut usum dicendi omittam, qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta oblectatio est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut auribus aut mentibus jucundius percipi possit. [34] Qui enim cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Qui actor imitanda quam orator suscipienda veritate jucundior? Quid autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae? Quid admirabilius quam res splendore inlustrata verborum? Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio? Neque ulla non propria oratoris res est, quae quidem ornate dici graviterque debet.

[IX] [35] Huius est in dando consilio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia; eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest? Quis maerorem levare mitius consolando? [36] Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus: aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune: [37] sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium; sed ut orator de eis rebus, quae ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt. [38] Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia; in qua quia vis magna est in hominum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid omnium generum atque artium consequuntur; sed, quid cuiusque sit proprium, etsi ex eo judicari potest, cum videris, quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest, quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus praestare possunt orator sine ea nomen obtinere suum non potest; ut ceteri, si diserti sint, aliquid ab hoc habeant, hic, nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi copiam petere non possit."

[X] [39] Tum Catulus "etsi," inquit "Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces; " non enim possum quin exclamem," ut ait ille in Trinummo: ita vim oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare copiosissime; quod quidem eloquentem vel optime facere oportet, ut eloquentiam laudet; debet enim ad eam laudandam ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed perge porro; tibi enim assentior vestrum esse hoc totum diserte dicere, idque si quis in alia arte faciat, eum assumpto aliunde uti bono, non proprio nec suo." [40] Et Crassus "nox te" inquit "nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam hesterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum." Tum Antonius "heri enim" inquit "hoc mihi proposueram, ut, si te refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum quam quid ipse sentiam dicere. [41] Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum certum. [42] Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia? Expetendine honores? Certum autem, in quo quid in personis et in constituta re et definita quaereretur cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur. [43] Ea mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium, quod et a Crasso tactum est et, ut audio, [ille] ipse Aristoteles, qui haec maxime inlustravit, adjunxit, etiam si opus est, minus est tamen necessarium." "Quidnam?" inquit Catulus; "an laudationes?

[XI] [44] Id enim video poni genus tertium." "Ita," inquit Antonius "et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui affuerunt, delectatos esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse revocanda; [45] ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi [praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas Crassus in illius orationis suae, quam contra collegam censor habuit, principio dixit: quae natura aut fortuna darentur hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati; quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunae bona; [46] ea sunt generis, pecuniae, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si habuerit bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter caruisse; si amiserit, moderate tulisse; deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid juste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et quae sunt eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vituperare, contraria." [47] "Cur igitur dubitas," inquit Catulus, "facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum? Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est excerpendum." "Quia nolo," inquit, "omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis suis; [48] nam et testimonium saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius, ut mihi etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum civem et turbulentum; explicavi in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer, eui; diu retentus sum, multa audivi, multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte tradere?" "Nihil sane" inquit Catulus "necesse est."

[XII] [49] "Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum, idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut propriis praeceptis instruenda?" "Minime vero," inquit Catulus; "non enim deerit homini diserto in eius modi rebus facultas ex ceteris rebus et causis comparata." [50] "Ergo item" inquit "illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, objurgatio, cohortatio, consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta non quaerunt." "Plane" inquit Catulus "assentior." [51] "Age vero," inquit Antonius "qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam scribere?" "Si, ut Graeci scripserunt, summi," inquit Catulus; "si, ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse mendacem." "Atqui, ne nostros contemnas," inquit Antonius, "Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso; [52] erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales maximi nominantur. [53] Hanc similitudinem scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. [54] Paulum se erexit et addidit majorem historiae sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt."

[XIII] "Est," inquit Catulus "ut dicis; sed iste ipse Caelius neque distinxit historiam varietate colorum neque verborum collocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut dicis, superiores." [55] "Minime mirum," inquit Antonius "si ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt: namque et Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus; atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet; [56] et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut is verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in exsilium pulsus esset; [57] hunc consecutus est Syracosius Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus. Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam contulerunt; causas omnino numquam attigerunt.

[XIV] [58] Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon, Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene more; ille autem superior leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem judicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem." [59] Haec cum ille dixisset, "quid est," inquit "Catule?" Caesar; "ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno quoque dixit!" "Id me hercule" inquit Catulus "admirans illud jam mirari desino, quod multo magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum." "Atqui, Catule," inquit Antonius "non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo. [60] Quid ergo est? Est, fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambulem, etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum - nam Romae vix licet - studiosius legerim, sentio illorum tactu orationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc vobis patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi: [61] in philosophos vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, de justitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus nullum intellego; ita sunt angustis et concisis disputationibus inligati; poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos non conor attingere. Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur, ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi, familiares.

[XV] [62] Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis? [63] Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordinem temporum desiderat, regionum descriptionem; vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo modo? et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura; [64] verborum autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac judiciali asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum. [65] Atque in hoc genere illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam Crassus ostendit duo genera ad dicendum dederunt: unum de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus, quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet, etiam laudationes; alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum dicunt, intellegere mihi non videntur: [66] si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin dicat hoc onere suscepto recusare; denique ei, qui profitetur esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus orationis, quod sit exceptum.

[XVI] [67] Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus adjungere vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de virtute, de justitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de hominum moribus, assumamus eam quoque partem, sed ita, ut sit circumscripta modicis regionibus. [68] Equidem omnia, quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in moribus, comprehendenda esse oratori puto; si minus ut separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere; hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui jura, qui leges, qui civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie disputationum et sine jejuna concertatione verborum. [69] Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo: ut in ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse esse; ut in pictura, qui hominum unam speciem pingere perdidicerit, posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis, etiam si non didicerit, pingere neque esse periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis quadrupedibus facere non possit - neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa didicerunt, reliqua [non incommode] per se assequentur - [70] similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione dicendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut de re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, ad suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reliquarum orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat, quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec numquam separatim facere didicisset."

[XVII] [71] Tum Catulus "praeclare mihi videris, Antoni, posuisse" inquit "ante oculos, quid discere oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non didicisset, ex eo, quod didicisset, assumeret; deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis, Hercules autem et alia opera majora in illis rebus, quas praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam majus de natura deorum quam de hominum litibus dicere." "Non est ita," inquit Antonius; [72] "dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod est majus, expertus: omnium ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti; in causarum contentionibus magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis operibus longe maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et victoria judicatur; ubi adest armatus adversarius, qui sit et feriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam ad laetitiam est contorquendus; [73] omnium sententiarum gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum; accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, plena spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum, ut in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat, "laborabit."

[XVIII] [74] Tum Catulus "quo ista majora ac mirabiliora fecisti, eo me major exspectatio tenet quibusnam rationibus quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo mea quidem jam intersit - neque enim aetas id mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, qui numquam sententias de manibus judicum vi quadam orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum, quantum ipsi patiebantur, accepimus - sed tamen ista tua nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus requiro. [75] Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum judicium aspexerit; ut Peripateticus ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus esset ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet, audiret; cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de [omni] re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de illo philosopho judicaret: hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. [76] Neque me hercule injuria; quid enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hannibalem ille, sed pueros aut adulescentulos docere conantur."

[XIX] [77] "Erras, Catule," inquit Antonius "nam egomet in multos jam Phormiones incidi. Quis enim est istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur? Ac mihi quidem non ita molesti sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid afferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non didicisse minus paeniteat; dimitto autem eos non tam contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo fortasse plus habeo etiam negoti. Sed tamen est eorum doctrina, quantum ego judicare possum, perridicula: [78] dividunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam et in quaestionis: causam appellant rem positam in disceptatione reorum et controversia; quaestionem autem rem positam in infinita dubitatione; de causa praecepta dant; de altera parte dicendi mirum silentium est. [79] Deinde quinque faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas, inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem sane non reconditam; quis enim hoc non sua sponte viderit, neminem posse dicere, nisi et quid diceret et quibus verbis et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab his omnis oratio distributa: [80] jubent enim exordiri ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et attentum; deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut proponere; nostra confirmare argumentis ac rationibus; deinde contraria refutare; tum autem alii conclusionem orationis et quasi perorationem collocant, alii jubent, ante quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde concludere ac perorare. [81] Ne haec quidem reprehendo; sunt enim concinne distributa, sed tamen, id quod necesse fuit hominibus expertibus veritatis, non perite: quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda; [82] nam ego mihi benevolum judicem facilius facere possum, cum sum in cursu orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo et explano; attentum vero [crebro] tota actione excitandis mentibus judicum, non prima denuntiatione efficere possumus. [83] Jam vero narrationem quod jubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare; omninoque in hoc omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non dissimile ceterorum, cuius modi de ipso jure civili hesterno die Crassus componi posse dicebat: ut genera rerum primum exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praetermittitur; deinde singulorum partes generum, in quo et deesse aliquam partem et superare mendosum est; tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.

[XX] [84] Sed hoc si in jure civili, si etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores assequi possunt, non idem sentio tanta hac in re tamque immensa posse fieri; sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad eos, qui haec docent; omnia jam explicata et perpolita assequentur; sunt enim innumerabiles de his rebus libri neque abditi neque obscuri: sed videant quid velint; ad ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi; aliud enim pugna et acies, aliud ludus campusque noster desiderat; ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi prodest aliquid; sed animus acer et praesens et acutus idem atque versutus invictos viros efficit [non difficilius arte conjuncta]. [85] Qua re ego tibi oratorem sic jam instituam, si potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam: sit enim mihi tinctus litteris; audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus, quid spiritu, quid lingua efficere possit. Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo; tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono esse ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, permittam ipsi quid velit; molestus magno opere non ero; sin plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad aliud studium transferat, admonebo; [86] nam neque is, qui optime potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra neque is, qui aliquid potest, deterrendus: quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico praeconio colligentis. [87] De hoc igitur, qui erit talis, ut cohortandus adjuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus ea dumtaxat, quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere non possumus.

[XXI] [88] Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adulescentulum audivi voce et forma et motu corporis et reliquis rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis. Non sum aspernatus; volo enim se efferat in adulescente fecunditas; nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adulescente, unde aliquid amputem; non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecutum. [89] Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad discendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret; me quidem si audiret, L. Crassum: quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui anno ante fuerat. Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur.

[XXII] [90] Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur [atque ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea diligentissime persequatur]; tum accedat exercitatio, qua illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur imitando. [91] Nihil est facilius, quam amictum imitari alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid est, id sumere et in eo vitio similem esse non magnum est, ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non assequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit; [92] qui autem ita faciet, ut oportet, primum vigilet necesse est in deligendo; deinde, quem probarit, in eo, quae maxime excellent, ea diligentissime persequatur. Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint singulae singula prope genera dicendi? Quod non tam is facile in nostris oratoribus possumus judicare, quia scripta, ex quibus judicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest. [93] Antiquissimi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles, acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes: non potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt hos Critias, Theramenes, Lysias: multa Lysiae scripta sunt; non nulla Critiae; de Theramene audimus; omnes etiam tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo uberiore filo. [94] Ecce tibi est exortus Isocrates, [magister istorum omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri principes exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in acie inlustres esse voluerunt.

[XXIII] Atque et illi, Theopompi, Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt, voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri; et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes, Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque vixit; [95] postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sensim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus, aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem, quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse aliquem, cuius se similis plerique esse vellent. [96] Hanc igitur similitudinem qui imitatione assequi volet, cum exercitationibus crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur; quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est." [97] Hic Sulpicius "me quidem" inquit "recte mones, idque mihi gratum est; sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror." Tum ille "quasi vero" inquit "non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor: verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod dico, quantulum id cumque est, quid faciam judicari potest. [98] Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest, Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero vester aequalis C. Curio, patre mea sententia vel eloquentissimo temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi; quod ego maxime judicare potui in ea causa, quam ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit; in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam sapiens orator habere deberet.

[XXIV] [99] Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, judiciorum atque litium - riserit aliquis fortasse hoc praeceptum; est enim non tam acutum quam necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri - hoc ei primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque cognoscat. [100] Hoc in ludo non praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur; lex peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit; hostis reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam cognoscere: recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt; [haec est enim in ludo causarum formula fere.] At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes affinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores - videmus amitti. [101] Ita non nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed etiam illa major opinione, quod nemo potest de ea re, quam non novit, non turpissime dicere: ita dum inertiae vituperationem, quae major est, contemnunt, assequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis. [102] Equidem soleo dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne quis alius assit, quo liberius loquatur, et agere adversari causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in medium proferat: itaque cum ille discessit, tris personas unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari, judicis. Qui locus est talis, ut plus habeat adjumenti quam incommodi, hunc judico esse dicendum; ubi plus mali quam boni reperio, id totum abjudico atque eicio. [103] Ita assequor, ut alio tempore cogitem quid dicam et alio dicam; quae duo plerique ingenio freti simul faciunt; sed certe eidem illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent. [104] Cum rem penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit causa ambigendi; nihil est enim, quod inter homines ambigatur, sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, [sive ex persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur.

[XXV] [105] Ac nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque infitiatione defenduntur; nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione sejungere; de sicariis, de veneficiis, de peculatu infitiari necesse est: id est igitur genus primum causarum in judiciis ex controversia facti; in deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis aut acti. [106] Saepe etiam res non sit necne, sed qualis sit quaeritur; ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece negabat, sed id jure pro salute patriae factum esse dicebat; ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente rem publicam capessenti P. Africanus de Ti. Graccho interroganti responderat jure caesum videri; jure autem omnia defenduntur, quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit aut necesse fuerit aut imprudentia aut casu facta esse videantur. [107] Jam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo quid appellandum sit, contenditur; ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio; pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo majestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat. [108] Atque in hoc genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud, quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur, quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias, sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit; [109] quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset in majestatem minuere: etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem: tum et in sensum et in mentem judicis intrare non potest, ante enim praeterlabitur, quam percepta est.

[XXVI] [110] Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod scriptum a sententia discrepat, genus quoddam habet ambigui; quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt, suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti perspicuam fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novum genus nascitur, sed superioris generis causa duplicatur; idque aut numquam dijudicari poterit aut ita dijudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur; ita fit, ut unum genus in eis causis, quae propter scriptum ambiguntur, relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue. [111] Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa. [112] Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, sejungunt; nusquam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia separatum est. [113] Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve sit, aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem, quod quidam Graeci adjungunt, "rectene factum sit," totum in eo est "quale sit." Sed jam ad institutum revertar meum.

[XXVII] [114] Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis et judici; deinde illa duo diligentissime considero, quorum alterum commendationem habet nostram aut eorum, quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum animos, apud quos dicimus, ad id, quod volumus, commovendos. [115] Ita omnis ratio dicendi tribus ad persuadendum rebus est nixa: ut probemus vera esse, quae defendimus; ut conciliemus eos nobis, qui audiunt; ut animos eorum, ad quemcumque causa postulabit motum, vocemus. [116] Ad probandum autem duplex est oratori subjecta materies: una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res judicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur; altera est, quae tota in disputatione et in argumentatione oratoris collocata est; [117] ita in superiore genere de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de inveniendis cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt; quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari, fontis rerum non videre, et jam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manent videre. [118] Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus, causis; quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis. [119] Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingeni vel mediocris, exercitationis autem maximae; artem quidem et praecepta dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur. [120] Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant; itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum, quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit, tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit videre; alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate, copiose varieque dicere.

[XXVIII] [121] Qua re illam partem superiorem, quoniam semel ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque conficiam - quantum consequar, vos judicabitis - quibus ex locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent, ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et moveantur; [haec sunt enim tria.] Ea vero quem ad modum inlustrentur, praesto est, qui omnis docere possit, qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit, qui solus effecit. [122] Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens assentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim; itaque si quid est in me - quod jam sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis - ex eo est, quod nihil - quisquam umquam ne audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit: itaque ego is, qui sum, quantuscumque sum ad judicandum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et judico, neminem omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse ornamenta dicendi. [123] Quam ob rem, si vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo, alvero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et ornandum." [124] Tum Crassus, "tu vero," inquit "Antoni, perge, ut instituisti; neque enim est boni neque liberalis parentis, quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non possis. Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et judicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere? Qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo posset; multas etiam e re publica seditiones saepe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas [esset] constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et jure esse conflatam? [125] Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de Cn. Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam? Quid de aliis innumerabilibus? In quibus hoc non maxime enituit quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare, sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in te eximia et praestantia fuerunt."

[XXIX] [126] Tum Catulus "ego vero" inquit "in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te, Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse potius quam a Crasso dici maluisse." [127] Hic Crassus "quin tu," inquit "Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo horum desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in causis, reperiantur; quae quamquam a te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde afferas, quae saepissime tractas semperque divinitus."

[128] "Depromam equidem," inquit "et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae totius rationis in dicendo et istius ipsius facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum. [129] Harum trium partium prima lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adjudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus: pauca enim sunt, quae usu jam tractata et animo quasi notata habere videamur.

[XXX] [130] Ac tibi sapienter monenti, Crasse, libenter assentiemur, ut singularum causarum defensiones quas solent magistri pueris tradere, relinquamus, aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim quotiens verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quotiens causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam statim occurrant. [131] Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas denique afferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et diligentia praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur: subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed [novato et] iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere; subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae. [132] Ac primum naturam causae videat, quae numquam latet, factumne sit quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat; quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit; deinde quid veniat in judicium: quod isti sic jubent quaerere: interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam? Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in judicium licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa. Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita; sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore argumenta ad id, quod in judicium venit, spectantia debent afferri.

[XXXI] [133] Atque hic illud videndum est, in quo summus est error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus, non quo hoc quidem ad dicendum magno opere pertineat, sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc eorum, qui sibi eruditi videntur. Hebes atque impolitum: constituunt enim in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo genere quaeratur; alterum, quod personis certis et temporibus definiatur; ignari omnis controversias ad universi generis vim et naturam referri; [134] nam in ea ipsa causa, de qua ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona, nihil Deci; de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse afficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret; nulla denique est causa, in qua id, quod in judicium venit, reorum personis ac non generum ipsorum universa dubitatione quaeratur. [135] Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur, ceperitne pecunias contra leges [P.] Decius, argumenta et criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et [ad] naturam universam: quod sumptuosus, de luxurie, quod alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium; contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore atque homine ad communis rerum et generum summas revolventur. [136] Atque haec forsitan homini non omnia, quae sunt in natura rerum, celeriter animo comprehendenti permulta videantur, quae veniant in judicium tum, cum de facto quaeratur: sed tamen criminum multitudo est et defensionum, non locorum infinita.

[XXXII] [137] Quae vero, cum de facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt et obscura; si ex rebus, valde et modica et inlustria; nam si Mancini causam in uno Mancino ponimus, quotienscumque is, quem pater patratus dediderit, receptus non erit, totiens causa nova nascetur; sin illa controversia causam facit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet; [138] ac, si quid affert praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quaestionem est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis disputationem referatur necesse est. Haec ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam reprehendendi sunt qui in genere definiendo istas causas describunt in personis et in temporibus positas esse; [139] nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere causas. Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis certamen cum istis esse debet; tantum satis est intellegi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paulo subtilius explicarent. [140] Verum hoc, ut dixi, nihil ad me; illud ad me ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster et Sulpici: quo modo nunc se istorum artes habent, pertimescenda est multitudo causarum; est enim infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot causae; sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant; nisi forte existimatis a M'. Curio causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam ob rem postumo non nato Curium tamen heredem Coponi esse oporteret: [141] nihil ad copiam argumentorum neque ad causae vim ac naturam nomen Coponi aut Curi pertinuit; in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac nominibus, omnis quaestio: cum scriptum ita sit SI MIHI FILIVS GENITVR, ISQVE PRIVS MORITVR, et cetera, TVM MIHI ILLE SIT HERES, si natus filius non sit videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui juris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat.

[XXXIII] [142] In quo etiam isti nos juris consulti impediunt a discendoque deterrent; video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim fere referri, quid alicui de jure viro aut mulieri responderit; credo, ut putaremus in hominibus, non in re consultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse; ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a jure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus. Sed haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet discripta generatim; est enim, ne forte nescias, heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus [se] jus civile, quod nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum et ad artem facilem redacturum." [143] "Et quidem " inquit Catulus "haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod disci potuit de jure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt, defuit, ipse afferet, ut, quae sint in jure, vel apte discribere vel ornate inlustrare possit." "Ergo " inquit "ista" Antonius "tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, soliumque contulerit." [144] "Jam id quidem saepe" inquit Catulus "ex eo audivi, cum diceret sibi jam certum esse a judiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit; neque enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se spoliatam putabit." "Nam hercle," inquit Antonius "si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus." [145] Adrisit hic Crassus leniter et "pertexe modo," inquit "Antoni, quod exorsus es; me tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero, in libertatem vindicabit."

[XXXIV] "Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est finis," inquit Antonius; "quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. [146] Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur; ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur - nihil enim aliud affirmare possum nisi sententiam et opinionem meam - hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta ervamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos saepe jam appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur. [147] Atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod quaeras: ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne, quod erit in re, occurret atque incidet.

[XXXV] Et sic, cum ad inveniendum in dicendo tria sint: acumen, deinde ratio, quam licet, si volumus, appellemus artem, tertium diligentia, non possum equidem non ingenio primas concedere, sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate incitat; [148] diligentia, inquam, quae cum omnibus in rebus tum in causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue colenda est nobis; haec semper adhibenda; haec nihil est quod non assequatur: causa ut penitus, quod initio dixi, nota sit, diligentia est; ut adversarium attente audiamus atque ut eius non solum sententias sed etiam verba omnia excipiamus, vultus denique perspiciamus omnis, qui sensus animi plerumque indicant, diligentia est; [149] id tamen dissimulanter facere, ne sibi ille aliquid proficere videatur, prudentia est; deinde ut in eis locis, quos proponam paulo post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione intentus, diligentia est; ut his rebus adhibeat tamquam lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut viris, diligentia est. [150] Inter ingenium quidem et diligentiam perpaulum loci reliquum est arti: ars demonstrat tantum, ubi quaeras, atque ubi sit illud, quod studeas invenire; reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, assiduitate, labore; complectar uno verbo, quo saepe jam usi sumus, diligentia; qua una virtute omnes virtutes reliquae continentur. [151] Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi, qui, ut opinor - sed tu haec, Catule, melius - nulla dant praecepta dicendi nec idcirco minus, quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et abundanter loquantur."

[XXXVI] [152] Tum Catulus "est," inquit "ut dicis, Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi et habeant paratum tamen quid de quaque re dicant; sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur, inveniretur; a quo quidem homine jam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur; plus enim te operae Graecis dedisse rebus video quam putaramus." [153] Tum ille "verum" inquit "ex me audies, Catule: semper ego existimavi jucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum significationem daret: atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere. Itaque feci, Catule, et istorum omnium summatim causas et genera ipsa gustavi."

[XXXVII] [154] "Valde hercule" inquit Catulus "timide tamquam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem ad philosophiam appulisti, quam haec civitas aspernata numquam est; nam et referta quondam Italia Pythagoreorum fuit tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia; ex quo etiam quidam Numam Pompilium, regem nostrum, fuisse Pythagoreum ferunt, qui annis ante permultis fuit quam ipse Pythagoras; quo etiam major vir habendus est, quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt; et certe non tulit ullos haec civitas aut gloria clariores aut auctoritate graviores aut humanitate politiores P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos homines ex Graecia palam semper habuerunt. [155] Atque ego hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et Critolaum et Diogenem; itaque eos, dum Romae essent, et a se et ab aliis frequenter auditos; quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus ille Pacuvianus prope bellum indixeris." [156] "Minime," inquit Antonius; "ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud Ennium "paucis: nam omnino haud placet." Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar euisse: ego ista studia non improbo, moderata modo sint: opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res judicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.

[XXXVIII] [157] Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa dijudicandi, quam verbo Graeco dialektiken appellaret? In hac arte, si modo est haec ars, nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed tantum est, quo modo judicetur; [158] nam et omne, quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut judicent, verumne sit an falsum, et, si conjuncte sit elatum et adjuncta sint alia, judicant rectene adjuncta sint et verane summa sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt non modo ea, quae jam non possint ipsi dissolvere, sed etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur. [159] Hic nos igitur Stoicus iste nihil adjuvat, quoniam, quem ad modum inveniam quid dicam, non docet; atque idem etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat ullo modo posse dissolvi, et genus sermonis affert non liquidum, non fusum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minutum, quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen aptum non esse fateatur; haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur; [160] qua re istam artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in judicandis nimium loquax. Critolaum istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus huic nostro studio prodesse potuisse; erat enim ab isto Aristotele, a cuius inventis tibi ego videor non longe aberrare. Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi librum, in quo euit dicendi artis omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant; autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille, sed usu in hoc uno genere studioque majore. [161] Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit. Sed hoc majus est quiddam quam ab his, qui haec tradunt et docent postulandum sit.

[XXXIX] [162] Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam assiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina mihi liberaliter institutus et aliquo jam imbutus usu et satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat; qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat. [163] Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum, aut ex re sua sumi vi atque natura aut assumi foris? [Ex] sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque haerent in rei natura, colliguntur. [164] Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic: "si majestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani potestati tradidit." [165] Sin pars, partitione, hoc modo: "aut senatui parendum de salute rei publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, adrogans; utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex vocabulo, ut Carbo: "si consul est, qui consulit patriae, quid aliud fecit Opimius?" [166] Sin ab eo, quod rem attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et conjuncta quaeremus et genera et partis generibus subjectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint et majora, paria, minora quaeremus.

[XL] [167] Ex conjunctis sic argumenta ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis." Ex genere autem: "si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus voluntati paruit civitatis?" [168] Ex parte autem ea, quae est subjecta generi: "si omnes, qui rei publicae consulunt, cari nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis retinemus et nostram salutem et imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus?" [169] At ex dissimilitudine: "si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent." Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Jam ex contrario: "si Gracchus nefarie" praeclare Opimius." [170] Ex consequentibus: "si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax, quid est quod de facinore dubitare possimus?" Ex consentaneis et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim Crassus adulescens: "non si Opimium defendisti, Carbo, idcirco te isti bonum civem putabunt: simulasse te et aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod semper a bonis dissedisti." [171] Ex causis autem rerum sic: "avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries." Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si aerari copiis et ad belli adjumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus." [172] majora autem et minora et paria comparabimus sic: ex majore: "si bona existimatio divitiis praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria magis est expetenda!" ex minore: "hic parvae consuetudinis causa huius mortem tam fert familiariter: quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri?" Ex pari: "est eiusdem et eripere et contra rem publicam largiri pecunias." [173] Foris autem assumuntur ea, quae non sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec: "hoc verum est; dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim tabulas." De quo genere toto paulo ante dixi.

[XLI] [174] Haec, ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt; ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore, inveniret; sic has ego argumentorum notavi notas quae quaerenti demonstrant, ubi sint; reliqua cura et cogitatione eruuntur; [175] quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni judicare, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi. [176] Si vero assequetur, ut talis videatur, qualem se videri velit et animos eorum ita afficiat, apud quos aget, ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit nihil profecto praeterea ad dicendum requiret. Jam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid dicas, nisi id inventum tractare possis; [177] tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis satietate: proponi oportet quid afferas et qua re ita sit ostendere; ex eisdem illis locis interdum concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non proponere ac ratione ipsa afferenda quid proponendum fuerit, declarare; si cui quid simile dicas, prius ut simile [dicas] confirmes, deinde quod agitur, adjungas; interpuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur.

[XLII] [178] Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse percurro, ut aliquando ad illa majora veniamus: nihil est enim in dicendo, Catule, majus, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam judicio aut consilio regatur: plura enim multo homines judicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut juris norma aliqua aut judici formula aut legibus. [179] Qua re, nisi quid vobis aliud placet, ad illa pergamus. "Paulum" inquit Catulus "etiam nunc deesse videtur eis rebus, Antoni, quas euisti, quod sit tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis intendere." "Quidnam?" inquit. "Qui ordo tibi placeat" inquit Catulus "et quae dispositio argumentorum, in qua tu mihi semper deus videri soles." [180] "Vide quam sim" inquit "deus in isto genere, Catule: non hercule mihi nisi admonito venisset in mentem; ut possis existimare me in ea, in quibus non numquam aliquid efficere videor, usu solere in dicendo vel casu potius incurrere. Ac res quidem ista, quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum hominem praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum nulla plus possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordinis et disponendarum rerum requisisse; [181] nam si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per se comprobanda posuissem, tempus esset jam de ordine argumentorum et de collocatione rerum aliquid dicere; sed cum tria sint a me proposita, de uno dictum, cum de duobus reliquis dixero, tum erit denique de disponenda tota oratione quaerendum.

[XLIII] [182] Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus gestis, existimatione vitae; quae facilius ornari possunt, si modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adjuvant in oratore: lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas; si quid persequare acrius, ut invitus et coactus facere videare. Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis, pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa proferre perutile est; eaque omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium? non litigiosorum, non acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque ab eis, in quibus haec non sunt; itaque eadem sunt in adversarios ex contrario conferenda. [183] Sed genus hoc totum orationis in eis causis excellit, in quibus minus potest inflammari animus judicis acri et vehementi quadam incitatione; non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos. Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed omnis, quorum de re disceptatur; sic enim olim loquebantur. [184] Horum igitur exprimere mores oratione justos, integros, religiosos, timidos, perferentis injuriarum mirum quiddam valet; et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu tractatum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum autem efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi mores oratoris effingat oratio; genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.

[XLIV] [185] Huic autem est illa dispar adjuncta ratio orationis, quae alio quodam genere mentis judicum permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus. [186] Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi afferant ad causam judices ad id, quod utilitas oratoris feret, accommodatam; facilius est enim currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem; sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos judicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur. [187] Si se dant et, ut ante dixi, sua sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do; sin est integer quietusque iudex, plus est operis; sunt enim omnia dicendo excitanda, nihil adjuvante natura. Sed tantam vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est flexanima atque omnium regina rerum oratio, ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis ac bonus, capere possit.

[XLV] [188] Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullisque aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo: tanta vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, digito denique isto tuo significari solet; tantum est flumen gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae, tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque puerili, ut mihi non solum tu incendere judicem, sed ipse ardere videaris. [189] Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet judici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliqui dolor suscipiendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset nisi falsum atque imitatione simulatum, major ars aliqua forsitan esset requirenda: nunc ego, quid tibi, Crasse, quid ceteris accidat, nescio; de me autem causa nulla est cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar: non me hercule umquam apud judices [aut] dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui quin ipse in commovendis judicibus eis ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellem, permoverer; [190] neque est enim facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse id lente ferre videare; neque ut oderit eum, quem tu velis, nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit; neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sententiis, voce, vultu, collacrimatione denique ostenderis; ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.

[XLVI] [191] Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis; ipsa enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quemquam eorum qui audiunt permovet. [192] Et ne hoc in causis, in judiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius; - quamquam, cum professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id quidem neglegendum est; - sed alia sunt majora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus - [193] sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur - spondaulia illa dicentis: segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi? Neque paternum aspectum es veritus? Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur; at idem inflexa ad miserabilem sonum voce, cum aetate exacta indigem liberum lacerasti, orbasti, exstinxti; neque fratris necis, neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus, flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio, cotidie cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse? Fieri nullo modo potuit. [194] Saepe enim audivi poetam bonum neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt - sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam afflatu quasi furoris.

[XLVII] Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse: [195] quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum afflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere quam misericordia sum ipse captus. Sensi equidem tum magno opere moveri judices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem. [196] Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adjuvaret cumque ego illum crebro appellans collegam mendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio; quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam irridenda fuisset oratio mea. Quam ob rem hoc vos doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis. [197] Quamquam te quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id restinguendum vix conarer accedere? Habueras enim tu omnia in causa superiora: vim, fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in judicium vocabas; deinde principem et senatus et civitatis, M. Aemilium, lapide percussum esse constabat; vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare.

[XLVIII] [198] Accedebat ut haec tu adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere; ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum civem et in hominis consularis calamitate crudelem posse defendere. Erant optimi cives judices, bonorum virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse? Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos meam defensionem in aliquo artis loco reponetis. [199] Omnium seditionum genera, vitia, pericula collegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, justas tamen fuisse non nullas et prope necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat, egi: neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione potuisse; ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum. Quod si umquam populo Romano concessum esset ut jure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse concessum, nullam illa causa justiorem fuisse. Tum omnen, orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis fugam, in deplorandum interitum exercitus: sic et eorum dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos equitum Romanorum, apud quos tum judices causa agebatur, ad Q. Caepionis odium, a quo erant ipsi propter judicia abalienati, renovabam.

[XLIX] [200] Quod ubi sensi me in possessionem judici ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius jus etiam cum seditionis conjunctione defenderam, et judicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudinis coepi: me pro meo sodali, qui mihi in liberum loco more majorum esse deberet, et pro mea omni fama prope fortunisque decernere; nihil mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse, quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuissem. [201] Petebam a judicibus ut illud aetati meae, ut honoribus, ut rebus gestis, si justo, si pio dolore me esse affectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis, nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere majestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi; his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer: ita magis affectis animis judicum quam doctis, tua, Sulpici, est a nobis tum accusatio victa."

[L] [202] Hic Sulpicius, "vere hercle," inquit "Antoni, ista commemoras; nam ego nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim, quem ad modum dixisti, tibi ego non judicium, sed incendium tradidissem, quod tuum principium, di immortales, fuit! Qui timor! Quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum! Vt tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario, quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te audiendum viam. [203] Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero jam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praetermissus est in Caepionem? Vt tu illa omnia odio, invidia, misericordia miscuisti! Neque haec solum in defensione, sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia non refellendo, sed ad eundem impetum populi confugiendo refutasti; [204] quae cum abs te modo commemorarentur, equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen istam demonstrationem defensionum tuarum [abs te ipso commemoratam] doctrinam esse non mediocrem puto." "Atqui, si ita placet," inquit [Antonius] "trademus etiam, quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare solemus; docuit enim jam nos longa vita ususque rerum maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur teneremus.

[LI] [205] Equidem primum considerare soleo, postuletne causa; nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne aut irrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non possint commoveri. [206] Jam quoniam haec fere maxime sunt in judicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem conciliari, si id jure videamur, quod sit utile ipsis, apud quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem; plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam praeteriti benefici commemoratio. [207] Enitendum est ut ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum, studiis autem eorum ceteris commodandi favetur. [208] Videndumque hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus, eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet, nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere; eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt, perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur; sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis offensio; [209] item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque communis ad eandem similitudinem est perducendus.

[LII] Par atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda. Invident autem homines maxime paribus aut inferioribus, cum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse; sed etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis, si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis juris praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt; quae si inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita, quantam insolentiam hominis quantumque fastidium; [210] ad sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse parta nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse collata; eumque, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est commune vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa excellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta [esse] videatur. [211] Jam misericordia movetur, si is, qui audit, adduci potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium crebro ad se ipsum revertatur; et cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum afflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est. Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe jam dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore ad commutandos animos atque omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse debet.

[LIII] [212] Sed est quaedam in his duobus generibus, quorum alterum lene, alterum vehemens esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo; nam et ex illa lenitate, qua conciliamur eis, qui audiunt, ad hanc vim acerrimam, qua eosdem excitamus, influat oportet aliquid, et ex hac vi non numquam animi aliquid inflandum est illi lenitati; neque est ulla temperatior oratio quam illa, in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur, remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione firmatur. [213] In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent. Nam neque assiliendum statim est ad genus illud orationis; abest enim totum a causa et homines prius ipsum illud, quod proprium sui judici est, audire desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis, celeriter discedendum est; [214] non enim, sicut argumentum, simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam, simul atque intuleris, possis commovere: argumentum ratio ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit; illud autem genus orationis non cognitionem judicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest; [215] qua re qui aut breviter aut summisse dicunt, docere judicem possunt, commovere non possunt; in quo sunt omnia.

Jam illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias partis facultatem ex eisdem suppeditari locis. Sed argumento resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens, aut, si ita non refellas, afferendum est in contrariam partem, quod sit aut gravius aut aeque grave. [216] Illa autem, quae aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehementer aguntur, contrariis commotionibus auferenda sunt, ut odio benevolentia, ut misericordia invidia tollatur.

[LIV] Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae; quae, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturae sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in quibus tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum nos docere." [217] "Ego vero," inquit "omni de re facilius puto esse ab homine non inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridiculis, non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid discere; inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum; nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur; [218] qua re mihi quidem nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi. Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve, illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve enim est totum hoc risum movere. [219] Verum tamen, ut dicis, Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adjuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur? [220] Quid enim hic meus frater ab arte adjuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit? Quid in omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excelleris: et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est. [221] Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco; dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur; [222] dicere enim aiunt Ennium, flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa sint; nam ea dicta appellantur proprio jam nomine.

[LV] Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia judicabat, utroque genere pugnavit. [223] Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime" inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia alia fuerunt, sed non minus jucunda illa perpetua: cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de jure civili libellos tribus legendos dedit. [224] Ex libro primo: "forte evenit ut in Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem; metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi fecit - tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti libri - "in Tiburti forte assedimus ego et Marcus filius." "Vbi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis consignatos reliquit? Quod nisi puberem te, inquit, jam haberet, quartum librum composuisset et se etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." [225] Quis est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro di immortales, quae fuit illa, quanta vis! Quam inexspectata! Quam repentina! Cum conjectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo? Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid majoribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae, cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non est nobilitatis. [226] Sed fac esse, nihil superest; libidines totum dissipaverunt. An juri civili? Est paternum. Sed dicet te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes? Tu hos intueri? Tu in foro, [tu in urbe,] tu in civium esse conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis? Quibus non modo imitandis, sed ne collocandis quidem tibi locum ullum reliquisti."

[LVI] [227] Sed haec tragica atque divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis; nec enim major contentio umquam fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra collegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior. Qua re tibi, Antoni, utrumque assentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam [ut ceterarum] Crasso detulisse." [228] Tum Antonius "ego vero ita fecissem," inquit "nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem; nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur." [229] Hic cum adrisisset ipse Crassus, "ac tamen," inquit Antonius "cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur: haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit; nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari; in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri videbuntur. [230] Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas major est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio; videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta auctoritas, ut, quod esset ab eo objectum, lepore magis levandum quam contentione frangendum videretur."

[LVII] [231] Tum Sulpicius "quid igitur? Patiemur" inquit "Caesarem, qui quamquam [M.] Crasso facetias concedit, tamen multo in eo studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?" "Quid, si" inquit Iulius "assentior Antonio dicenti nullam esse artem salis?" [232] Hic cum Sulpicius reticuisset, "quasi vero" inquit Crassus "horum ipsorum, de quibus Antonius jam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis enim haec non vel facile vel certe aliquo modo posset ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus. [233] Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur." "Ego vero," inquit ille "quoniam collectam a conviva, Crasse, exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio; quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat? Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere." [234] Tum ille "iocabatur" inquit "Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar, audiamus, ut Antoni reliqua videamus." Et Antonius "perpauca quidem mihi restant," inquit "sed tamen defessus jam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio."

[LVIII] "Atqui" inquit Iulius "non nimis liberale hospitium meum dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extrudam et eiciam." [235] Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt, quae quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium, sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus; quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum, quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos, vultum occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur. [236] Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate - quadam continetur; haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit. [237] Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam nec insignis improbitas et scelere juncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur: facinerosos [enim] majore quadam vi quam ridiculi vulnerari volunt; miseros inludi nolunt, nisi se forte iactant; parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.

[LIX] [238] Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio; itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia maxima digna sunt; quam ob rem materies omnis ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata ridentur. [239] Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi sint facilius jam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus.

Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto: [240] re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus: salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio; addidisti clausulam: tota Tarracina tum omnibus in parietibus inscriptas fuisse litteras L.L.L.M.M.; cum quaereres id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse: "lacerat lacertum Largi mordax Memmius." [241] Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas. Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur. [242] In re est item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram familiam!" Quid aliud fuit in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" Vero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa Rosciana imitatio senis: "tibi ego, Antipho, has sero", inquit; seniumst, quom audio. Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum, si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat oportet imitationem, ut is, qui audiet cogitet plura quam videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.

[LX] [243] Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est, quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut re narrata aliqua quales sint intellegantur aut imitatione breviter injecta in aliquo insigni ad irridendum vitio reperiantur. [244] In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotienscumque potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere. [245] Pusillus testis processit. "Licet" inquit "rogare?" Philippus. Tum quaesitor properans "modo breviter." Hic ille "non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed sedebat iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis est risus in judicem conversus; visum est totum scurrile ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia; [246] ut iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio; "uni enim locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur: illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava" inquit "et cena." [247] Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa. Quid enim est Vargula assecutus, cum eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus esset "puer, abige muscas"? Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus. Tempus igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum utinam artem aliquam haberemus! Sed domina natura est.

[LXI] [248] Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias; maxime autem homines delectari, si quando risus conjuncte re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet. [249] Sed hoc eisdem <etiam> verbis; ex eisdem [autem] locis [nascuntur] omnia. Nam quod Sp. Carvilio graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater dixit "quin prodis, mi Spuri? Quotienscumque gradum facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum et grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi est vetus illud: num claudicat? At hic clodicat"! Hoc ridiculum est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animadverti potuit, est ductum. "Quid hoc Navio ignavius?" Severe Scipio; at in male olentem "video me a te circumveniri" subridicule Philippus; at utrumque genus continet verbi ad litteram immutati similitudo. [250] Ex ambiguo dicta vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non convenit, caput enim magnum est": et laudabile et honestum; at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit parum." Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex eodem severa et gravia sumantur. [251] Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse omnia ridicula faceta. Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore, vultu, [imitandis moribus,] voce, denique corpore ridetur ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum.

[LXII] Qua re primum genus hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: morosum, superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere. [252] Alterum genus est in imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum uti licet, si quando, et cursim; aliter enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro digna, sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo; nam quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis habet omnem leporem.

[253] Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non in re; sed non saepe magnum risum movent; magis ut belle, ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui cum studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset, requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium fregisse diceret; ut illud Africani, quod est apud Lucilium. Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere? Inquit: ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse sextantis." [254] Et si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime excellet; sed risum movent alia majorem. Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime; ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri accipiant, posse ducere; sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi, quae genera percurram equidem.

[LXIII] [255] Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Novium videtur esse misericors ille, qui judicatum duci videt: percontatur ita: "quanti addictus?" "Mille nummum." Si addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud genus ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil addo, ducas licet"; addito ambiguo [altero genere ridiculi], fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur. [256] Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior, attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quae sint frigidiora, vitemus, - est enim cavendum, ne arcessitum dictum putetur - permulta tamen acute dicemus. Alterum genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant paronomasian, ut "Nobiliorem mobiliorem" Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset "eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit de?" "Immo vero" inquit "quid opus fuit te?" Aut eiusdem responsio illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." [257] Etiam interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia verbo continentur.

[LXIV] Saepe etiam versus facete interponitur, vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus, ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant: st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater, tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam. Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et haberet filium delicatiorem, abeunte jam illo, sentin senem esse tactum triginta minis? [258] In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse gloriaretur: "agas asellum" et cetera; qua re ea quoque, quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur. [259] Est etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum ad verbum, non ad sententiam rem accipere videare; ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo; est autem ex hoc genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset, "tu vero" inquisti "molestus non eris." "Iubebis igitur te" inquit "suscitari?" Et tu "certe negaram te molestum futurum." [260] Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem illum [M.] Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem esse arbitror." Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica censori Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia." Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum. Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error; ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.

[LXV] [261] In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum. Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit "M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es, ut ceteris fecisti?" "Vt sementem feceris, ita metes" inquit. [262] Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille major Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorum, turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba, ut, Crassus apud M. Perpernam judicem pro Aculeone cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose, "audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum esset arrisum, non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit "disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - [263] ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum judices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis? " "Cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."

[LXVI] [264] Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse me puto; rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur; in quibus est narratio, res sane difficilis; exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum. [265] Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius "possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex similitudine, quae aut collationem habet aut tamquam imaginem: collationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret,"erras," inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico, sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater,"nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." [266] Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "jam ostendam cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso"; demonstravi digito pictum Gallum in Marian scuto Cimbrico sub Novis distortum, ejecta lingua, buccis fluentibus; risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: "tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." [267] Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram." [268] Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur; ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire"; ut Asello Africanus obicienti lustrum illud infelix, "noli" inquit "mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit et taurum immolavit." [Tacita suspicio est, ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum ignominia levarit.]

[LXVII] [269] Vrbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare; ut noster Scaevola vola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit "insane? Tanta malorum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum." [270] In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum hunc Aemilianum dicit fuisse egregium et Graeco eum verbo appellat eirona; sed, uti ei ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum. [271] Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non majora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt. Nam sicut quod apud Catonem est - qui multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla ponuntur - per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humanitatemque versari. [272] Sed redeo ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non affuerat, cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit "nimium diligentis." [273] Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim recepissem, nisi tu perdidisses." [274] Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis: homo fatuus, postquam rem habere coepit, est emortuus. Et quid est tibi ista mulier? Vxor. Similis me dius fidius. Et quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.

[LXVIII] Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum, "aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." [275] Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus [quasi] per simulationem [non intellegendi] subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?" "Tardum!" Vt ego, qui in dilectu Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet et dixisset "tu igitur nihil vides?" [276] "Ego vero" inquam "a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini jussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid? Ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" [277] Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit irridetur in eo ipso genere, quo dixit; ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea? Quando ad me venis cum tua colu et lana?" "Non pol" inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere."

[LXIX] [278] Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos." In eodem genere est, quod Catulus dixit cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se movisse putaret, postquam assedit, rogavit hunc videreturne misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia digna visa sit." [279] Me tamen hercule etiam illa valde movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur; in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium: "quid ploras, pater?" "Mirum ni cantem: condemnatus sum." Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat, cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret praeter arcam." [280] Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae conjectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne; ut cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."

[LXX] [281] Ridentur etiam discrepantia: "quid huic abest nisi res et virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis; ut cum objurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas esse judicatum. [282] Huic similis est etiam admonitio in consilio dando familiaris, ut cum patrono malo, cum vocem in dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem, si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." [283] Bellum etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor." [284] Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi majoris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud; erratis"; - defendere Lucullum videbatur - "ego liberum puto esse: qua libet pascitur." [285] Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: cum ei M. Flaccus multis probris objectis P. Mucium judicem tulisset; "eiero," inquit "iniquus est"; cum esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit, ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris "sapiens si algebis, tremes" et alia permulta.

[LXXI] [286] Saepe etiam facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit; ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis majoribus, "at hercule" inquit "tu tuis dignus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit, cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers, Cinciole?" quaesisset, "Vt emas," inquit "Gai, si uti velis." [287] Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare." Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset "me istorum" inquit "nihil credere." [288] Colliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes, admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt; quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri solent; [289] haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus enim decipiendis et naturis aliorum irridendis [ipsorum ridicule indicandis] et similitudine turpioris et dissimulatione et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere, quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur; qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc illa, quae dicuntur, salsiora videri solent. [290] Sed jam tu, Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas."

"Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus," inquit "et cum doctior per te, tum etiam audacior factus jam ad iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere leviorem jam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protulisti. [291] Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua nascuntur omnia.

[LXXII] Ego enim cum ad causam sum adgressus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi judicum conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed, quantum habeat, id refert; [292] mea autem ratio haec esse in dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem, exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur; et, si causa est in argumentis, firmissima quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere animos hominum potest, confero. [293] Summa denique huius generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa redargui possunt, abducere animos a contraria defensione et ad nostram conor deducere. [294] Duo denique illa, quae facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non possum, mihi pro meo jure sumo: unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil respondeam, quod forsitan aliquis jure irriserit; quis enim est, qui id facere non possit? Sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abjecto, sed ne rejecto quidem scuto fugere videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam; consistere vero in meo praesidio sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse videar; [295] alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum et providendum puto quodque me sollicitare summe solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule?

[LXXIII] An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?" "Minime" inquit ille "sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere videbatur." "Me vero libente" inquit Antonius "dixerit sive refellendi causa sive quaerendi." [296] Tum Iulius "ego me hercule," inquit "Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus, esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres, sed etiam quod non opus esset non diceres; [297] tum illum mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda, illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni, demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in causa mali facere, ut nihil tibi in oratore majus esse videatur."

[LXXIV] [298] "Dicam equidem, Caesar," inquit "quid intellegam, sed et tu et vos hoc omnes," inquit, "mementote, non me de perfecti oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis; cui quidem portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri oratorem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem defenderet; [299] facit enim de se conjecturam; cuius tanta vis ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo. Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum proferebatur, pollicitus esse se traditurum; cum ille quaesisset quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse docuisset. [300] Videsne quae vis in homine acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? Qui ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo, quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve meminisse. Sed neque propter hoc Themistocli responsum memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi neglegenda est; uterque enim istorum non mihi attulit aliquam, sed suam significavit facultatem. [301] Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo irruas: saepe aliqui testis aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur; orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis facio; neque tamen ullam assequor laudem; homines enim imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam quod sapienter tacueris laudare possunt. [302] Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris! Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in ingenio et pondus in vita. Nec, si hoc Crassus non committit, ideo non multi et saepe committunt. Quo quidem mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur: "occidit." "Adversariumne?" "Immo vero" aiunt "se et eum, quem defendit."

[LXXV] [303] Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali facere homines minime malos. Quid, illud, quod supra dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt, mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adjumenta confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant? [304] Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines caros judicibusque jucundos sine ulla praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te judices abalienes? [305] Quid, si, quae vitia aut incommoda sunt in aliquo judice uno aut pluribus, ea tu in adversariis exprobrando non intellegas te in judices invehi, mediocrene peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus existimor; ut, cum te ipsum, Sulpici, objurgabam, quod ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam illud assequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane insanus esse videatur. [306] In ipsis autem argumentis si quid posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu judiciorum ac foro, nihilne noceas? Quid multa? Omnis cura mea solet in hoc versari semper - dicam enim saepius - si possim ut boni efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne quid mali.

[LXXVI] [307] Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante laudabas, ad ordinem collocationemque rerum ac locorum; cuius ratio est duplex; altera, quam affert natura causarum, altera, quae oratorum judicio et prudentia comparatur: nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hoc dicendi natura ipsa praescribit; [308] ut vero statuamus ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium oratoris prudentiae. Multa enim occurrunt argumenta; multa, quae in dicendo profutura videantur; sed eorum partim ita levia sunt, ut contemnenda sint; partim, etiam si quid habent adjumenti, sunt non numquam eius modi, ut insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse videatur, ut cum aliquo malo conjungatur; [309] quae autem utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde multa sunt, ea, quae ex eis aut levissima sunt aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex oratione removeri: equidem cum colligo argumenta causarum, non tam ea numerare soleo quam expendere.

[LXXVII] [310] Et quoniam, quod saepe jam dixi, tribus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur; reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis orationibus fusae esse debebunt; nam et principia et ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus, habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum mentis, apud quos agetur, movendas pertinere possint.

[311] Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;

事実の立証にも情報の提示にも役立たないが陪審員の気持ちを動かしたり説得したりするのに役立つような弁論の部分では、陪審員の気持ちを動かすために弁論の進展から脱線するのがしばしば有効である。もちろん、このような脱線は導入部と終局部で行うのがより適切ではあるが。

「証明することによって教化するものは何一つ無いにしても、説得と情動の惹起に極めて大きな役割を果たすこうした(弁論の)部分の最も適当な個所は弁論を 開始する個所と弁論を終結する個所であるとはいえ、(その他の個所でも)すでに提示した主題やそのとき論じている主題から離れて情動を惹起するために余談 を入れることは、しばしば有益なものとなる。」

[312] itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur aut reflectantur.

敷衍して語り装飾して語るに足る最も重要で最も広範な係争では、そういった類いの余談への出発点を最も多く提供してくれるので、聴衆の情動を駆り立てあるいは曲げることのできるようなトポスを用いることが許されるのである。

「敷衍して語り、装飾して語るに足る最も重要で、最も広範な係争とは、聴衆の情動を駆り立て、あるいは曲げることのできるトポスを用いることが許されるような、そういった類の余談への出発点を最も多く提供してくれる係争ということになるのである。」

[313] Atque etiam in illo reprehendo eos, qui, quae minime firma sunt, ea prima collocant; in quo illos quoque errare arbitror, qui, si quando - id quod mihi numquam placuit - pluris adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere: res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui audiunt, quam celerrime succurratur; cui si initio satis factum non sit; multo plus sit in reliqua causa laborandum; male enim se res habet, quae non statim, ut dici coepta est, melior fieri videtur. [314] Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in oratione firmissimum quodque sit primum; dum illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in gregem coniciantur. [315] Hisce omnibus rebus consideratis tum denique id, quod primum est dicendum, postremum soleo cogitare, quo utar exordio. Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.

[LXXVIII] Principia autem dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis, apta verbis, tum vero causarum propria esse debent; prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet; [316] in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit, tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant. [317] Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens et pugnax non saepe esse debeat; sed si in ipso illo gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio postulatur! Nihil est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum repente evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. [318] Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa pertemptata atque perspecta, locis omnibus inventis atque instructis considerandum est quo principio sit utendum. [319] Sic et facile reperientur; sumentur enim ex eis rebus, quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus, ad quas dixi digredi saepe oportere; [ita] et momenti aliquid afferent, cum erunt paene ex intima defensione deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa quae [tum] agatur, effloruisse.

[LXXIX] [320] Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem; sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius; [321] sed cum erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur, sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere contraria; [322] ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in totam orationem confundendum nec minime in extremam; sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. [323] Nam et attentum monent Graeci ut principio faciamus judicem et docilem; quae sunt utilia, sed non principi magis propria quam reliquarum partium; faciliora etiam in principiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspectant et dociles magis in initiis esse possunt; inlustriora enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis dicuntur aut arguendo aut refellendo. [324] Maximam autem copiam principiorum ad judicem aut alliciendum aut incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare in principio non oportebit, sed tantum impelli judicem primo leviter, ut jam inclinato reliqua incumbat oratio.

[LXXX] [325] Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium affictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur. Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua transeunt, ut audientiam fieri sibi non velle videantur. Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare possint.

[326] Narrare vero rem quod breviter jubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem affert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut jucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit. Videant illa nam is postquam excessit ex ephebis ... [327] quam longa est narratio! Mores adulescentis ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et lamentatio sororis, reliqua pervarie jucundeque narrantur. Quod si hanc brevitatem quaesisset: effertur, imus, ad sepulcrum venimus, in ignem imposita est, [fere] decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati. [328] Quod si nihil fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur. [329] Apertam enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando; et majore etiam periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occaecat orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.

[LXXXI] [330] Sed quando utendum sit aut non sit narratione, id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud, quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit, quod omnis orationis reliquae fons est narratio.

[331] Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta causae conjuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis. Namque una in causis ratio quaedam est eius orationis, quae ad probandam argumentationem valet; ea autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas, idcirco haec et natura et utilitate et tractatione conjuncta sunt. [332] Omnia autem concludenda sunt plerumque rebus augendis vel inflammando judice vel mitigando; omniaque cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentis judicum quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.

[333] Neque sane jam causa videtur esse cur secernamus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus, sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur esse; nam et sapientis est consilium explicare suum de maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere, auctoritate probare, oratione persuadere possis.

[LXXXII] Atque haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus, vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio: [334] contio capit omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat. Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri. [335] Controversia autem est inter hominum sententias aut in illo, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit, certatur, utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad dignitatem impellit, majorum exempla, quae erant vel cum periculo gloriosa, colliget, posteritatis immortalem memoriam augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque eam cum dignitate esse conjunctam. [336] Sed quid fieri possit aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in utraque re maxime est quaerendum; inciditur enim omnis [jam] deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si necessitas affertur; et qui id docuit non videntibus aliis, is plurimum vidit. [337] Ad consilium autem de re publica dandum caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et inlustrius esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis admovenda est ad animorum motus non numquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, injuria, invidia, crudelitate revocandos.

[LXXXIII] [338] Fit autem ut, quia maxima quasi oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit. [339] Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut justa est aut ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. His quattuor causis totidem medicinae opponuntur: tum objurgatio, si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior objurgatio; tum promissio, si audierint, probaturos; tum deprecatio, quod est infirmum, sed non numquam utile. [340] Nullo autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod dictum nec sine dignitate et cum lepore; nihil enim tam facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.

[LXXXIV] Eui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque omnino in causis ratione versari. [341] Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera et graviora et majoris copiae, de quibus nemo fere praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt: quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus, Epaminondas? Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum aliquando, non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus, laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic locus. [342] Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda: genus, forma, vires, opes, divitiae cetera[que], quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt naturae et fortunae bona; in quibus est summa laus non extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse. [343] Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia est alia ad laudationem aptior; sunt enim aliae virtutes, quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac beneficentia positae; aliae, quae in ingeni aliqua facultate aut animi magnitudine ac robore; nam clementia, justitia, benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus jucunda est auditu in laudationibus; [344] omnes enim hae virtutes non tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae putantur. Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet non minus, jucunditatis minus: ipsos enim magis videntur, quos laudamus, quam illos, apud quos laudamus, ornare ac tueri. Sed tamen in laudando jungenda sunt etiam haec genera virtutum; ferunt enim aures hominum cum illa, quae jucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt in virtute, laudari.

[LXXXV] [345] Et quoniam singularum virtutum sunt certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti laus propria debetur, erit explicandum in laude justitiae, quid cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eius modi aliquo officio is, qui laudabitur, fecerit; itemque in ceteris res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et nomen accommodabuntur. [346] Gratissima autem laus eorum factorum habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento ac praemio; quae vero etiam cum labore ac periculo ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum, quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime; ea enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe gratuita. Magna etiam illa Laus et admirabilis videri solet tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem; [347] neque tamen illa non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res gestae judiciis hominum comprobatae; in quibus etiam felicitatem ipsam deorum immortalium judicio tribui laudationis est. Sumendae autem res erunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares; neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent. [348] Est etiam cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara. De quo genere libitum mihi est paulo plura quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem, qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua laudatio effici non possit, esse necessariam. [349] Jam vituperandi praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum est; simul est illud ante oculos, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite atque aspere posse. Atque his locis et laudandi et vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere causarum. [350] Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid sentiam; adjungam etiam de memoria, ut labore Crassum levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam nisi ea, quibus haec exornentur."

[LXXXVI] "Perge vero," inquit Crassus "libenter enim te cognitum jam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio; et quod mihi nihil aut [quod] non multum relinquis, percommode facis estque mihi gratum." [351] "Jam istuc, quantum tibi ego reliquerim," inquit Antonius "erit in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi relinquo; sin dissimulare, tu quem ad modum his satis facias, videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto ego" inquit "ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. [352] Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur. [353] Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi, ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum magno opere evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse neminem: hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse; ea ruina ipsum cum cognatis oppressum suis interisse: quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse; hac tum re admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui memoriae lumen afferret. [354] Itaque eis, qui hanc partem ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria tenere vellent effingenda animo atque in eis locis collocanda; sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret, res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur.

[LXXXVII] [355] Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere? Tenere, quae didiceris in accipienda causa, quae ipse cogitaris? Omnis fixas esse in animo sententias? Omnem descriptum verborum apparatum? Ita audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit, ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo videantur inscribere? Itaque soli qui memoria vigent, sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid responderint, quid supersit: eidemque multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt. [356] Qua re confiteor equidem huius boni naturam esse principem, sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium; sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta jam in nobis et procreata, educet atque confirmet; [357] verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adjuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris, quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi; qua re facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur auribus aut cogitatione, si etiam commendatione oculorum animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus judicio remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret, ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo quasi teneremus. [358] His autem formis atque corporibus, sicut omnibus, quae sub aspectum veniunt, [admonetur memoria nostra atque excitatur;] sede opus est, etenim corpus intellegi sine loco non potest. Qua re ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, inlustribus? explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate locos distinguentis.

[LXXXVIII] [359] Sed verborum memoria, quae minus est nobis necessaria, majore imaginum varietate distinguitur; multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum fingendae sunt nobis imagines, quibus semper utamur; rerum memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem locis comprehendamus. [360] Neque verum est, quod ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam, in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metrodorum, quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse vellet, perscribere. Qua re hac exercitatione non eruenda memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evocanda est.

[361] Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non impudentis! Illud quidem certe, non nimis verecundi; qui quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas minus me fortasse movere debuit. Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis."

[LXXXIX] [362] "Nos vero," inquit Catulus "etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam; et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam. Equidem etiam hoc me assecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas; nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique collegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse; [363] neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo judicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse. Sed tamen quidnam est [id] quod dixisti fore, ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem impulisset? Quae est enim alia causa, nisi quod nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime audierunt, morem gerere voluisti?" [364] Tum ille "adimere" inquit "omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se [esse] hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An aetatem afferet? Quadriennio minor est. An se haec nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsicivis operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit: etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse, audiamus."

[XC] [365] Tum ille "ut ita ista esse concedam," inquit "Antoni, quae sunt valde secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti? Dicam enim vere, amicissimi homines, quod sentio: saepe ego doctos homines, quid dico saepe? Immo non numquam; saepe enim qui potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi quam iste hodie esse versatus: quod si esset aliter et aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod vos cupere sentirem." [366] Tum Sulpicius "an ergo" inquit "oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem atque ornatum relinqueret?" Hic ille "primum quis Antonio permisit," inquit "ut et partis faceret et utram vellet prior ipse sumeret? Deinde, ego si recte intellexi, cum valde libenter audirem, mihi conjuncte est visus de utraque re dicere." "Ille vero" inquit Cotta "ornamenta orationis non attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum invenit." "Verba igitur" inquit Crassus "mihi reliquit Antonius, rem ipse sumpsit." [367] Tum Caesar "si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis" inquit "causa, cur te audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur recuses." Et Catulus "quid, quod dixisti," inquit "Crasse, si [hic] hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere?" Tum Cotta ridens "possem tibi," inquit "Crasse, concedere: sed vide ne quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id autem committere vides quam homini censorio conveniat." "Agite vero" [ille] inquit "ut vultis. Sed nunc quidem, quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescendum; post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis." Omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle dixerunt.

M. TVLLI CICERONIS DE ORATORE AD QVINTVM FRATREM LIBER TERTIVS



[I] [1] Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur. [2] Vt enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem consul tam graviter in contione esset invectus. [3] Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi, quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu sic esse tum judicatum ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum a se superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium senatus a re publica repudiaret. [4] Hic cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis io Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. "An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit."

[II] [5] Permulta tum vehementissima contentione animi, ingeni, virium ab eo dicta esse constabat sententiamque eam, quam senatus frequens secutus est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano satis fieret, numquam senatus neque consilium rei publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem, id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo affuisse. [6] Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum, institisset, contueremur: namque tum latus ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum rediit dieque septimo lateris dolore consumptus est. [7] O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt! Nam quam diu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei publicae dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae consilia morte pervertit. [8] Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem? in qua ipse florentissima multum omnibus [gloria] praestitisset.

[III] [9] Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae, non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim non jure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere collocuti sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret. [10] Jam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum [civium] capita servata; neque vero longe ab eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re publica pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur. Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P. Crassum, suapte interfectum manu neque collegae sui, pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors fuisset nefaria; [11] non vidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex quibus [C.] Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus ejectus est e civitate; Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum privatus conjunctissime vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta. [12] Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum esse arbitror; nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam civium caedem bonorum victoria maerori fuisset.

[IV] [13] Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione [animi] revocasti. [14] Sed quoniam haec jam neque in integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis jucunda, sed etiam haerentibus salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referamus. [15] Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur, non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen majus quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur; quod item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument, majus ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur. [16] Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi aut Antonium jejuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit aut judicare non possit; nam fuit uterque, ut eui antea, cum studio atque ingenio et doctrina praestans omnibus, tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.

[V] [17] Vt igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum omnes inclinato jam in posmeridianum tempus die venissent ad Crassum, "quid est, Crasse," inquit Iulius "imusne sessum? Etsi admonitum venimus te, non flagitatum." [18] Tum Crassus "an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc praesertim munus putem me diutius posse debere?" "Quinam igitur" inquit "ille locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus." "Sane," inquit Crassus "etenim est in eo loco sedes huic nostro non importuna sermoni." Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi exspectatione considitur.

[19] Tum Crassus "cum auctoritas atque amicitia vestra tum Antoni facilitas eripuit" inquit "mihi in optima mea causa libertatem recusandi: quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae sejuncta esse non possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris. [20] Ac mihi quidem veteres illi majus quiddam animo complexi plus multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem conservare possint.

[VI] [21] Sed si haec major esse ratio videtur, quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri; ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. [22] Sed si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi strati suspicere possimus? illud certe tamen, quod amplexi sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus. Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius, eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve delata est; [23] nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae, sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque comitata. [24] Sed quoniam oppressi jam sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam ab animo corpus, sic a sententiis verba sejungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum significabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse non partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam inlustrem sine luce verborum. [25] Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi.

[VII] Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen consimili laude dignentur; nam et auribus multa percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia saepe, ut id, quod proximum audias, jucundissimum esse videatur; et oculis colliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum in dissimili genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile judicium excellentis maxime suavitatis. [26] Atque hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri potest etiam ad artis; una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui velis esse dissimilem; una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua deesse videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione atque in lingua? Quae cum in eisdem sententiis verbisque versetur, summas habet dissimilitudines; non sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur. [27] Atque id primum in poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus: quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuitur! [28] Aspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum de facultate quaerimus [quid intersit inter oratorum studia atque naturas]: suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? Tamen quis cuiusquam nisi sui similis? Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum non princeps temporibus illis fuit? Et suo tamen quisque in genere princeps.

[VIII] [29] Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis? Quid jucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione Catuli? Quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis tamen assit humanitas ac lepos. Quid multa? Istum audiens equidem sic judicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum. [30] Quid, noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur? [31] Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius et Cotta. Quid jam inter se dissimile? Quid tam in suo genere praestans? Limatus alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque verbis; haeret in causa semper et quid judici probandum sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima voce, summa contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse videatur.

[IX] [32] Ad nosmet ipsos jam revertor, quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis judicium vocaremur. Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? Cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione conjungar. Videtisne, genus hoc quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. [33] Nos autem, quicumque in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere distamus; quod quale sit, non est meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto me major in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse videatur. [34] Quod si in nobis, qui assumus, tantae dissimilitudines sunt, tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari. [35] Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur. [36] Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere: alterum enim exsultantem verborum audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi verecundantem incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed tantum alteri affinxit, de altero limavit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque natura pateretur.

[X] [37] Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut si non omnia, quae proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur.

Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est modus melior, nam de actione post videro, quam Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus? [38] Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere. Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem, usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrinaque puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intellegatur quid quisque dicat, quod videmus ita esse necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit. [39] Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant, omnes prope praeclare locuti; quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine. Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus jam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus.

[XI] [40] Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo jure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis sonus est ipse moderandus. [41] Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius; nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi cum sermone quasi conjunctum videtur: sunt enim certa vitia, quae nemo est quin effugere cupiat; mollis vox aut muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda. [42] Est autem vitium, quod non nulli de industria consectantur: rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur; ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat, si plane fuerit rusticanum. Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum, quamquam est caput; verum id affert ratio, docent litterae, confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico suavitatem, quae exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime propria. [43] Athenis jam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit. Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat.

[XII] [44] Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. [45] Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est, ut nihil ostentationis aut imitationis afferre videatur; ex quo sic locutum esse eius patrem judico, sic majores; non aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter. [46] Qua re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores antiquos, sed messores videtur imitari." Hic cum adrisisset ipse Sulpicius, "sic agam vobiscum" inquit Crassus "ut quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis." "Vtinam quidem!" inquit ille "id enim ipsum volumus, idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus." [47] "At enim non sine meo periculo" Crassus inquit "possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit sibi videri." Tum ille "tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur; ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum." "Ergo ista," inquit Crassus "quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum irrideam - sunt autem ea multo et plura et majora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.

[XIII] [48] Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum; neque vero in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus assequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur: [49] Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine. Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret. [50] Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici; easdem res autem simul ac Fufius aut vester aequalis Pomponius agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum attendi, intellego; ita confusa est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet ea obscuritatem et tenebras afferat atque ut quodam modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur. [51] Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe majoribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus."

[XIV] "Atqui vides" inquit Antonius "quam alias res agamus [quam te inviti audiamus], qui adduci possimus - de me enim conicio - relictis ut rebus omnibus te sectemur; [te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de jejunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua." [52] "Faciles enim," inquit "Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, irrident neque eum oratorem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset. [53] In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino. [54] Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subjecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. [55] Est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus; quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen est specie alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae scientiam complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis explicat, ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit impellere; quae quo major est vis, hoc est magis probitate jungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus.

[XV] [56] Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate. Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus jucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectavit. [57] Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis affluentes curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi magistra; neque disjuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum. [58] Sed ut homines labore assiduo et cotidiano assueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.

[XVI] [59] Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse sejuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam judicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent; quorum princeps Socrates fuit. [60] Is qui omnium eruditorum testimonio totiusque judicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eisque, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit; cuius ingenium variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam reliquisset. [61] Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disjunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.

[XVII] [62] Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, Eretricorum, Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum; sed ea horum vi et disputationibus sunt jam diu fracta et exstincta. [63] Ex illis autem quae remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur? procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei philosophiae fiet injuria a nobis; non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a judiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica. [64] Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia verissima, sed quae oratori conjuncta maxime; qua re istos sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni viri et, quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen tamquam mysterium teneant, quod negant versari in re publica esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.

[XVIII] [65] Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt; atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed nimirum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde abhorreat; vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos, latrones, hostis, insanos esse dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem: valde autem est absurdum ei contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui assint, sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur. [66] Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum, inane, jejunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo modo possit: alia enim et bona et mala videntur Stoicis et ceteris civibus vel potius gentibus; alia vis honoris, ignominiae, praemi, supplici; vere an secus nihil ad hoc tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo expedire possimus. [67] Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae duae; nam Speusippus Platonis sororis filius et Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit; copia fortasse et varietate dicendi pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui Polemonem audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque judicium primumque instituisse - quamquam id fuit Socraticum maxime - non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixisset, disputare. [68] Hinc haec recentior Academia manavit, in qua exstitit divina quadam celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam, qui cum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F. familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente Athenis jam affectum senectute multos dies auditum esse dicebat.

[XIX] [69] Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam in superum mare [Ionium] defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur, in quo etiam ipse Vlixes errasset. [70] Qua re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut recte factum aut alterius culpa aut injuria aut ex lege aut non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis. [71] Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda est. [72] Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione jungebant; postea dissociati, ut eui, a Socrate [diserti a doctis] et deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promisce haurirent, si manere in pristina communione voluissent. [73] Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic Socratici it se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.

[XX] [74] Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum [ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in judicium vocarim; cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta Populi Romani mosque majorum. [75] Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius; et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua re hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non modo non pro me, sed contra me est potius - non enim quid ego, sed quid orator possit disputo - atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim de litium genere et de principiis et de narrationibus; [76] illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, jura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat. [77] In quo genere nos quidem versamur tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus; neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae collocarunt, multum sane in disputatione concedimus.

[XXI] [78] Quid enim meus familiaris C. Velleius afferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos euit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus? Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam concedere? [79] Non est enim philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in geometria qui non didicerit? Quid in musicis? Aut taceat oportebit aut ne sanus quidem judicetur. Haec vero, quae sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet; [80] sin aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in utramque partem possit dicere et in omni causa duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propositum sit, disserat, quique ad eam rationem adjungat hunc [rhetoricum] usum [moremque] exercitationemque dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest. [81] Qua re Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo [oratorum] istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur."

[XXII] [82] Tum Catulus "haudquaquam hercule" inquit "Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam; quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator summus, sed etiam sapientissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero, neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum. Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa, quae mihi persuades maxima esse adjumenta, potuisse in tantis tuis occupationibus perdiscere? an, si non potueris, posse isto modo dicere." [83] Hic Crassus "hoc tibi" inquit "Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem. [84] Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si jam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus? Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe non sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior neque major neque quae plura adjumenta doctrinae desideret. [85] Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae concesserint.

[XXIII] [86] Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium summa jam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat, fuit, ut est apud Lucilium, quamvis bonus ipse Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper; sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? [87] At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile? si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere; [88] sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges. Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam fortasse, si assequi non possim; at alii, quia praeclare faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, Brulla talis. [89] Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem se mea sententia sic habet, ut nisi quod quisque cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere."

[XXIV] [90] "Jam, jam," inquit Catulus "intellego, Crasse, quid dicas; et hercule assentior; satis video tibi homini ad perdiscendum acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis." "Pergisne" inquit Crassus "me, quae dicam, de me, non de re putare dicere? Sed jam, si placet, ad instituta redeamus." "Mihi vero" Catulus inquit "placet."

[91] Tum Crassus "quorsum igitur haec spectat" inquit "tam longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altem dici postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime jucunda, quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus instructa; [92] instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est; illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est majus quam illud vulgare ac forense: apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique collectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum; ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam. [93] Verborum eligendorum et collocandorum et concludendorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio; rerum est silva magna, quam cum Graeci jam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam. [94] Nam apud Graecos, cuicuimodi essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere, nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus conjunctum per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet, providere. [95] Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri posse, patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.

[XXV] [96] Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore quodam et suco suo; nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum; in toto spectantur haec corpore. Vt porro conspersa sit quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina. [97] Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me jam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta; aliud quiddam majus et ingenia me hortantur vestra et aetates. [98] Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus! Quae tamen, etiam si primo aspectu nos ceperunt, diutius non delectant; cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae! Quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat. [99] Licet hoc videre in reliquis sensibus unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur; in ipso tactu esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest? Cum utroque in genere ea, quae leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. [100] Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum est; quo hoc minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus judicare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum, sed animi judicio etiam magis infucata vitia noscuntur.

[XXVI] [101] Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis saepe dicatur; "belle et festive" nimium saepe nolo; quamquam illa ipsa exclamatio "non potest melius" sit velim crebra; sed habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum, exstare atque eminere videatur. [102] Numquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo potest: nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit: sed abicit prorsus, ut in proximo: set quid video? Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid, ille alter quid petam praesidi? Quam leniter, quam remisse, quam non actuose! Instat enim o pater, o patria, o Priami domus! In quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu et exhausta. Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur. [103] Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vel vitiosissimus orator explicare possit; qua re, ut ante dixi, primum silva rerum [ac sententiarum] comparanda est, qua de parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.

[104] Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.

[XXVII] Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus; [105] sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime. Etiam major est illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius, primo reiciebat, laudandi et vituperandi; nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere posse. [106] Consequentur etiam illi loci, qui quamquam proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de universa re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt; quorum partim habent vitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam; quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim jejuni sunt atque inanes; [107] alii autem habent deprecationem aut miserationem; alii vero ancipitis disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et copia petebatur; de virtute enim, de officio, de aequo et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi etiam nos et vim et artem habere debemus.

 [108] Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium irruperunt, quod opus est nobis mutuemur.

この賛否両論を語り人間の徳を語るという本来の弁論家が活躍すべき場所は哲学者たちに奪われてしまって、弁論家には小さい場所(言葉を巧みに操るという) しか活躍する領域が残されていないという嘆き。一巻41にも同様の比喩がある。縄張り意識。他人の専門領域という意識。これは弁論と哲学を分離したソクラ テス論から始まっている。

[XXVIII] [109] Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari: aut de finita controversia certis temporibus ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captivos nostros redditis suis recuperari? Aut infinite de universo genere quaerentis: quid omnino de captivo statuendum ac sentiendum sit? Atque horum superius illud genus causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur. [110] Atque [hactenus loquantur] etiam hac in instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut jure aut judicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [jure civili] surculo defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia - nunc enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] vigere audio, etiam harum jam causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum vero tantum modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed neque vim neque naturam eius nec partis nec genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur, tum judicio viderentur.

[XXIX] [111] Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur; neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi vim rationemque referatur; [112] nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur, ut virtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur; aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica. [113] Cognitionis autem tres modi, conjectura, definitio et, ut ita dicam, consecutio: nam quid in re sit, conjectura quaeritur, ut illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni viri. [114] Redeunt rursus ad conjecturam eamque in quattuor genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur, hoc modo: naturane sit jus inter homines an in opinionibus; aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur, cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in homine aut num in vitium possit convertere. [115] Definitionis autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur, quid in communi mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit jus, quod maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit, aut? cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur, quot sint genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut si quaeratur avari species, seditiosi, gloriosi. [116] Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint; simplicium autem sunt tres modi: de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, ut aequumne sit ulcisci injurias etiam propinquorum; de honesto aut turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire. [117] Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut rex et tyrannus, ut assentator et amicus; alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur. Atque eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a doctissimis hominibus describuntur.

[XXX] [118] Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco omnis virtutum et vitiorum est silva subjecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda tollendave tractantur. Huic generi subjectae sunt cohortationes, objurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio. [119] Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio: eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo. Nam ex illis locis, quos euit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil est necesse. [120] Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latissime vagantur et a privata [et a singulari] controversia se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint. [121] Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos putavit; qua re non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis; non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.

[XXXI] [122] Nostra est enim - si modo nos oratores, si in civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis adhibendi auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio, nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut irridentes oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab eisdem de justitia, de officio, de civitatibus instituendis et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae ratione dicuntur. [123] Quae quoniam jam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus; dum modo illa ad hanc civilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit, ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus; [124] nam neque tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi; [125] rerum enim copia verborum copiam gignit; et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adjuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret; ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur."

[XXXII] [126] Hic Catulus "di immortales," inquit "quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus es et in majorum suorum regno collocare! Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione versatos; [127] ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, se tenere sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse. [128] Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est conjectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? Quorum unus quisque plurimum ut temporibus illis etiam de natura rerum et disseruit et scripsit. [129] Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est victus umquam a Socrate neque sermo ille Platonis verus est; aut, si est victus, eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior et melior orator - sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque vocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua sed aurea statueretur. [130] Sed hi, quos nominavi, multique praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt; ex quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia majore quadam vel copia vel gloria floruisse. [131] Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris; illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint."

[XXXIII] [132] Tum Crassus "non in hac" inquit "una, Catule, re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret? [133] Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro; quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de jure civili ad eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur. [134] Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis prudentissimi hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus referretur; eidemque in senatu et apud populum et in causis amicorum et domi et militiae consilium suum fidemque praestabant. [135] Quid enim M. Catoni praeter hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam defuit? Num, quia jus civile didicerat, causas non dicebat? Aut quia poterat dicere, juris scientiam neglegebat? Vtroque in genere et elaboravit et praestitit. Num propter hanc ex privatorum negotiis collectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud populum fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator; denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod ille non cum investigarit et scierit tum etiam conscripserit. [136] Nunc contra plerique ad honores adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid affert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem; quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut juris scientiam, ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est conjunctum, nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum cursu positam putant; omnium vero bonarum artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt.

[XXXIV] [137] Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus - nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda - septem fuisse dicuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret. [138] Quid Pericles? De cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus et jucundum videretur; cuius in labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in maximarum rerum scientia: itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus. [139] Quid Critias? Quid Alcibiades? Civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum Timotheum Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque doctissimum? Aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum unum omnis Graeciae? Aut Xenophon Agesilaum? Aut Philolaus Archytam Tarentinum? Aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata est?

[XXXV] [140] Equidem non arbitror; sic enim video, unam quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura dedissent, eloquentia praestitisse. [141] Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere; itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione conjunxit. Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi. [142] Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam junctam habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non impediam; dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem; [143] sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori palma danda est; quem si patiuntur eundem esse philosophum, sublata controversia est; sin eos dijungent, hoc erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus afferre videatur." Haec cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et a ceteris silentium fuit.

[XXXVI] [144] Tum Cotta "equidem," inquit "Crasse, non possum queri, quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis, disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac denuntiatum; sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse jam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde etiam apte diceremus: [145] quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit; omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem eam nobis tradidisti; neque enim fuit tam exigui temporis; sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Academiam totum compulisti. In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit; sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero." [146] Tum Caesar "unum" inquit "me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus." [147] Hic Sulpicius "ego vero," inquit "Crasse, neque Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere; mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio; quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero. Quam ob rem, nisi forte es jam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, sed ut aliquid addiscerem."

[XXXVII] [148] Tum Crassus "pervulgatas res requiris" inquit "et tibi non incognitas, Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat, quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum. [149] Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde conjuncte. Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex continuatis [conjunctis] constat. Ergo utimur verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut eis, quae transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; aut eis, quae novamus et facimus ipsi. [150] In propriis igitur est [verbis] illa laus oratoris, ut abjecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam judicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. [151] Itaque hoc, quod vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet "bonis hic verbis," aut "aliquis non bonis utitur," non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu judicatur: in quo non magna laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est, verborum usus et copia bonorum. [152] Sed quid ipse aedificet orator et in quo adjungat artem, id esse nobis quaerendum [atque explicandum] videtur.

[XXXVIII] Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator afferat ad inlustrandam atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum. [153] Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis jam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. [154] Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac fiunt, vel conjungendis verbis, ut haec: tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat. Num non vis huius me versutiloquas malitias ... videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex conjunctione facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine conjunctione verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere." [155] Tertius ille modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem jucunditas delectatioque celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. [156] Ergo hae translationes quasi mutuationes sunt, cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut genera ponam?

[XXXIX] [157] [Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur]; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem faciunt rem, ut illa omnia: inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus: omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta sunt; [158] aut quo significatur magis res tota sive facti alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, intellegi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat: quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo. Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud "si telum manu fugit": imprudentia teli missi brevius propriis verbis exponi non potuit, quam est uno significata translato. [159] Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam propriis et suis.

[XL] Nam si res suum nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium, necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in suorum verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata, delectant. [160] Id accidere credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere; vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio; vel quod in singulis verbis res ac totum simile conficitur; vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. [161] Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa vero oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest, potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod similitudinem continet, translatum lumen afferet orationi. [162] Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: "caeli ingentes fornices"; quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest. Vive, Vlixes; dum licet: oculis postremum lumen radiatum rape! Non dixit "pete" non "cape," - haberet enim moram sperantis diutius esse victurum - sed "rape": est hoc verbum ad id aptatum, quod ante dixerat, "dum licet."

[XLI] [163] Deinde videndum est ne longe simile sit ductum: "Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim; "Charybdim" bonorum, "voraginem" potius; facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo. [164] Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus curiae" dici Glauciam; quamvis sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis; nolo esse aut majus, quam res postulet: "tempestas comissationis"; aut minus: "comissatio tempestatis"; nolo esse verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset illud proprium ac suum: quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas? Melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat: ilico istic, ne contagio mea bonis umbrave obsit ... [165] Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim, M. Catone mortuo, "pupillum" senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum," aliquanto mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non irrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur. [166] Modus autem nullus est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis afferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit: neque me patiar iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere. Atque illud, erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo. [167] Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps in rem aliam, ut dixi, transferuntur.

[XLII] Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo quandam fabricationem habet [sed in oratione]: Africa terribili tremit horrida terra tumultu; [pro Afris est sumpta Africa,] neque factum est verbum, ut "mare saxifragis undis"; neque translatum, ut "mollitur mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum: desine, Roma, tuos hostis ... et testes sunt campi magni ... Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam pro pace, arma ac tela pro bello; [168] quo item in genere et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: "luxuries quam in domum irrupit," et "quo avaritia penetravit"; aut "fides valuit, justitia confecit." Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo immutatoque verbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno pluris: at Romanus homo, tamen etsi res bene gesta est corde suo trepidat; aut cum ex pluribus intellegitur unum: nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini; aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut sensum est.

[XLIII] [169] Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus. Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut eui, translationibus conexa sunt? Haec autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda ac dicerentur, sunt translata quodam modo. [170] Ita fit, ut omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo ferre possit; aut factum vel conjunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum; aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.

[171] Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime, collocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat. Collocationis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, Lucilius: quam lepide lexeis compostae! Vt tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato. Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit: Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis. Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille vult et ego vellem, melius aliquanto quam Albucius: verum in me quidem lusit ille, ut solet. [172] Sed est tamen haec collocatio conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam orationem efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter fluentem; id assequemini, si verba extrema cum consequentibus primis ita jungentur, ut neve aspere concurrant neve vastius diducantur.

[XLIV] [173] Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma verborum, quod jam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile; versus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim, non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret. [174] Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt. [175] In quo illud est vel maximum, quod versus in oratione si efficitur conjunctione verborum, vitium est, et tamen eam conjunctionem sicuti versum numerose cadere et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto. [176] Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba neque alligata sint quasi certa aliqua lege versus neque ita soluta, ut vagentur.

[XLV] Quonam igitur modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio. [177] Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio; non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus. Itaque ut tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quiddam tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur. [178] Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat; ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant. [179] Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad hominum vel etiam ceterarum animantium formam et figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate affictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu.

[XLVI] Quid in eis arboribus? In quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta. Linquamus naturam artisque videamus. [180] Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, quam mali? Quae tamen hanc habent in specie venustatem, ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa esse videantur. Columnae templa et porticus sustinen; tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio, quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur. [181] Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur; clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus nostris gratum est [inventum], quod hominum lateribus non tolerabile solum, sed etiam facile esse posset.

[XLVII] [182] Longissima est igitur complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest; sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes. Qua re primum ad heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat: in quo impune progredi licet duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, quibus." Hi tres [heroi] pedes in principia continuandorum verborum satis decore cadunt. [183] Probatur autem ab eodem illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite, incipite? comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, sonipedes"; atque illi philosopho ordiri placet a superiore paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius judicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi et longa: ut Quid petam praesidi, aut exsequar? Quove nunc ... A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas illius." Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.

[XLVIII] [184] Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum; quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud assentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed remissius numerosam esse oportere. [185] Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa; et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest. [186] Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante non possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque jucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt; quae si in extremo breviora sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic enim has orationis conversiones Graeci nominant. Qua re aut paria esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut, quod etiam est melius et jucundius, longiora.

[XLIX] [187] Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam." "Quarum tandem?" inquit Catulus "aut quid disputatione ista afferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?" [188] "At enim vereor," inquit Crassus "ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea majora ac difficiliora videri velle videamur." Tum Catulus "erras," inquit "Crasse, si aut me aut horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo." [189] "Ego vero" inquit Antonius "inveni jam, quem negaram in eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur." [190] "Hanc igitur" Crassus inquit "ad legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. [191] Neque vos paean aut herous ille conturbet: ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum junctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat. Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi [illi] pedes sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior, quam vires atque anima patiatur.

[L] [192] Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio judicatur. Nam versus aeque prima et media et extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt, postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur, varianda sunt, ne aut animorum judiciis repudientur aut aurium satietate. [193] Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur. [194] Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate conjecisset in versum, verba sequerentur; quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine adhibita, consequemur!

[195] Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae. Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava dijudicant; idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque judicio; quod ea sunt in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse voluit expertem. [196] Itaque non solum verbis arte positis moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum? At in eis si paulum modo offensum est, ut aut contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant. Quid, hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervae atque concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur?

[LI] [197] Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in judicando. Ars enim cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur; nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo majoribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata. Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis! [198] Verum ut in versu vulgus, si est peccatum, videt, sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae non ignoscit, nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus, aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos videmus, cum circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli singula etiam verba dicebant; qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus uterentur.

[LII] [199] Eui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude verborum, dixi de conjunctione eorum, dixi de numero atque forma; sed si habitum etiam orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres, et tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere quidam venustatis non fuco inlitus, sed sanguine diffusus debet color. [200] Tum denique hic nobis orator ita conformandus est et verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam, ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, <sic verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis utatur>. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis; sed inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis. [201] Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis. In perpetua autem oratione, cum et conjunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.

[LIII] [202] Nam et commoratio una in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subjectio; quae et in exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod exponitur, et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur; et huic contraria saepe percursio est et plus ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio et huic adjuncta inlusio a praeceptis Caesaris non abhorrens; [203] et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque quid sis dicturus et ab eo, quod est dictum, sejunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive causa veritatis supralatio atque trajectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio eitioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi irrepit in hominum mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est perjucunda, cum orationis non contentione, sed sermone tractatur; deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias; [204] praemunitio etiam est ad id, quod adgrediare, et trajectio in alium; communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; [205] personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio; vox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia, objurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. His fere luminibus inlustrant orationem sententiae.

[LIV] [206] Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsam tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adjunctio et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. [207] Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subjecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et dijunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. [208] Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent."

[LV] "Quae quidem te, Crasse, video," inquit Cotta "quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse." "Ego vero" inquit Crassus "ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parvi. [209] His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse jam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi studio difficillimus. [210] Quam ob rem quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione, videamus. Quamquam id quidem perspicuum est, non omni causae nec auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus; [211] nam et causae capitis alium quendam verborum sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud judicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud objurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam qui audiant, senatus an populus an judices: frequentes an pauci an singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate, debet videri; tempus, pacis an belli, festinationis an oti. [212] Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias contentius, alias summissius; omnique in re posse quod deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque deceat prudentiae.

[LVI] [213] Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur; sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in dicendo esset primum; huic secundas, huic tertias; quo mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum videri solet; qui cum propter ignominiam judicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!" Ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato. [214] Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi, quod me puero tanto opere ferretur? "Quo me miser conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram lamentantem videam et abjectam?" Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.

[LVII] [215] Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus; verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda. [216] Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum; [217] nullum est enim horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, eiti ad variandum colores.

[LVIII] Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum, crebro incidens: ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser mandarem natos ... et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti segregare abs te ausu's ... et ecquis hoc animadvortet? Vincite ... et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum, flebili voce: quo nunc me vortam? Quod iter incipiam ingredi? Domum paternamne? Anne ad Peliae filias? et illa o pater, o patria, o Priami domus! Et quae sequuntur haec omnia videi inflammarei, Priamo vi vitam evitarei. [218] Aliud metus, demissum et haesitans et abjectum: multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia: tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat; mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem, quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia, quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu. [219] Aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam incitatione gravitatis: iterum Thyestes Atreum adtrectatum advenit, iterum jam adgreditur me et quietum exsuscitat. major mihi moles, majus miscendumst malum, qui illius acerbum cor contundam et comprimam. Aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum: sed sibi cum tetulit coronam ob colligandas nuptias, tibi ferebat cum simulabat se sibi alacriter dare, tum ad te ludibunda docte et delicate detulit. Aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno pressu ac sono obductum: qua tempestate Helenam Paris innuptis junxit nuptiis, ego tum gravida, expletis jam fui ad pariendum mensibus; per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.

[LIX] [220] Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium procerius projectum quasi quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis. [221] Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi: nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere; neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat. Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. [222] Qua re oculorum est magna moderatio; nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur; oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum conjectu, tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis; est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet; oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet; [223] is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data; qua re etiam hac imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur: verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem linguae societate conjunctus est sententiaeque saepe acutae non acutorum hominum sensus praetervolant: accio quae prae se motum animi fert, omnis movet; isdem enim omnium animi motibus concitantur et eos isdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant.

[LX] [224] Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque erit, ea tuenda. de quo illud jam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur: equidem tamen magno opere censeo serviendum; sed illud videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio; nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio. [225] Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret." "Audivi me hercule," inquit Catulus "et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam." [226] "Ego vero," inquit Crassus "ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, jam similis habere cupiamus." "Mitte, obsecro," inquit "Crasse," Iulius "sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego nondum plane rationem intellego."

[LXI] [227] "In omni voce" inquit Crassus "est quiddam medium, sed suum cuique voci: hinc gradatim ascendere vocem [utile] et suave est (nam a principio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam est vocem salutare; deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et jam ab ipsa contentione revocabit: est item contra quiddam in remissione gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni afferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis vobiscum ad forum deferetis. [228] Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae coegerunt; scitum est enim causam conferre in tempus, cum afferre plura, si cupias, non queas." "Tu vero" inquit Catulus "collegisti omnia, quantum ego possum judicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere posse videare; me quidem istius sermonis participem factum esse gaudeo; ac vellem ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius, affuisset; quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus es, excellentem fore." [229] Et Crassus "fore dicis?" inquit, "ego vero esse jam judico et tum judicavi, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio: [230] quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est." "Sed jam surgamus" inquit "nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos nostros curamque laxemus."




Translated into Japanese by (c)Tomokazu Hanafusa 2013.2.23

ホーム | パソコン試行錯誤 | シェアウエア | 拡声機騒音 | くたばれ高野連



inserted by FC2 system